Apocalypse Explained (Whitehead) n. 625

Previous Number Next Number See English 

625. "Super populos et gentes, et linguas et reges multos." - Quod significet apud omnes qui ii; veris et in bonis quoad vitam sunt, et simul in bonis et in veris quoad doctrinam, secundum cujusvis religionem, proinde ut doceatur Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, constat ex significatione "populorum et gentium," quod sint qui ab ecclesia spirituali et ab ecclesia caelesti sunt; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, vocantur in Verbo "populi;" at illi qui ab ecclesia caelesti sunt, vocantur "gentes;" illi qui ab ecclesia spirituali sunt, qui vocantur "populi," sunt qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam Sunt; et qui ab ecclesia caelesti sunt, qui vocantur "gentes," sunt qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in bono quoad vitam: (sed de significatione "populorum" et "gentium" in Verbo, videatur supra, n. 175, 331:) et ex significatione "linguarum et regum multorum," quod sint qui in bonis et veris quoad vitam et quoad doctrinam sunt, sed secundum cujusvis religionem; "linguae" enim significant bona veri, et confessionem eorum secundum cujusvis religionem (videatur supra, n. 330, 455); et "reges" significant vera quae ex bono, et "reges multi" varia vera quae ex bono, sed secundum cujusvis religionem. (Quod "reges" significent vera ex bono, videatur supra, n. 31, 553.)

[2] Quod "reges multi" significent varia vera quae ex bono, est quia populi et gentes extra ecclesiam plerique fuerunt in falsis quoad doctrinam; sed usque, quia vitam amoris in Deum et charitatis erga proximum vixerunt, falsa religionis eorum a Domino acceptata fuerunt sicut vera, ex causa quia intus in falsis eorum fuit bonum amoris, et bonum amoris qualificat omne verum; et tunc falsum quod a talibus creditur esse verum, etiam bonum intus latens facit, ut illi, dum in alteram vitam veniunt, percipiant genuina vera, et recipiant illa. Praeterea sunt vera quae solum apparentiae veri sunt, prout sunt illa vera quae in sensu. litterae Verbi sunt; illae veri apparentiae etiam a Domino acceptantur sicut genuina vera, quando in illis est bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum; etiam bonum intus latens apud illos in altera vita dissipat apparentiaS, et nudat vera spiritualia, quae sunt genuina vera. Ex his constare potest quid hic intelligitur per "reges multos." (Sed de falsis in quibus bonum, quae sunt apud gentes, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Ex his quae in hoc articulo, et ex illis quae in praecedente, dicta et ostensa sunt, constare potest quod per quod "oporteat iterum prophetare super populos, gentes, linguas et reges multos" significetur quod adhuc docendum sit Verbum illis qui in bonis et veris quoad doctrinam et inde vitam sunt; sed quia dicitur "super populos, gentes, linguas et reges," etiam per illa verba significatur quod docendum sit Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, nam haec duo sunt quae Verbum in toto suo complexu continet.

[4] Hic sensus est sensus illorum verborum abstractus a personis, qui est sensus vere spiritualis: sensus litterae in plerisque locis spectat personas, etiam nominat illas; Sed sensus vere spiritualis est prorsus absque respectu personarum. Angeli enim, qui in sensu spirituali Verbi sunt, in singulis quae cogitant et loquuntur, non aliquam ideam personae nec loci habent, quoniam idea personae et loci limitat et finit cogitationes, et per id facit illas naturales; aliter idea abstracta a personis et locis; inde est quod illis intelligentia et sapientia sit, et inde est quod intelligentia et sapientia angelica sit ineffabilis: homo enim, dum in mundo vivit, in cogitatione naturali est; et cogitatio naturalis ideas habet ex personis, locis, temporibus, et ex materialibus, quae si homini auferrentur, periret ei cogitatio quae ad perceptionem venit, nam sine illis nihil quicquam comprehendit; at cogitatio angelica absque ideis ex personis, locis, temporibus et materialibus est; inde est quod cogitatio et inde loquela angelica sit ineffabilis, et quoque homini incomprehensibilis.

[5] At usque homo qui in mundo vitam amoris in Dominum et vitam charitatis erga proximum vivit, is post excessum e mundo in intelligentiam et sapientiam illam ineffabilem venit; nam mens ejus interior, quae est ipsa mens ejus spiritus, tunc aperitur, et homo tunc, cum fit angelus, ex illa cogitat et loquitur, proinde talia quae in mundo non potuit effari, nec comprehendere. Mens talis spiritualis, quae similis est menti angelicae, cuivis homini inest; sed in mundo, quia per corpus materiale ibi loquitur, videt, audit et sentit, intra mentem naturalem latet, seu supra hanc vivit; et homo quod inibi cogitat tunc prorsus ignorat, nam cogitatio illius mentis tunc influit in mentem naturalem, ac se ibi limitat, finit, et sistit videndam et percipiendam. Homo nescit, dum in corpore in mundo est, quod interius illam mentem, et inibi intelligentiam et sapientiam angelicam, possideat; ex causa quia omnia quae ibi versantur, influunt in mentem naturalem, ut dictum est, et sic secundum correspondentias fiunt naturalia. Haec dicta sunt ut sciatur quale est Verbum in sensu spirituali, quando hic sensus prorsus abstractus est a personis et a locis; hoc est, a talibus quae ex materialibus corporis et mundi suum quale trahunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church