Apocalypse Explained (Whitehead) n. 628

Previous Number Next Number See English 

628. "Et angelus adstitit dicens." - Quod significet voluntatem Domini et mandatum, constat ex significatione "adstare," quod hic sit voluntas (de qua sequitur); ex significatione "angeli," quod sit Dominus quoad Verbum (de qua supra, n. 593); et ex significatione "dicere," cum a Domino, quod sit mandatum; nam quod Dominus dicit, ut fiat, aut ut aliquis faciat, est mandatum. Quod "adstitit angelus" hic sit voluntas Domini, est quia in mundo spirituali cogitatio cum intentione et voluntate videndi alterum, loquendi cum illo, et mandatum ei dandi, facit ut praesens sit, hoc est, ut adstet; in illo enim mundo non sunt distantiae quae constantes et inde mensurabiles sicut in mundo naturali, sed similitudo affectionis et inde cogitationis facit praesentiam, ac dissimilitudo earum facit absentiam; ex illa origine sunt omnes distantiae in illo mundo: hoc venit ex hoc universali, quod Dominus praesens sit apud omnes secundum eorum amorem in Ipsum, et secundum amorem erga proximum, et inde cogitationes; ex hoc universali principio existunt omnes distantiae, hoc est, praesentiae et absentiae, inter angelos et spiritus; quare cum aliquis desiderat loqui cum altero, hoc est, cogitat de illo ex intentione seu voluntate loquendi cum illo, fit is illico praesens, seu ipse praesens apud eum: (quod ita sit, videri etiam potest in opera De Caelo et Inferno, n. 191-199, ubi actum est De Spatio in Caelo:) ex his nunc constare potest unde est quod "adstitit angelus" significet voluntatem Domini; "adstare" enim est praesens esse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church