Apocalypse Explained (Whitehead) n. 611

Previous Number Next Number See English 

611. [Vers. 7.] "Sed in diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere." - Quod significet ultimum statum ecclesiae, et tunc revelationem Divini Veri, constat ex significatione "dierum vocis septimi angeli," quod sit status ultimus ecclesiae; progressivae enim mutationes status ecclesiae descriptae sunt per quod "Septem angeli clanxerint;" unde per "vocem septimi angeli" significatur ultimus status; et ex significatione "quando futurus clangere," quod sit tunc revelatio Divini Veri. Quod per "clangere tuba" seu "buccina" significetur influxus Divini Veri, ac revelatio ejus, videatur supra (n. 502); quod hic significetur revelatio ejus, patet ex sequentibus hujus versus, ubi dicitur, "Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit suis servis prophetis," per quae significatur quod implebitur tunc praedictio de adventu Domini: cum adventu Domini est quoque revelatio Divini Veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church