Apocalypse Explained (Whitehead) n. 615

Previous Number Next Number See English 

615. "Abi, accipe libellum apertum in manu angeli stantis super mari at super terra." - Quod significet Verbum a Domino manifestatum caelo et ecclesiae, constat ex significatione "libelli aperti," quod sit Verbum manifestatum (de qua Supra, n. 599): ex significatione "angeli qui in manu habebat libellum," quod sit Dominus quoad Verbum (de qua supra, n. 593); ex significatione "maris et terrae," quod sit caelum et ecclesia (de qua etiam supra, n, 600); et ex significatione "stare super illis," quod sit cui subjecta sunt omnia quae in illis (de qua etiam supra, n, 600). Ex his constare potest quod per "libellum apertum in manu angeli stantis super mari et super terra" significetur Verbum a Domino manifestatum caelo et ecclesiae. Quid per "accipere illum et devorare" significatur, patebit ex sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church