Apocalypse Explained (Whitehead) n. 654

Previous Number Next Number See English 

654. Quod "Aegyptus" hic significet naturalem hominem separatum a spirituali, et inde falsa profluentia ex malis amoris sui, proinde ex fastu propriae intelligentiae, nunc dicetur: cum enim naturale hominis separatur a spirituali ejus, quod fit imprimis ex amore sui, tunc ex malis illius amoris profluunt falsa; nam omne falsum est ex malo, falsum enim est patrocinium mali, ac malum voluntatis formatur in intellectu per ideas cogitationis, quae ideae vocantur falsa: et quia falsa profluentia ex malis amoris sui, fastum secum habent, homo enim tunc cogitat ex proprio, ideo etiam per "Aegyptum" hic significatur fastus propriae intelligentiae.

[2] Sed quoniam per "Aegyptum" significatur naturalis homo in utroque sensu, nempe, tam conjunctus cum spirituali homine quam separatus ab illo, ita in sensu bono et in sensu malo, ideo per "Aegyptum" quoque significantur varia quae sunt naturalis hominis, quae in genere se referunt ad cognitiones et scientifica; nam vera et falsa naturalis hominis vocantur cognitiones et scientifica; ipsa autem vera, quando vitam adepta sunt, quod fit per vitam fidei quae est charitas, sunt spiritualis ejus hominis: haec, cum illorum affectionibus et amoenitatibus, non apparent ad manifestum hominis sensum et visum, sicut cognitiones et scientifica naturalis hominis, ex causa quia homo, quamdiu vivit in mundo, naturaliter cogitat et naturaliter loquitur, et hoc sentitur et percipitur ab illo quodam visu, qui est intellectus ejus: at spiritualis ejus cogitatio, quae conjuncta est cum affectione veri, aut falsi, non apparet priusquam homo exuit corpus naturale, et induit corpus spirituale, quod fit post obitum seu decessum ex hoc mundo, et ingressum in mundum spiritualem; tunc spiritualiter cogitat et spiritualiter loquitur, et non ut prius naturaliter. Hoc fit apud unumquemvis hominem, sive sit mere naturalis sive sit simul spiritualis; et cogitatio apud mere naturalem hominem post mortem usque est spiritualis, sed crassa absque intelligentia veri et affectione boni; nam consistit ex ideis correspondentibus, quae quidem apparent sicut materiales, sed usque non sunt materiales: sed de spirituali cogitatione et inde loquela etiam mere naturalium hominum in mundo spirituali, alibi, volente Domino, plura dicentur.

[3] Quod per "Aegyptum" in Verbo significetur naturalis homo in utroque sensu, bono et malo, consequenter omne id quod proprie est naturalis hominis, erat causa quia in Aegypto excolebantur scientiae, imprimis scientia correspondentiarum et repraesentationum, tempore quando ecclesiae fuerunt repraesentativae: sed quia secundum correspondentias sibi fecerunt simulacra, quae, dum ab internis facti sunt prorsus externi, ritu sancto inceperunt colere, unde facta sunt illis idola, quare verterunt repraesentativa spiritualium et caelestium in idololatrica, et quoque in magica, inde est quod per "Aegyptum" in Verbo in sensu malo, qui est priori oppositus, significetur scientificum falsum naturalis hominis, et quoque idololatricum et magicum.

[4] Quod talia per "Aegyptum" significentur, constare potest ex perpluribus locis in Verbo: sed antequam accedimus ad confirmandum illud ex Verbo, scire debemus quod apud unumquemvis hominem sit internum quod ex luce caeli videt, quod internum vocatur homo internus spiritualis, seu mens interna spiritualis, et externum quod ex luce mundi videt, quod externum vocatur homo externus naturalis, seu mens externa naturalis: apud omnem hominem ecclesiae erit internum conjunctum externo, seu internus spiritualis homo conjunctus externo naturali homini; et quando conjuncti sunt, tunc spiritualis homo, quia in luce caeli est, dominatur super naturalem hominem qui in luce mundi est, ac regit eum sicut herus famulum, ac docet sicut magister discipulum; ex illa conjunctione homo est homo ecclesiae et est angelus. At vero quando naturalis homo non conjunctus est cum spirituali et ei subordinatus, quod fit imprimis quando spiritualis homo occlusus est, (et occlusus est apud illos qui negant Divina Verbi et ecclesiae, tunc enim nihil vident ex luce caeli,) tunc naturalis homo in caecitate quoad spiritualia est, et per rationale suum pervertit omnia vera ecclesiae, et per ideas apud se vertit illa in falsa. De hac re, nempe, de conjunctione spiritualis hominis cum naturali, et de separatione naturalis hominis a spirituali, multis agitur in Verbo, imprimis ubi de Aegypto;

[5] quoniam per "Aegyptum" significatur naturalis homo, tam conjunctus cum spirituali homine quam separatus ab illo; et ubi agitur de naturali homine separato a spirituali, Aegyptus vituperatur et rejicitur. Et quia per "Aegyptum" in lato sensu significatur naturalis homo, ideo per "Aegyptum" etiam significatur scientificum verum et scientificum falsum; nam vera et falsa, quae in naturali homine sunt, vocantur scientifica: et quia scientifica vera et falsa significantur per "Aegyptum," etiam per illam significatur fides, quoniam fides est veri ac verum est fidei; unde fides conjuncta charitati etiam significatur per "Aegyptum" in bono sensu, at fides separata a charitate in malo sensu: nam fides conjuncta charitati est dum spiritualis homo conjunctus est naturali, et tunc per "Aegyptum" significantur scientifica vera; at fides separata a charitate est dum naturalis homo separatus est a spirituali, et tunc per "Aegyptum" significatur scientificum falsum: quando enim naturalis homo separatus est a spirituali homine, tunc homini nulla vera sunt; et si vera haurit ex Verbo seu ex doctrina ecclesiae, usque per ideas cogitationis suae falsificat illa; inde apud hominem ecclesiae talem omne verum fit falsum.

[6] Haec de significatione Aegypti in Verbo: quare primum ex Verbo demonstrandum est quod per "Aegyptum" significatur naturalis homo conjunctus spirituali, seu scientificum vivificatum per influxum lucis spiritualis; seu quod simile, fides conjuncta charitati, quae in se est fides: et postea demonstrabitur quod per "Aegyptum" in opposito sensu significetur naturalis homo separatus a spirituali, seu scientificum non vivificatum per aliquem influxum vitae spiritualis; seu quod simile, fides separata a charitate, quae in se non est fides. Quod per "Aegyptum" significetur naturalis homo conjunctus spirituali, tum scientificum vivificatum per influxum lucis spiritualis, quod in se est verum scientificum seu verum naturalis hominis, et quod simile, fides conjuncta charitati, quae in se est fides, constat ex sequentibus his locis:

[7] -Apud Esaiam, "In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labia Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth; urbs Cheres dicetur unaquaevis. In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus Jehovae. ....Clamabunt ad Jehovam propter oppressiones, qui mittet illis Servatorem et Principem....: tunc notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et mincham. ....Sic percutiet Jehovah Aegyptum percutiendo et sanando; unde convertent se ad Jehovam, qui exorabitur illis, et sanabit illos. In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, et servient Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (xix. 18-25):

hic "Aegyptus" pro naturali homine conjuncto spirituali, ita pro gentibus et populis qui extra ecclesiam fuerunt: et quia non in veris, naturales homines fuerunt; sed cum audiverunt Evangelium agnoverunt Dominum, et inde instructi in veris doctrinae fidem receperunt. Adventus Domini intelligitur per "In die illo," quod quinquies ibi dicitur. "In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labia Canaanis" significat quod apud illos erunt plura doctrinalia secundum vera doctrinae ipsius ecclesiae; "quinque" significant plura, "urbes" doctrinalia "terra Aegypti" ecclesiam gentium talium, "labia Canaanis" vera doctrinae ecclesiae: "urbs Cheres dicetur unaquaevis" significat doctrinam boni charitatis in singulis; "urbs" est doctrina, et "Cheres," quae in lingua Hebraea significat solem et ejus jubar, est bonum charitatis et inde fides:

[8] "in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus Jehovae," significat quod tunc cultus Domini ex bonis charitatis et inde veris fidei, in omnibus quae sunt naturalis hominis; per "altare Jehovae" significatur cultus ex bono charitatis, et per "Statuam" cultus ex veris fidei, per "in medio terrae Aegypti" significatur ubique et in omnibus naturalis hominis, et per "terminum" verum scientificum:

[9] "clamabunt ad Jehovam propter oppressiones, qui mittet illis Servatorem et Principem," significat dolorem illorum propter defectum veri et inde boni spiritualis, et adventum Domini a quo illa recepturi; "clamare" significat dolorem, "oppressiones" significant defectum veri et inde boni spiritualis, ac "Servator et Princeps" significant Dominum, qui "Servator" seu "Salvator" dicitur ex bono amoris, ac "Princeps" ex veris fidei: "tunc notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo," significat agnitionem Domini ac Divini Ipsius: "et facient sacrificium et mincham" significat cultum Domini secundum praecepta Ipsius ex Verbo, ita ex veris doctrinae et bono amoris: "sic percutiet Jehovah Aegyptum percutiendo et sanando, unde convertent se ad Jehovam, et exorabitur illis, et sanabit illos," significat tentationes, et sic conversionem, ac sanationem a falsis per vera:

[10] "in die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum et Aegyptus in Aschurem," significat quod tunc illis aperietur rationale per vera scientifica, ut homo scientifica quae sunt naturalis hominis rationaliter et sic intelligenter intueatur; "Aegyptus" est scientificum naturalis hominis, et "Aschur" est rationale: "in die illo Israel erit trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae," significat influxum in utrumque ex spirituali luce; "Israel" est spiritualis homo cui lux est e caelo, "Aegyptus" est naturalis homo cui lux est e mundo, et "Aschur" est rationalis homo qui est medius, ac lucem recipit ex spirituali, et transmittit in naturalem, et illustrat illum: "cui benedicet Jehovah" significat influxum a Domino; "dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus," significat naturalem hominem illustratum; "et opus manuum mearum Aschur," significat rationalem hominem non a se sed a Domino; "et hereditas mea Israel," significat spiritualem hominem, qui "hereditas" vocatur quia omne spirituale est Domini, est enim Divinum procedens Ipsius, ex quo caelum et ecclesia. Quis illa prophetica absque sensu spirituali intellecturus esset

[11] Apud Micham, "Dies hic quo usque ad Te venient ab Aschure et urbibus Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, et a mari ad mare, et a monte ad montem" (vii. 12):

haec etiam dicta sunt de instauratione ecclesiae a Domino apud gentes, et per illa verba describitur extensio ecclesiae illius ab uno fine ad alterum: unus finis terrae Canaanis fuit fluvius Euphrates, et alter fuit fluvius Aegypti; extensio veri ab uno fine ad alterum significatur per "a mari ad mare," et extensio boni ab uno fine ad alterum per "a monte ad montem."

[12] Quod extensio terrae Canaanis, per quam significatur ecclesia, fuerit a fluvio Aegypti ad fluvium Assyriae (Euphratem), constat apud Mosen, "Die hoc pepigit Jehovah foedus cum Abramo, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem" (Gen. xv. 18);

et in Libro Primo Regum, "Salomo fuit dominans in omnia regna a fluvio" Euphrate "ad terram Philisthaeorum, et usque ad terras Aegypti" (v. 1 [B. A. iv. 21]):

ecclesia enim, quae in se est spiritualis, terminatur in naturali homine, nempe in ejus rationali et scientifico; nam rationale est in naturali homine interiori, est enim ejus intellectus; similiter in eo est scientificum; ac nascitur rationale per scientifica, nam videt in his sua conclusa sicut in speculo, et confirmat se per illa, sed tamen ex spirituali; absque hoc non est homini rationale, nec scientificum verum, sed pro rationali est ratiocinatio, et pro scientifico vero est scientificum falsum; illa bina itaque faciunt terminos spiritualis ecclesiae, quae per "terram Canaanem" significatur.

[13] Apud Ezechielem, "Fili hominis, dic ad Pharaonem regem Aegypti, et ad multitudinem ejus, Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Aschur cedrus in Libano, pulchra ramo et silva umbrosa, et alta altitudine, et inter implexa fuit surculus ejus; aquae crescere fecerunt eam, abyssus altam fecit eam, ita ut cum fluviis suis irent circum plantam, et aquaeductus emiserit ad omnes arbores agri; unde alta facta est altitudo ejus, ....et longi facti rami ejus per aquas multas quas emisit: in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae: pulchra fuit magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, nam fuit radix ejus apud aquas multas. Cedri non occultarunt eam in horto Dei, abietes non pares fuerunt ramis ejus; ....omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine ejus; pulchram fecerunt eam per multitudinem ramorum ejus, et aemulatae sunt illi omnes arbores Eden, quae in horto Dei" (xxxi. {1}2-9):

quoniam per "Pharaonem regem Aegypti" significatur intellectuale naturalis hominis, quod nascitur et formatur ex veris scientificis rationaliter visis, inde est quod ille hic dicatur "Aschur," per quem significatur rationale, et describitur per "cedrum" ac ejus altitudinem, et ramorum ejus longitudinem et multitudinem, et hoc quia "cedrus" in Verbo etiam significat rationale. (sed pleraque hic allata supra, n. 650 [d], explicata sunt.) Quia tale est rationale quoad intellectualia, et tale inde naturale quoad vera scientifica, ideo dicitur quod "cedri non occultaverint illam in horto Dei," et quod "abietes non pares fuerint ramis ejus," et quod "omnis arbor in horto Dei non par fuerit illi in pulchritudine;" per "hortum Dei" significatur intelligentia quae est homini ecclesiae qui in genuinis veris; per "cedrum" significatur rationale ejus quod ex origine spirituali est; per "abietes" significatur perceptivum naturalis hominis; per "pulchritudinem" significatur affectio veri et inde intelligentia; quod "pulchram fecerint eam per multitudinem ramorum," significat abundantiam verorum scientificorum rationaliter perceptorum; quod "aemulatae sint illi omnes arbores Edenis in horto Dei," significat perceptiones veri ex bono caelesti, unde sapientia; "arbores" significant perceptiones ubi de caelesti homine agitur, et cognitiones ubi de spirituali; "Eden in horto Dei" significat sapientiam quae ex bono amoris; quod sit Pharao et Aegyptus, quae per "Aschurem" et "cedrum" hic intelligitur et describitur, constat quoque ex versu ultimo hujus capitis, ubi dicitur, "Hic est Pharao et omnis multitudo ejus." Quoniam omnis intelligentia et sapientia spiritualis hominis desinit in naturalem, et ibi conspicuam se reddit, ideo in loco supra allato comparatur Pharao rex Aegypti, per quem significatur intellectuale quod est in naturali homine natum et formatum ex veris scientificis, "cedro in horto Dei;" proinde terra Aegypti est quae intelligitur per "hortum Dei:" similiter ut apud Mosen, "Lothus sustulit oculos suos, et vidit omnem planitiem Jardenis, quod tota aquis abundaret sicut hortus Jehovae, sicut terra Aegypti, qua venitur Zoar" (Gen. xiii. 10).

[14] Naturalis homo quoad ejus intellectuale, sicut supra apud Ezechielem, etiam describitur a Sancheribo, praefecto regis Assyriae, sed per blasphemias, his verbis, "Per manum legatorum tuorum ignominia affecisti Dominum, ac dixisti, Per multitudinem curruum meorum ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam altitudinem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, et perveniam ad diversorium finis ejus, silvam arvi ejus: ego fodi et bibi aquas alienas, et exsiccabo vola gressuum meorum omnes fluvios Aegypti" (2 Reg. xix. 23, 24):

per haec similia significantur quae in loco supra allato, nempe, rationalia hominum ecclesiae formata ex veris scientificis, et illustrata ex Divino spirituali; quae tamen rex Assyriae, per quem hic significatur rationale perversum, destruere voluit, nam Chiskiae regi Jehudae bellum intulit; verum quia blasphemavit illa, et minatus omnia ecclesiae a primo ad ultimum, quae apud hominem formatur ex spirituali in rationali et naturali ejus, destruere, ideo illa nocte percussa sunt ab angelo Jehovae "centum octoginta quinque millia" (vers. 35): per "multitudinem curruum regis Assyriae" ibi significantur falsa doctrinae; per "altitudinem montium, latera Libani," quae ascendere voluit, significantur omnia bona et vera ecclesiae, quae voluit destruere; per "altitudinem cedrorum et electionem abietum," quae voluit exscindere, significantur vera rationalia et naturalia quoad perceptionem; per "silvam arvi" significantur scientifica: per "fluvios Aegypti," quos vola gressuum exsiccaret, significatur {1}scientia naturalis hominis ex spirituali origine, quam per sensuale suum annihilaret et deleret; "vola gressuum regis Assyriae" est sensuale et inde ratiocinatio, quae est ex solis fallaciis; "fluvii Aegypti" sunt intelligentia naturalis hominis ex scientificis, quae ex origine spirituali sunt, quando applicantur ad confirmanda vera ecclesiae quae sunt spiritualia.

[15] Quoniam omnis homo apud quem ecclesia implantanda est, primum instruendus est in scientificis, (nam absque instructione naturalis hominis per scientifica, quae etiam sunt variae experientiae ex mundanis et consortiis, homo non potest rationalis fieri, et si non fit rationalis nec fieri potest spiritualis, nam rationale hominis conjungit se ab una parte cum spirituali, hoc est, cum caelo, et ab altera parte cum naturali, hoc est, cum mundo,) et quia ecclesia instituenda fuit apud filios Israelis, ideo primum naturalis homo apud illos instruendus erat, quod erat in veris naturaliter et quoque scientifice intellectis. Hoc ut repraesentaretur et significaretur, factum est, ut Abraham, cujus posteri repraesentaturi erant ecclesiam, et ipse caput ejus, Peregrinatus sit in Aegypto cum sua uxore, et ibi aliquantum commoratus (Gen. xii. 10, seq.);

et dein, Quod Jacobus cum filiis suis, qui tunc filii Israelis vocati sunt, ex mandato abiverint in Aegyptum, et habitaverint in Goschen, quae fuit optima terrarum Aegypti, ac ibi diu permanserint (Gen. xlvi., seq.);

et hoc propterea ut in veris primum scientifice et naturaliter instruerentur, antequam spiritualiter:

[16] quisque enim per vera scientifice et naturaliter intellecta comparat sibi rationale, in quod spirituale potest influere et operari; nam homo lucem caeli, quae est lux spiritualis, per rationale, quod est intellectus ejus, haurit, et per rationale illustratum a spirituali intuetur in cognitiones et scientifica, et ex illis eligit quae cum genuinis veris et bonis caeli et ecclesiae, quae sunt spiritualia, concordant, et rejicit quae discordant; ita homo fundat ecclesiam apud se: quare de Abrahamo et de Jacobo dicitur, quod propter famem in terra Canaane Aegyptum abirent ad peregrinandum ibi; quod "propter famem," erat quia "fames" significat defectum cognitionum veri et boni, et quoque desiderium ad illas; et "peregrinari" in Verbo significat instrui.

[17] Ex his patet quid intelligitur per haec apud Davidem, "Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, plantasti eam purgasti ante eam, et radicari fecisti radices ejus, ut impleverit terram; ....emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus" (Ps. lxxx. 9, 10 [,12] [B. A. 8, 9, 11]):

per "vitem ex Aegypto" significatur ecclesia, quam filii Israelis repraesentarunt; per "expellere gentes" significatur mala naturalis hominis quae per vera expelluntur; per "plantare eam," purgare ante eam, et "radicari facere radices ejus," significatur instructio secundum ordinem; qui est ut cognitiones et scientifica imbuant, dein ut in deserto sint et tententur, et postea in terram Canaanem, hoc est, in ecclesiam, introducantur; illa in suo ordine significantur per "Plantasti eam, purgasti ante eam, radicari fecisti radices ejus, ut impleverit terram;" per "emittere propagines ejus usque ad mare" significatur incrementum intelligentiae et extensio usque ad ultima boni et veri ecclesiae; et per "emittere ramusculos usque ad fluvium" significatur ad rationale. (Quod per "fluvium," nempe Euphratem, significetur rationale, videatur supra, n. 569.)

[18] Apud Hoscheam, "Cum puer Israel tunc dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum" (xi. 1):

per "Israelem" in sensu spirituali significatur ecclesia, et in supremo sensu Dominus, qui sicut est omne caeli ita est omne ecclesiae: et quia filii Israelis repraesentaturi erant ecclesiam, et secundum Divinum ordinem erat ut primum instruerentur in talibus quae inservitura erunt rationali et per hoc spirituali, ideo in Aegypto primum peregrinati sunt, et deinde in desertum acti, ut tentationes subirent et per illas domaretur naturalis homo; nam homo non rationalis fit nisi scientifica inania et falsa removentur, et sic expurgetur naturalis homo, quod imprimis fit per tentationes.

[19] Quoniam per "Israelem" in supremo sensu intelligitur Dominus, ideo etiam Ipse, dum infans, in Aegyptum delatus est, secundum haec apud Matthaeum, "Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus assume Puerum, et fuge in Aegyptum, et estote ibi usque dum dixero; ....ille experrectus assumpsit Puerum et matrem Ipsius noctu, et concessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad mortem Herodis: ut impleretur quod dictum est.... a Propheta, ..Ex Aegypto vocavi Filium meum" (ii. 13-15):

per haec etiam significabatur prima instructio Domini, nam Dominus sicut alius homo instructus est, sed ex Divino suo hausit omnia intelligentius et sapientius quam omnes alii: sed hic secessus in Aegyptum modo repraesentavit instructionem; nam sicut omnia repraesentativa Ecclesiae Israeliticae et Judaicae Ipsum spectabant, ideo etiam in Se repraesentavit et perfecit illa, ita enim implevit omnia Legis. Quippe repraesentativa erant ultima caeli et ecclesiae, et omnia priora, quae sunt rationalia, spiritualia et caelestia, in ultima intrant et in illis sunt, quare Dominus per illa in ultimis fuit; et quia in ultimis est omne robur, ideo ex primis per ultima subjugavit omnia inferna, et redegit in ordinem omnia in caelis. Inde erat quod tota vita Domini in mundo fuerit repraesentativa, usque etiam ad omnia illa quae apud Evangelistas memorantur de passione Ipsius, quae repraesentabant qualis tunc fuit ecclesia contra Divinum et contra bona et vera caeli et ecclesiae.

[20] Ex his constare potest quid intelligitur per "Aegyptum," ubi de ecclesia instauranda a Domino agitur, in sequentibus locis:-Apud Esaiam, "Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti et merces Cuschi et Sabaeorum, virorum longitudinis, apud Te praeteribunt, et Tibi erunt, post Te ibunt, in vinculis praeteribunt; ita ut erga Te incurvent se, erga Te orent; tantummodo in Te Deus, et praeterea non Deus" (xlv. 14):

haec de Domino, de quo in toto illo capite agitur: per "laborem Aegypti" et per "mercedem Cuschi et Sabaeorum" significatur jucundum amoris naturalis ex acquisitione cognitionum veri et boni; ipsae cognitiones significantur per "Sabaeos," qui vocantur "viri longitudinis" ex bono, nam "longitudo" significat bonum et ejus quale, ac "latitudo" verum et ejus quale: quod accessuri ad ecclesiam, et Dominum agnituri et adoraturi, significatur per "Apud Te praeteribunt, Tibi erunt, erga Te incurvabunt se:" quod naturalis homo apud illos serviturus spirituali et sic Domino, significatur per quod "in vinculis praeteribunt;" nam "in vinculis ire" dicuntur, apud quos coercentur cupiditates quae sunt naturalis hominis: quod agnituri quod solus Dominus sit Deus, intelligitur per quod "erga Ipsum orabunt, tantummodo in Ipso Deus, et praeterea non Deus."

[21] Apud Davidem, "Venient pingues ex Aegypto, Cusch accelerabit manus suas Deo; regna terrae, cantate Deo, psallite Domino" (Ps. lxviii. 32, 33 [B. A. 31, 32]):

per "pingues ex Aegypto" significantur gentes, qui in affectione sciendi vera, et per "Cuschum" significantur qui ex jucundo naturalis hominis hauriunt illa; quod per "Cuschum" illud significetur, constat ex aliis locis ubi nominatur; (Ut Gen. ii. 13; Zeph. iii. 5, 9, 10; Dan. xi. 43:) quod gentes recepturae vera et bona caeli et ecclesiae a Domino, significatur per quod "regna terrae canerent Deo, et psallerent Domino."

[22] Apud Hoscheam, "Cum honore advenient sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae, et habitare faciam eos super domibus suis" (xi. 11);

haec quoque de Domino instauraturo ecclesiam apud gentes; "sicut avis ex Aegypto" dicitur, quia "avis" significat cogitationes ex veris scientificis; "et sicut columba e terra Assyriae" dicitur, quia "columba" significat bonum rationale ex spirituali, "Assyria" ipsum rationale; per "habitare facere super domibus suis" significantur interiora mentis formatae per vera ex bono, sic tuti ab infestatione a falsis mali.

[23] Apud Esaiam, "Erit in die illo excutiet Jehovah de spica fluvii usque ad fluvium Aegypti; et vos colligemini alteri unus,filii Israelis: erit porro, in die illo clangetur buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi {1}e terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis in Hierosolyma" (xxvii. 12, 13):

"in die illo" significat adventum Domini: "de spica fluvii usque ad fluvium Aegypti," quam Jehovah excutiet, significat omne verum rationale et scientificum inserviturum spirituali; "spica" dicitur quia continens est frumenti, per quod significatur verum et bonum quod inservit spirituali homini pro nutritione: convocatio ad ecclesiam a Domino significatur per "In die illo clangetur buccina magna;" quod accessuri ad ecclesiam qui alioqui perituri essent per ratiocinia ex scientificis ad falsa confirmanda applicatis, significatur per "Venient pereuntes in terra Aschuris et expulsi {1}e terra Aegypti:" quod adoraturi Dominum, et ex illis fiet ecclesia, significatur per quod "incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis in Hierosolyma;" "mons sanctitatis" significat ecclesiam quoad bonum vitae, et "Hierosolyma" ecclesiam quoad verum doctrinae: dicuntur quidem haec de filiis Israelis, qui captivi facti in Assyria et in Aegypto; sed per "filios Israelis," ibi et quoque alibi, intelliguntur gentes, a quibus ecclesia; et per "captivitatem eorum" in Assyria et in Aegypto significatur captivitas spiritualis, quae homini est ex falsis religionis.

[24] Apud Sachariam, "Reducam eos e terra Aegypti, et ex Assyria congregabo eos, et ad terram Gileadis et Libanum adducam illos....: transibit per mare angustiae, sed percutiet in mari fluctus; ....et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" (x. 10, 11):

etiam haec de restauratione ecclesiae a Domino: per "reducere e terra Aegypti," et "congregare ex Assyria," significantur similia quae mox supra apud Esaiam, quae explicata sunt; per "terram Gileadis" et per "Libanum" significantur bona et vera ecclesiae in naturali homine: per quod "transibit per mare angustiae, sed percutiet in mari fluctus, et dejicietur superbia Aschuris, et recedet baculus Aegypti," significatur qua dispergentur mala et falsa naturalis hominis, ac ratiocinia ex scientificis confirmantibus illa; "transire per mare angustiae" significat tentationes, "fluctus" significant falsa et mala, "superbia Aschuris" significat ratiocinia ex fastu propriae intelligentiae, ac "baculus Aegypti" scientificum confirmans.

[25] Apud Ezechielem, "A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt,.... et reducam eos in terram Pathros, super terram negotiationis eorum, ut sint ibi regnum humile ut non exaltes te amplius super gentes; et diminuam eos ut non dominentur in gentibus" (xxix. 13-16):

per "Aegyptum" hic significatur ecclesia apud illos qui in morali vita ex naturali lumine sunt; tentationes quas illi subituri, ne naturalis homo dominetur super spiritualem, significatur per "quadraginta annos;" scientifica per quae confirmarunt falsa, significantur per "Aegyptum" quam Jehovah "congregabit ex populis quo dispersi fuerunt" illustratio eorum per cognitiones veri, significatur per "Reducam eos super terram Pathros," quae "terra negotiationis eorum" vocatur ex cognitionibus quas sibi comparabunt, nam "negotiari" significat comparare et communicare cognitiones: ne scientifica naturalis hominis se efferant, et in elatione malefaciant veris et bonis ecclesiae et dominentur super illa, significatur per quod "erunt regnum humile, ut non exaltes te amplius super gentes, et diminuam eos ut non dominentur super gentes;" per "gentes in priori loco significantur vera ecclesiae, et per "gentes" in posteriori loco, bona ejus.

[26] Apud Sachariam, "Omnis residuus ex omnibus gentibus venientibus contra Hierosolymam ascendent de anno in annum ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, et ad feriandum festum Tabernaculorum; ...qui non ascenderit, ....non super eos erit pluvia; et si familia Aegypti non ascenderit, nec venerit, neque cum illis, erit plaga qua percutiet Jehovah gentes" (xiv. 16-18):

haec quoque de adventu Domini et de instauratione ecclesiae ab Ipso: per "Regem Jehovam Zebaoth," quem adoraturi, intelligitur Dominus; per "festum Tabernaculorum" significatur implantatio boni per vera; quod non influxus veri et boni a Domino sit illis qui non ad ecclesiam Ipsius accedunt, significatur per "Qui non ascenderit, non super eos erit pluvia;" qui in naturali lumine ex solis scientificis sunt, et non apud illos implantari bonum per vera potest, quod in omnis generis malis et falsis erunt, significatur per "Si familia Aegypti non ascenderit, erit plaga qua percutiet Jehovah gentes."

[27] Apud Esaiam, "Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis, Salvator tuus, dedi expiationem tui Aegyptum, Cusch et Sebam loco tui, ....dabo hominem loco tui, et populum pro anima tua" (xliii. 3, 4):

haec quoque de Domino, et de redemptione illorum qui agnoscunt Ipsum, et ex affectione recipiunt vera ab Ipso; redemptio significatur per "expiationem," perque "loco tui" et "pro anima tua;" affectio naturalis sciendi vera ex affectione spirituali, significatur per "Aegyptum, Cusch et Sebam;" intelligentia eorum inde, significatur per "hominem," et ecclesia ex illis per "populum."

[28] Quoniam per "Aegyptum" significatur naturalis homo, et omnis intelligentia spiritualis hominis finitur et fundatur in naturali homine, inque ejus cognitionibus et scientificis, quare homo absque illis non est intelligens et sapiens, et ne quidem rationalis, nam spiritualis homo unum aget cum naturali homine sicut causa cum effectu, et unum agit per correspondentias, inde est quod antiquis temporibus, quando ecclesia repraesentativa etiam in Aegypto fuit, Rex Aegypti seu Pharao dictus sit "filius sapientum," et "filius regum antiquitatis" (Esai. xix. 11):

Ac Aegyptus, "angularis lapis tribuum" (vers. 13);

per "tribus" enim significantur omnia vera et bona ecclesiae in complexu, et per "angularem lapidem" significatur fundamentum eorum.

[29] Ideo quoque dicitur de Salomone, per quem repraesentatus est Dominus quoad regnum caeleste et quoad regnum spirituale, Quod sapientia illius fuerit "prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum" (1 Reg. v. 10 [B. A. iv. 30]):

per "filios orientis" intelliguntur omnes qui eo tempore in cognitionibus veri et boni fuerunt, et per illas sapientes facti sunt; ac per "Aegyptios" intelliguntur omnes qui eruditi ex scientiis, imprimis ex scientia correspondentiarum, et inde in intelligentia. Quare etiam scientiae Aegyptiorum vocantur "recondita auri et argenti," et "desiderabilia," apud Danielem, Rex septentrionis "mittet manus suas in terras, nec terra Aegypti erit in evasionem, si quidem dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti" (xi. 42, 43).

[30] Ideo quoque mandatum est filiis Israelis, cum exirent ex Aegypto, Ut mutuo peterent ab Aegyptiis vasa auri et vasa argenti et vestes, quae sic eripuerunt Aegypto (Exod. xii. 35, 36):

per "vasa auri et argenti" et per "vestes" significantur scientiae et cognitiones veri et boni, quae ereptae Aegypto, quia illas applicuerunt ad confirmanda mala et falsa, et verterunt illas in idololatrica et magica; quapropter cum Aegyptii illis deprivati sunt, et sic facti mere naturales, brevi post submersi sunt in mari Suph: per quae repraesentabatur sors illorum qui scientiis abutuntur ad confirmanda mala et falsa; deprivantur enim omni cognitione veri et boni post mortem; et cum illis deprivati sunt, conjiciuntur in infernum, quod etiam repraesentatum est per submersionem Aegyptiorum in mari Suph.

[31] Quia per "Aegyptum" significatur scientia, ex qua homini intelligentia, ideo ubi agitur de Tyro, dicitur Quod byssus ex acupictura ex Aegypto fuerit expansio, quae esset ei in signum (Ezech. {1}xxvii. 7):

per "Tyrum" significantur cognitiones veri, et per "byssum ex acupictura ex Aegypto" significatur scientificum ex vero spirituali; "acupictura" est scientificum, et "byssus" est verum spirituale: "expansio" et "signum" significant manifestationem, nam vera spiritualia per scientias manifestantur, apparent enim per illas ad visum et ad perceptionem naturalis hominis.

[32] Quoniam omnia scientifica quae inserviunt spirituali homini ad confirmationem veritatum, sunt a Domino, nempe omnis applicatio eorum ad confirmanda vera et bona caeli et ecclesiae, ideo Josephus in Aegyptum delatus est, et ibi factus est totius terrae dominator (Gen. xli.);

per "Josephum" enim in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Divinum spirituale, et inde quoque verum doctrinae, quod fundatur super scientificis naturalis hominis (ut supra, n. 448, dictum est): et quia naturalis homo seu naturale hominis subordinatum erit spirituali, ut inservire possit confirmandis et exsequendis spiritualis hominis arbitriis, ideo Josephus propter repraesentationem illius dominii factus est dominator Aegypti, et sub illius auspicio fuit in Aegypto annona seu frumentum in abundantia, usque ut ex eo nutrirentur regiones vicinae, ac ipsa terra Canaan.

[33] Quoniam Salomo repraesentavit Dominum quoad utrumque regnum tam caeleste quam spirituale, et omnes qui ab utroque illo regno sunt, per cognitiones veri et boni ac per scientifica illas confirmantia, in intelligentia et sapientia sunt, ideo Salomo "accepit filiam Pharaonis in uxorem, et adduxit illam in urbem Davidis" (1 Reg. iii. 1);

Et quoque postea aedificavit filiae Pharaonis domum juxta porticum (1 Reg. vii. 8):

per quae etiam repraesentatum est quod scientia, super qua fundatur omnis intelligentia et sapientia, per "Aegyptum" in bono sensu significetur. Et quia unicuique homini ecclesiae est spirituale, rationale et naturale, ideo Salomo aedificavit tres domos, Domum Dei seu Templum pro spirituali, Domum silvae Libani pro rationali (nam "cedrus" et inde "Libanus" significat rationale), ac Domum filiae Pharaonis pro naturali; haec arcana non apparent in sensu historico Verbi, sed usque in spirituali ejus sensu recondita latent.

[34] Hactenus de significatione "Aegypti" in bono sensu actum est; nunc sequitur ut quoque de significatione "Aegypti" in sensu malo seu opposito agatur: in hoc sensu "Aegyptus" significat naturalem hominem separatum a spirituali, seu verum scientificum separatum a bono spirituali, quod in se est falsum; seu, quod idem, fidem separatam a charitate, quae in se non est fides. Homo enim nascitur naturalis, et primum haurit scientifica ex magistro et parente, tum ex lectione librorum, et simul ex vita in mundo; et nisi homo fit spiritualis, hoc est, e novo nascitur, tunc scientifica quae hausit, applicat ad confirmandum naturalis hominis appetitus et voluptates, verbo ejus amores, qui omnes sunt contra Divinum ordinem; et hic naturalis homo est qui significatur per "Aegyptum" in sensu opposito, ut constare potest ex sequentibus locis:

[35] -Apud Ezechielem, "Quoniam" Pharao "elatus est altitudine, et dedit fastigium..inter implexa, et elatum est cor ejus in altitudine sua, dabo eum in manum fortis gentium; ....juxta impietatem ejus rejeci eum; quare exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum, super montibus et vallibus ceciderunt rami ejus; ....unde descenderunt ex umbra ejus omnes populi terrae, et deseruerunt eum; super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri: ....omnes tradentur morti, ad terram inferiorem in medio filiorum hominis ad descendentes in foveam. In die illo, quo descensurus est in infernum, ...obtegam super eo abyssum, et inhibebo flumina ejus, ut occludantur aquae magnae, et atrabo super eo Libanum, et omnes arbores agri super eo languescent. Cui similis factus es sic in gloria et in magnitudine inter arbores Edenis? cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum cubueris cum confossis gladio: hic est Pharao et omnis multitudo ejus" (xxxi. 10-18):

per "Pharaonem" simile significatur quod per "Aegyptum," nempe, naturalis homo quoad scientiam et inde intelligentiam: fastus propriae intelligentiae ex scientia intelligitur per quod "elatus sit altitudine, et dederit fastigium inter implexa," et quod "elatum sit cor ejus altitudine sua;" per "implexa" significantur scientifica naturalis hominis: quod scientifica applicata sint confirmandis cupiditatibus mali et falsi, significatur per "Dabo eum in manum fortis gentium;" "fortis gentium" significat falsum mali: quod falsa mali destruent eum, significatur per "Exscindent eum alieni, violenti gentium dejicient eum:"

[36] quod omnia vera scientifica et rationalia dispersa sint per mala et falsa, significatur per "Super montibus et vallibus ceciderunt rami ejus:" quod omnia vera ecclesiae abacta sint, significatur per "Descenderunt ex umbra ejus omnes populi terrae, et deseruerunt eum:" quod loco eorum successerint cogitationes et affectiones falsi, significatur per quod "super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri;" quod omnia damnata sint et infernalia, significatur per quod "omnes tradentur morti, ad terram inferiorem in medio filiorum hominis ad descendentes in foveam;" "filii hominis" sunt qui in propria intelligentia, et "fovea" est ubi illi qui in falsis doctrinae; inhibitio ne aliqua vera scientifica et rationalia intrent, significatur per "Obtegam super eo abyssum, et inhibebo flumina ejus; quod nec vera spiritualia, significatur per "ut occludantur aquae magnae;" quod non illi rationale, significatur per "Atrabo super eo Libanum;"

[37] quod nec illi aliquae cognitiones veri quae ecclesiae, significatur per quod "omnes arbores agri super eo languescent;" quod illi non amplius aliquis intellectus veri, nec aliqua perceptio cognitionum boni, propter fastum propriae intelligentiae, significatur per "Cui similis factus es in gloria et in magnitudine inter arbores Edenis?" quia cognitiones boni per applicationes ad mala prorsus perversae sunt, significatur per "cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem;" "arbores Edenis" sunt cognitiones boni ex Verbo, quas naturalis homo pervertit et falsificavit: quod inter illos in inferno erunt qui per fidem separatam a vita charitatis omne verum apud se exstinxerunt, significatur per "cum in medio praeputiatorum cubueris inter confossos gladio;" per "confossos gladio" intelliguntur in Verbo qui vera apud se per falsa exstinxerunt: quod illa omnia dicta sint de naturali homine deprivato luce a spirituali homine, significatur per "Hic est Pharao et omnis multitudo ejus;" "Pharao" est naturalis homo, et "multitudo ejus" est omne scientificum ibi.

[38] Apud eundem, "Fili hominis, propheta et dic, ....Ejulate, heu diem; ....dies nubis, tempus gentium erit, quo veniet gladius in Aegyptum, ....et accipient multitudinem ejus, et evertentur fundamenta ejus, ....et cadent suffulcientes Aegyptum, et descendet superbia roboris ejus, a turri Sevene gladio cadent in illa....; tunc devastabuntur in medio terrarum devastatarum, et urbes ejus in medio urbium desolatarum erunt: ut cognoscant quod Ego sim Jehovah, cum dederim ignem in Aegyptum, ut frangantur omnes auxiliatores ejus; ....et faciam cessare multitudinem Aegypti per manum Nebuchadnezaris regis Babelis, {1}illius et populi ejus cum illo, violenti gentium, qui adducentur ad perdendum terram, et evaginabunt gladium suum contra Aegyptum, ut impleant terram confosso: tunc dabo fluvios aridam, et vendam terram in manum malorum, et vastabo terram et plenitudinem ejus per manum alienorum; ....princeps e terra Aegypti non erit amplius; ....dabo ignem in Aegyptum, et dispergam Aegyptum inter gentes, et disjiciam eos in terras" (xxx. 1 ad fin.):

haec summatim ex eo capite desumpta sunt; est lamentatio super vastatione ecclesiae per falsa faventia malis quae ex naturali homine; nam ex illo separato a spirituali scaturiunt omnia mala et inde falsa, quae ecclesiae vera et bona pervertunt et destruunt: lamentatio super vastatione illa significatur per "Ejulate, heu diem, dies nubis, tempus gentium erit;" "dies nubis" est status ecclesiae ex non intellectis veris, proinde ex falsis, "tempus gentium" est status ecclesiae ex malis; quod falsum destruet totum naturalem hominem, et omnia quae ibi, per applicationem ad mala, significatur per "quod veniet gladius in Aegyptum, et accipient multitudinem ejus, et evertentur fundamenta ejus;"

[39] quod non confirmationes et corroborationes veri per scientifica naturalis hominis, significatur per "Cadent suffulcientes Aegyptum, et descendet superbia roboris ejus;" quod falsa destruent intellectum veri, significatur per "A turri Sevene gladio cadent in illa;" quod omnia ecclesiae ac omnia doctrinae ecclesiae peritura sint, significatur per "Tunc devastabuntur in medio terrarum devastatarum, et urbes ejus in medio urbium desolatarum;" cupiditates malae ex naturali homine significantur per "ignem" quem Jehovah dabit in Aegyptum; ut non amplius ex naturali homine confirmationes veri sint, significatur per "ut frangantur omnes auxiliatores ejus;" quod cupiditates amoris sui et inde falsitates devastabunt, significatur per "manum Nebuchadnezaris regis Babelis, {1}illius et populi ejus;"

[40] quod sic devastabitur ecclesia per falsa mali vim illatura bonis charitatis et veris fidei, significatur per quod "violenti gentium adducentur ad perdendum terram, et evaginabunt gladium suum contra Aegyptum, ut impleant terram confosso;" quod sic non intelligatur verum, significatur per "Dabo fluvios aridam;" quia loco boni malum et loco veri falsum in ecclesia, significatur per "Vendam terram in manum malorum, et vastabo terram et plenitudinem ejus per manum alienorum;" quod non aliquod verum quod caput, et inde non aliquod verum vitae a Domino significatur per quod "princeps e terra Aegypti non erit amplius;" quod non nisi quam mala ex amore sui {2}occupatura sint naturalem hominem, significatur per "Dabo ignem in Aegyptum, et dispergam Aegyptum inter gentes;" quod inde dissipatio omnium ecclesiae, significatur per "Disjiciam eos in terras."

[41] Apud Esaiam, "Propheticum bestiarum meridiei: in terra angustiae et angoris; leo juvenis et leo vetus prae illis, vipera et prester volans, portant super humero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, ad populum non proderunt, et Aegyptus vanitas et inanitas, auxiliabuntur" (xxx. 6, 7):

per "bestias meridiei" significantur cupiditates quae ex naturali homine sunt, exstinguentes lucem quae homini ecclesiae erit ex Verbo; per "terram angustiae et angoris" significatur ecclesia ubi non erit bonum charitatis nec verum fidei; per "leonem juvenem et leonem veterem" qui prae illis, significatur potentia falsi destruentis verum et bonum ecclesiae; per "viperam et presterem volantem" significatur sensuale astute et callide ratiocinans: per "Portant super humero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos," significantur scientifica sensualis et naturalis hominis, ex quibus concludunt omnia; "opes" et "thesauri" sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, hic autem scientifica falsa quia ex propria intelligentia; "asini" sunt quae sensualis hominis, et "cameli" quae naturalis: per "Aegyptum" quae "vanitas et inanitas," significatur utrumque tam sensuale quam naturale, quae in se spectata absque bono et absque veris sunt.

[42] Apud eundem, "Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde: sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt; ....nam Aegyptus homo et non deus, et equi ejus caro et non spiritus" (xxxi. 1, 3):

per haec describitur status illorum qui ex se ipsis, ita ex propria intelligentia, in illis quae caeli et ecclesiae sunt, volunt sapere, et non ex Domino; et quia tales mere {1}naturales sunt, et ideo ex fallaciis sensuum et ex scientificis male applicatis omnia desumunt, pervertunt et falsificant vera et bona ecclesiae, quare de illis dicitur, "Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt:" imaginaria quae ex fallaciis sensuum, significantur per "equos Aegypti" quibus innituntur; falsa doctrinae confirmata ex scientificis in multa copia, {2}significantur per "Confidunt super curru quod multus;" ac ratiocinia inde quibus impugnant vera significantur per "equites" quibus confidunt quod validi valde; quod naturalis homo non intelligat Divina ex se, significatur per quod "Aegyptus homo et non deus;" quod intelligentia sit ex proprio in quo non vita, significatur per quod "equi ejus sint caro et non spiritus;" "equi Aegypti" sunt imaginaria quae in se mortua quia fallaciae, "caro" est proprium hominis, ac "spiritus," est vita a Domino.

[43] Apud Jeremiam, "Contra Aegyptum, contra exercitum Pharaonis..regis Aegypti, qui fuit apud fluvium Euphratem..., quem percussit Nebuchadnezar rex Babelis: ....Quis hic sicut flumen ascendit, cujus aquae sicut flumina commoventur? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae; dicit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem et habitantes in ea: ascendite equi, et insanite currus, et exite fortes; ....comedet gladius et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: ....ascende Gilead, et sume balsamum, virgo filia Aegypti; in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi" (xlvi. 2, 7-9 [,11] ; et porro 14-26):

quod hic per "Aegyptum" etiam significetur naturalis homo cum ejus scientificis separatus a spirituali, quod fit per fastum propriae intelligentiae, quae per ratiocinia ex scientificis destruit vera et bona ecclesiae, ex singulis his in sensu spirituali visis patet: per "exercitum" enim "regis Aegypti, qui fuit apud flumen Euphratem," significantur scientifica false applicata, et ex illis ratiocinia; "quem percussit Nebuchadnezar rex Babelis" significat interitum ejus per fastum propriae intelligentiae; "Quis hic sicut flumen ascendit, cujus aquae sicut flumina commoventur?" significat propriam intelligentiam, et ejus falsa destruere conantia vera ecclesiae; "Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae," significat naturalem hominem ex se seu ex proprio contra vera ecclesiae ratiocinantem; "dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem et habitantes in ea," significat conatum et desiderium perdendi ecclesiam, et doctrinae ejus vera et bona; "Ascendite equi, et insanite currus, et exite fortes," significat per imaginaria quae ex fallaciis, et per falsa doctrinae confirmata ex scientificis, ex quibus sibi apparent validi;

[44] "comedet gladius, et saturabitur, et inebriabitur a sanguine eorum," significat destructionem totalem naturalis hominis per falsa et per falsificationes veri; "Ascende Gilead, et sume balsamum filia Aegypti," significat vera sensus litterae Verbi, et inde ratiocinationem et patrocinationem; per "Gilead" enim significatur ratiocinatio ex sensu litterae Verbi, per quam confirmantur falsa, nam Gilead erat non procul ab Euphrate, et inde erat cera, opobalsamum et stacte, et facta est hereditas filiis Menassis et dimidiae tribui Gadis (Gen. xxxi. 21; cap. xxxvii. 25: Num. xxxii. 29: Jos. xiii. 25); unde per "Gileadem," praeter alia, significantur ratiocinia ex sensu litterae Verbi, per "balsamum" significatur applicatio et inde falsi confirmatio, et per "filiam Aegypti" affectio falsi quae tali ecclesiae: "in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi," significat quod talia in quacunque copia nihil opis ferant, quoniam sic ipsa vera falsificantur.

[45] Apud Mosen, "Persecuti sunt Aegyptii filios Israelis, et venerunt post illos, omnes equi Pharaonis, currus ejus, et equites ejus in medium maris: ....sed Jehovah prospicens ad castra Aegyptiorum, ....perturbavit" illa,.. "removit rotam curruum ejus et reversae sunt aqua", et operuerunt currus et equites cum universo exercitu Pharaonia" (Exod. xiv. [23, 24,] 25-28; cap. xv. 19, 21):

{1}per "equos Pharaonis" significantur imaginaria quia fallaciae, quae sunt scientifica ex intellectuali perverso applicata ad confirmandum falsa, per "currus ejus" doctrinalia falsi, et per "equites" ratiocinia inde; per "rotam curruum" significatur facultas ratiocinandi. (Sed haec in Arcanis Caelestibus, n. 8208-8219, 8332-8335, 8343, explicata sunt.)

[46] Quoniam per "equos Aegypti" talia significantur, ideo praescriptum est per Mosen, Si populus velit regem, ponetur rex super illos, quem elegerit Jehovah Deus e medio filiorum Israelis, non ponetur vir alienigena qui non frater tuus, "modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos; Jehovah enim dixit vobis, Non addetis reverti in via hac amplius; nec multiplicabit sibi uxores, ut non recedat cor ejus, nec argentum et aurum multiplicabit sibi nimis" (Deutr. xvi|i|. 15-17):

quid per haec, quae praescripta sunt regi, significantur, nemo videre potest nisi sciat quid in sensu spirituali significatur per "regem," per "filios Israelis," per "Aegyptum" et "equos ejus," tum per "uxores," et per "argentum et aurum:" per "regem" significatur verum ex bono, [per "filios Israelis" ecclesia ex illis qui in veris ex bono sunt,] per "Aegyptum" naturalis homo, per "equos ejus" scientifica, per "uxores" affectiones veri et boni, ac per "argentum et aurum" vera et bona ecclesiae, et in opposito sensu falsa et mala ejus: et quia per "regem" significatur verum ex bono, et per "filios Israelis" ecclesia ex illis qui in veris ex bono sunt, ideo dicitur, quod "si populus velit, ponetur rex super illos quem elegerit Jehovah Deus e medio filiorum Israelis, non ponetur vir alienigena qui non frater tuus;" per "virum alienigenam qui non frater" significatur religiosum non concordans, tum falsum in quo non bonum;

[47] et quia per "Aegyptum" significatur naturalis homo, et per "equos" scientifica falsa quae imaginaria, ideo dicitur, "modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos;" quia per "uxores" significantur affectiones veri et boni, quae affectiones mali et falsi fiunt quando plures uxores uni viro sunt, ideo dicitur, "nec multiplicet sibi uxores, ut non recedat cor ejus;" et quia per "argentum et aurum" significantur vera et bona ecclesiae, hic autem falsa et mala, quando spectantur solum a naturali homine, ideo dicitur, "nec argentum et aurum multiplicabit sibi nimis." Sed propius ad rem, per illa verba praescriptum est ne verum dominetur super bonum, quod fit quando naturalis homo dominatur super spiritualem; ne hoc fiat, significatur per "ne reduceret populum in Aegyptum, et inde multiplicaret equos," tum etiam "ne plures uxores duceret;" nam per "uxorem et maritum" significatur affectio boni correspondens affectioni veri, quae correspondentia datur in conjugio viri cum una uxore, non autem cum pluribus. Similia amplius praescripta sunt in Jure Regis (I Sam. viii. 10-18). Quia Salomo non modo comparavit sibi equos ex Aegypto, sed etiam multiplicavit uxores, ut et argentum et aurum congessit, ideo idololatra factus est, ac regnum post ejus mortem divisum est.

[48] Apud Esaiam, "Propheticum de Aegypto: Jehovah equitans super levi nube, et venit [in] Aegyptum; unde commovebuntur idola Aegypti coram Ipso, et cor {1}Aegyptii liquefiet in medio ejus; ....concludam Aegyptum in manum domini duri, et rex vehemens dominabitur in eos. ...Tunc deficient aquae in mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet, et recedent flumina, et... exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et ulva marcescent: ....ideo lugebunt piscatores, et tristes erunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent: erubescent etiam facientes linum sericorum, et textores aulaeorum. ....Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis: ubi nunc sapientes tui? ut indicent, age tibi, et cognoscant quid consuluit Jehovah..super Aegyptum: stulti facti sunt principes Zoanis, ablati sunt principes Noph, et seduxerunt Aegyptum angularem lapidem tribuum ejus; ....non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, {2}ramus et juncus" (xix. 1-17):

quod per "Aegyptum" significetur naturale hominis separatum a spirituali ejus, etiam ex his in sensu spirituali spectatis constare potest; et homo fit mere naturalis quando in vita sua non spectat ad Dominum, sed ad semet et ad mundum; inde ei fastus propriae intelligentiae, qui communis est eruditis, et apud illos pervertit rationale, et occludit mentem spiritualem. Ut sciatur quod naturalis homo per "Aegyptum," propria intelligentia per "flumen ejus," et falsa per "aquas fluminis Aegypti," significentur, velim in serie explicare illa quae ex capite illo summatim huc allata sunt: "Jehovah equitans super levi nube, et venit in Aegyptum," significat visitationem naturalis hominis ex Divino Vero naturali spirituali, visitatio enim est inquisitio qualis homo est, et inquisitio fit per Divinum Verum; "levis nubes" significat Divinum Verum naturale spirituale, ex quo apparet qualis est homo quoad suum naturale: "unde commovebuntur idola Aegypti coram Ipso, et cor {1}Aegyptii liquefiet in medio ejus," significat congeriem et turbam falsorum in naturali homine, ex quibus cultus, et ejus terrorem propter visitationem:

[49] "Concludam Aegyptum in manum domini duri, et rex vehemens dominabitur in eos," significat quod ibi regnet malum falsi et falsum mali; "dominus durus" est malum falsi, et "rex vehemens" est falsum mali: "tunc deficient aquae in mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet," significat non esse aliqua vera in naturali homine, et inde non aliquam intelligentiam: "et recedent flumina, et exsiccabuntur fluvii Aegypti," significat quod se a veris ad falsa vertet; unde intelligentia, quia absque veris ex luce spiritualis hominis, erit mortua "calamus et ulva marcescent" significat quod evanitura omnis perceptio veri et boni ex sensu litterae Verbi, quae alioqui est sensuali homini: "ideo lugebunt piscatores, et tristes erunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent," significat quod docentes et erudientes frustra allaborent per vera ex Verbo reformare naturalem hominem; "piscatores" et "expandentes rete super facies aquarum" significant docentes et erudientes naturales homines ex Verbo, in specie ex sensu litterae ejus: "piscis" significat cognitiones inde, "tristes esse" et "languescere" significat allaborare:

[50] "erubescent etiam facientes linum sericorum, et textores aulaeorum," significat illos qui vera spiritualia naturaliter docent; "linum sericorum" est verum spirituale, "aulaea" sunt vera naturalia ex origine spirituali, ac "facere" et "texere" illa est docere: "quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis; ubi nunc sapientes tui?" significat quod sapientia et intelligentia naturalis hominis ex spirituali perierit; naturalis enim homo formatus est ut intelligentiam et sapientiam recipiat ex spirituali homine, quod fit quando uterque homo unum agit sicut causa et effectus: "stulti facti sunt principes Zoanis, ablati sunt principes Noph," significat quod vera sapientiae et intelligentiae ex spirituali luce in naturali homine versa sint in falsa insaniae; Zoan et Noph erant in terra Aegypti, et significabant illustrationem naturalis hominis ex luce spirituali: "et seduxerunt Aegyptum angularem lapidem tribuum" significat quod perversus sit naturalis homo, in quo tamen fundantur omnia vera et bona ecclesiae: "non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, {1}ramus et juncus," significat quod illis non amplius intelligentia nec scientia veri, proinde non verum spirituale nec verum naturale.

[51] Apud Ezechielem, "Fili hominis, pone facies tuas contra Pharaonem regem Aegypti, et propheta contra illum, et contra Aegyptum totam; loquere et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te, Pharao rex Aegypti, cete magne, qui cubat in medio fluviorum suorum, qui dixit, Meus fluvius.., et ego feci me; propterea dabo hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis tuis, ....et derelinquam te in deserto, te et omnem piscem fluviorum tuorum, super facies agri cades, non colligeris, neque congregaberis, ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum; ut cognoscant omnes habitatores Aegypti quod Ego Jehovah; propterea quod illi fuerint baculus arundinis domui Israelis; quando tenuerunt te manu, confractus es, et perfodisti illis omnem humerum; et quando innixi sunt tibi, fractus es, et stare fecisti..omnes lumbos. ....Ecce Ego adducens contra te gladium, et exscindam ex te hominem et bestiam, ut fiat terra Aegypti solitudo et vastitas propterea quod dixit, Fluvius meus, et ego feci; ideo Ego contra te, et contra fluvios tuos, et dabo terram Aegypti in vastitates...a turri Sevene usque ad terminum Cusch, ....et urbes ejus.... erunt solitudo quadraginta annos" (xxix. 1-12):

per haec verba etiam describitur naturalis homo deprivatus omni vero et bono per fastum ex scientia et inde ex propria intelligentia: quoniam per "Pharaonem regem Aegypti" significatur scientia naturalis hominis et inde propria intelligentia, ideo dicitur, "Ecce Ego contra te, Pharao rex Aegypti, cete magne, qui cubat in medio fluviorum suorum;" per "cetum magnum" significatur scientificum naturalis hominis in communi, hic scientificum falsum, et per "fluvium" significatur propria intelligentia: qui dicit, "Meus est fluvius, et ego feci me," significat quod ex me intelligentia, et non ex Domino; ita verba illa involvunt fastum propriae intelligentiae: "propterea dabo hamum in maxillas tuas" significat falsiloquium propter quod castigabitur: "et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis tuis" significat scientifica falsa infimae sortis quae ex fallaciis sensuum; "pisces" sunt scientifica, "squamae" sunt fallaciae sensuum, quae sunt scientifica infimae sortis:

[52] "et derelinquam te in deserto, te et omnem piscem fluviorum tuorum," significat exutum veris cum omnibus scientificis ex quibus intelligentia: "Super facies agri cades, non colligeris neque congregaberis," significat religiosum absque omni cohaerentia et restitutione: "ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum" significat consumendum ab affectionibus et cogitationibus falsi; "ut cognoscant omnes habitatores Aegypti quod Ego Jehovah," significat ut sciant et credant quod omne verum et bonum etiam in naturali homine sint a Domino: "propterea quod illi fuerint baculus arundinis domui Israelis" significat fiduciam super scientificis sensualis hominis quae sunt fallaciae apud homines ecclesiae; (quod "baculus arundinis" illam fiduciam significet, videatur supra, n. 627 [b]:) "quando tenuerunt te manu confractus es, et perfodisti illis omnem humerum," significat quod per fidem eorum omnis potentia veri pereat; et quando innixi sunt tibi, fractus es, et stare fecisti omnes lumbos," significat quod per fiduciam super illis pereat facultas recipiendi bonum amoris:

[53] "ecce adducam contra te gladium, et exscindam ex te hominem et bestiam," significat quod falsum destruet omnem intelligentiam veri et affectionem boni in naturali homine; "ut fiat terra Aegypti solitudo et vastitas," significat quod inde naturalis homo sit absque omni vero et absque omni bono; "propterea quod dixit, Fluvius meus, et ego feci," significat propter fastum propriae intelligentiae: "et dabo terram Aegypti in vastitatem a turri Sevene usque ad terminum Cusch," significat destructionem ecclesiae a primis ad ultima in naturali homine: "urbes ejus erunt solitudo quadraginta annis" significat doctrinalia ex meris falsis usque dum non aliquod verum residuum sit; "quadraginta anni" significant integram periodum vastationis ecclesiae, et quoque integram durationem tentationum.

[54] In Libro Secundo Regum, "Si confisus es tibi super baculo arundinis contusae super Aegypto, super quo si nititur vir, intrat in manum ejus, et perforat illam: sic Pharao rex Aegypti omnibus confidentibus in illo" (xviii. 21):

per "baculum arundinis," ac per "niti super illo," similia quae mox supra significantur. Inde etiam Aegyptus vocatur apud Davidem, Fera arundinis, congregatio fortium, quae dispergit populos (Ps. lxviii. 31 [B. A. 30]):

per "feram arundinis" significatur affectio seu cupiditas falsi quod ex scientificis sensualis hominis, quae sunt fallaciae; quae "congregatio fortium" vocantur quia fortiter persuadent; et quia dispergunt vera ecclesiae, dicitur "Dispersit populos."

[55] Apud Hoscheam, "Erit Ephraim sicut columba stulta, non cor: Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt: ....vae illis quia divagati sunt a Me, devastatio illis quia praevaricati sunt contra Me: ....cadent gladio principes eorum, ex indignatione linguae eorum; haec subsannatio eorum in terra Aegypti" (vii. 11, 13, 16):

agitur ibi de superbia Israelis, per quam significatur fastus propriae intelligentiae in talibus quae sunt ecclesiae: quod per "Aegyptum" significetur naturalis homo et scientia ejus, constat ex eo, quod per "Ephraimum," de quo apud hunc prophetam multum agitur, significetur intellectuale ecclesiae et verum doctrinae ejus in naturali; (quod id per "Ephraim" significetur, videatur supra, n. 440;) quare per "Erit Ephraim columba stulta, non cor," significatur quod nunc non intellectuale quia non verum, nec affectio veri et boni; per quod "Aegyptum vocaverint et Assyriam abiverint," significatur quod fiderint scientificis naturalis hominis et inde ratiocinationibus, quae fallunt: "Vae illis quia divagati sunt a Me" significat aversionem a veris quae ex Verbo; "devastatio illis quia praevaricati sunt contra Me," significat deprivationem omnis veri propter recessionem; "cadent gladio principes eorum" significat quod primaria vera destruentur per falsa; "ex indignatione linguae eorum; haec subsannatio eorum in terra Aegypti," significat vituperationem doctrinae ex naturali homine, et hujus contemptum.

[56] Apud eundem, "Israel, ....scortatus sub Deo tuo, ....non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim [in] Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: ....ecce abiverunt prae devastatione; Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos, desiderabile argento eorum carduus possidebit ea; spina in tentoriis eorum" (ix. 1, 3, 6):

agitur in toto illo capite de intellectu Verbi deperdito, qui hic est "Ephraim:" "Israel scortatus sub Deo tuo" significat falsificatum verum Verbi; "non habitabunt in terra Jehovae" significat non illis vitam boni qualis in caelo; "et revertetur Ephraim in Aegyptum" significat intellectum veri deperditum, unde naturales facti sunt; "et in Assyria immundum comedent" significat rationale scatens falsis mali: "ecce abiverunt prae devastatione" significat aversionem a Domino per falsificationem veri; "Aegyptus congregabit eos" significat quod mere naturales facti sint; "Moph sepeliet eos" significat mortem spiritualem per applicationem veritatum sensus litterae Verbi ad falsa mali; "desiderabile argento eorum" significat cognitiones veri; "carduus possidebit ea" significat quod malum pervertet illas; "spina in tentoriis eorum" significat falsum mali in cultu.

[57] Apud eundem, "Israel non revertetur ad Aegyptum, Assyrius hic rex {1}eorum" (xi. 5):

"Israel non revertetur [ad] Aegyptum" significat quod homo ecclesiae spiritualis factus non fiet naturalis; "Assyrius hic rex eorum" significat quod tunc ratiocinia ex falsis dominatura sint. Homo ecclesiae a spirituali fit naturalis quando fidem separat a charitate, hoc est, credit Verbum et non vivit secundum praecepta ibi, tum quando arrogat sibi intelligentiam et non illam tribuit Domino; inde fastus ex quo homo fit naturalis: homo enim primum est naturalis, postea fit rationalis, et demum spiritualis; quando homo est naturalis tunc est in Aegypto, quando fit rationalis tunc est in Assyria, et cum fit spiritualis tunc est in terra Canaane, ita in ecclesia.

[58] Apud eundem, "Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat; et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur" (xii. 2 [B. A. 1]):

per "Ephraim" significatur ecclesia in qua intellectus veri deperditus est; per "pascere ventum" significatur imbuere falsum; per "eurum," quem persequitur, significatur exsiccatio et dissipatio veri; per quod "oleum deferatur in Aegyptum" significatur quod bonum amoris per scientifica naturalis hominis pervertatur. (Sed haec amplius supra, n. 419 [e], explicata sunt.)

[59] Apud Esaiam, "Vae filiis refractariis...faciendo consilium sed non a Me, et fundendo fusile sed non a spiritu meo, ut addant peccatum super peccatum: qui abeunt ad descendendum [in] Aegyptum, sed os meum non interrogarunt; ....et ad confidendum in umbra Aegypti; ideo fiet..robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam" (xxx. 1-3):

"vae refractariis" significat lamentationem de damnatione illorum qui se avertunt; "faciendo consilium sed non a Me" significat cogitationes et conclusiones de rebus caeli a se et non a Domino; "et fundendo fusile sed non a spiritu meo" significat cultum ex infernali falso et non a Divino Vero; "qui abeunt ad descendendum [in] Aegyptum, sed os meum non interrogarunt," significat ex proprio naturalis hominis et non ex Verbo; "et ad confidendum in umbra Aegypti" significat ne fidant et fidem habeant talibus quae naturalis homo, qui in nulla luce caeli est, suggerit: "ideo fiet robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam," significat nullam facultatem resistendi malis ex propria intelligentia, nec ex scientia naturalis hominis; "pudor" et "ignominia" significant statum illorum quando propter mala viles habentur.

[60] Apud Jeremiam, "Deseruisti Jehovam Deum tuum, quo tempore duxit te in viam; ..quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris? et quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas fluvii? ....quid abis strenue ad mutandum viam tuam? etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefactus es ab Assyria" (ii. 17, 18, 36):

haec quoque de homine ecclesiae qui per falsa doctrinae et inde mala vitae fit externus et mere naturalis; "Deseruisti Jehovam quo tempore duxit te in viam" significat aversionem ne reformetur a Domino per vera ducentia; "quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris?" significat instructionem solum a naturali homine, unde mere falsa; "quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas fluvii?" significat ratiocinationes inde, unde falsa fidei; "quid abis strenue ad mutandum viam?" significat renitentiam fortem ne reformetur ut fiat spiritualis; "etiam ab Aegypto pudefies sicut pudefacta es ab Assyria significat statum perversum et vilem duci a naturali homine et a ratiociniis inde, quia sic a falsis et malis quae ex proprio.

[61] In Threnis, "Hereditas nostra aversa est ad alienos, domus nostrae ad alienigenas; ....aquas nostras pro argento bibimus; ligna nostra pro pretio veniunt; ....Aegypto dedimus manum, Assyriae ut satiemur pane; ....servi dominantur in nos, nec liberans e manu illorum" (v. 2, 4, 6, 8):

"hereditas nostra aversa est ad alienos" significat ecclesiae vera conversa in falsa; "domus nostrae ad alienigenas" significat ecclesiae bona versa in mala; "aquas nostras pro argento bibimus" significat instructionem a nobismet ipsis, unde mere falsa; "ligna nostra pro pretio veniunt" significat instructionem a nobismet ipsis, unde mere mala; quoniam homo gratis seu "absque argento et pretio" a Domino instruitur et reformatur (Esai. lv. 1), ideo "pro argento" bibere et "pro pretio" ligna comparare et calefieri, significat a nobis ipsis; et quia a nobis ipsis instrui est a naturali homine et ejus scientificis et inde conclusis, ideo dicitur, "Aegypto dedimus manum, Assyriae ut satiemur pane;" per "Aegyptum" Significatur naturalis homo unde falsa, per "Assyriam" naturalis homo ex falsis ratiocinans, unde mala: et quia illa quae naturalis hominis sunt respective servitia sunt, nam naturalis homo factus est ut inserviat spirituali, ideo quando ille dominatur super spiritualem tunc servi dominantur; hoc intelligitur per quod "servi dominentur in nos, nec liberans e manu illorum."

[62] Apud Jeremiam, "Si dicitis vos, Non habitabimus in terra hac dicendo, Non, sed [in] terram Aegypti veniemus, ubi non videbimus bellum, et vocem buccinae non audiemus, et panem non esuriemus, et ibi habitabimus: ....sed si vos posueritis facies vestras ad veniendum Aegyptum; ac veneritis ad peregrinandum ibi, erit gladius, a quo vos timetis vobis, ibi prehendet vos in terra Aegypti, [et fames de qua vos solliciti estis, ibi adhaerebit post vos in Aegypto,] et ibi moriemini; et erunt omnes viri qui posuerunt facies ad veniendum Aegyptum, ad peregrinandum ibi, morientur gladio, fame et peste, non erit illis residuus aut evadens et eritis in maledictionem, in stuporem et in execrationem, et in opprobrium, neque videbitis amplius locum hunc" (xlii. 13-18, seq.):

in historicis Verbi, et quoque in propheticis ejus, saepius legitur quod populus Israeliticus flagraverit desiderio "redeundi in Aegyptum," et quod hoc illis interdictum fuerit, et ne id facerent denuntiatae sint illis plagae et poenae; sed nemo hactenus novit causam. Causa erat quia filii Israelis repraesentaturi erant ecclesiam a primo ejus ortu ad finem; et ecclesia primum formatur apud hominem per scientias et cognitiones in naturali homine, qui illis primum excolitur; nam quisque homo nascitur naturalis; quare ille primum excolendus ob finem ut quoque ultimo inserviat intelligentiae et sapientiae hominis pro basi: deinde per scientias et cognitiones, quae naturali homini implantatae sunt, formatur intellectuale, ut homo fiat rationalis: ut autem a rationali fiat spiritualis, omnino tentationes subiturus est, per illas enim domatur rationale, ne evocet e naturali talia quae favent concupiscentiis, et quae destruunt illud; demum cum homo per illam viam rationalis factus est, tunc fit spiritualis, nam rationale est medium inter spirituale et naturale, quare spirituale influit in rationale et per id in naturale:

[63] verbo, homo primum memoriam locupletabit scientiis, postea per illas excoletur intellectus ejus, et demum voluntas; memoria est naturalis hominis, intellectus est rationalis, ac voluntas est spiritualis; haec via est reformationis et regenerationis hominis. Propter hanc causam filii Israelis primum perducti sunt in Aegyptum, postea in desertum ut tentationes subirent, et demum in terram Canaanem; nam illi ecclesiam, ut dictum est, a primo ortu ad ultimum finem repraesentaturi erant. Per commorationem et peregrinationem eorum in Aegypto repraesentata est instructio naturalis hominis; per errores quadraginta annorum in deserto repraesentatae sunt tentationes, per quas rationalis homo formatur; et per terram Canaanem, in quam demum introducti sunt, repraesentata est ecclesia, quae in se spectata est spiritualis.

[64] Sed illi qui non volunt reformari ac regenerari, subsistunt in prima via, et permanent naturales; quapropter filii Israelis, quia non voluerunt, toties cupiverunt "redire in Aegyptum," de qua illorum cupiditate saepius in Exodo legitur; erant enim naturales, et aegre fieri potuerunt spirituales, at usque repraesentare debuerunt illa quae spiritualis ecclesiae sunt; inde est quod perducti sint in Aegyptum, et postea in desertum, et demum in terram Canaanem, per quae repraesentabatur ortus, progressus, et demum instauratio, ecclesiae apud hominem. Ex his nunc constare potest unde est quod tam severe interdictum fuerit filiis Israelis "redire in Aegyptum;" nam per id repraesentavissent quod a spirituali homine facti sint naturales; et quando spiritualis homo fit naturalis tunc non amplius aliqua vera videt et bona percipit, sed cadit in falsa et mala omnis generis.

[65] Sed ad explicationem ipsorum verborum: -"Si dicitis vos, Non habitabimus in terra hac, dicendo, Non, sed [in] terram Aegypti veniemus," significat aversionem pro statu spirituali, in quo sunt illi qui ab ecclesia, et desiderium ad statum naturalem et ad illa quae naturalis hominis sunt; "ubi non videbimus bellum, et vocem buccinae [non] audiemus, et panem non esuriemus," significat tunc non infestationem a malis et falsis, atque tunc non tentationes; "bellum" significat infestationem et pugnam a falsis et malis, ac "panem non esurire" significat non desiderare bonum, quod fit illis qui in falsis et malis sunt, proinde illis qui mere naturales sunt; mala et falsa non infestant illos, quia in illis sunt, et non sciunt aliquid de veris et bonis; "et ibi habitabimus" significat vitam naturalem;

[66] "Sed si vos posueritis facies vestras ad veniendum Aegyptum, et veneritis ad peregrinandum ibi," significat si ex amore desiderent vitam naturalem; "erit gladius, a quo vos timetis vobis, ibi prehendet vos in terra Aegypti," significat falsa destruentia vera; "et fames de qua vos solliciti estis, ibi adhaerebit post vos in Aegypto," significat defectum cognitionum veri et boni; "et ibi moriemini" significat inde desolationem ecclesiae ac damnationem; "et omnes viri qui posuerunt facies suas ad veniendum in Aegyptum, ad peregrinandum ibi, morientur gladio, fame et peste," significat similia quae prius ("pestis" significat vastationem omnis boni et veri); "nec erit illis residuus aut evadens" significat quod prorsus nihil veri et boni supererit; "et eritis in maledictionem, in stuporem, in execrationem et in opprobrium," significat damnationis omnia; "neque videbitis amplius locum hunc" significat quod non aliquid ecclesiae erit apud illos amplius.

[67] Apud Ezechielem, "Duae mulieres filiae unius matris fuerunt, quae scortatae sunt in Aegypto; ....nomina earum Ohola major natu, ...quae Samaria..., et Oholiba...quae Hierosolyma. Ohola scortata est sub Me, et amavit..Assyrios propinquos, ....et dedit scortationes suas super delectum filiorum Aschuris omnium, ....attamen scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum ea concubuit in adolescentia sua; ....ideo tradidi eam in manum amasiorum ejus, ...filiorum Aschuris...; illi revelarunt nuditatem ejus, filios ejus et filias ejus ceperunt, et ipsam gladio tandem occiderunt. ....Vidit soror ejus Oholiba, et corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis suae, filios Aschuris adamavit; ....addidit enim ad scortationes suas, quando enim vidit viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictas minio, ....quibus omnibus species ducum, similitudinem filiorum Babelis, Chaldaeorum; ....et venerunt ad eam filii Babelis ad concubitum amorum, et polluerunt eam per scortationem suam; ....multiplicavit scortationes suas dum recordata est dierum adolescentiae suae, quibus scortata est in terra Aegypti, adamavit supra pellices eorum, eo quod caro asinorum caro eorum, et effluvium equorum effluvium eorum; ita commendasti scelus adolescentiae tuae, cum ornasti ex Aegypto mammas tuas....: quamobrem, Oholiba, ....excitabo amasios tuos contra te filios Babelis et omnes Chaldaeos, ....et omnes Assyrios cum illis; ....filios tuos et filias tuas capient, et posteritas tua consumetur per ignem, exuent tibi vestes tuas, et sument vasa ornatus tui: ita cessare faciam facinus tuum a te, et scortationem tuam e terra Aegypti, ut non tollas oculos tuos ad illos, et Aegypti non recorderis amplius; ....ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis" (xxiii. 2-33, et porro ad finem):

ut sciatur quod per "Aegyptum" significetur naturalis homo, hic separatus a spirituali, et per "Aschurem" rationale, hic ratiocinatio ex illis quae naturalis hominis sunt, velim etiam summatim illa explicare: "Duae mulieres filiae unius matris fuerunt, quae scortatae in Aegypto," significat falsificationes veri et boni; et quia filii Jacobi mere naturales homines fuerunt, idololatrica Aegyptiorum imbuerunt, per quod significatur quod falsificaverint omnia vera ecclesiae: "nomina earum Ohola major natu, quae Samaria, et Oholiba, quae Hierosolyma," significat utramque ecclesiam spiritualem et caelestem, quas repraesentaverunt posteri Jacobi; Israelitae qui in Samaria ecclesiam spiritualem, et Judaei in Hierosolyma ecclesiam caelestem, utraque ex eadem matre, quae est Divinum Verum:

[68] "Ohola scortata est sub Me" significat falsificationem Divini Veri quod in Verbo: "et amavit Assyrios propinquos, et dedit scortationes suas supra delectum filiorum Aschuris omnium," significat confirmationes per multa ratiocinia: "attamen scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum ea concubuit in adolescentia sua," significat quod usque prosecuti sint idololatrica: "ideo tradidi eam in manum amasiorum ejus filiorum" significat ratiocinia confirmantia idololatrica; "illi revelarunt nuditatem ejus, filios ejus et filias ejus ceperunt, et ipsam gladio tandem occiderunt," significat deprivationem omnis veri et boni, et inde exstinctionem ecclesiae apud illos; "nuditas" est deprivatio, "filii et filiae" sunt vera et bona, et "{1}Ohola" est ecclesia: "vidit soror ejus Oholiba, et corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis suae," significat devastationem ecclesiae caelestis, quam gens Judaica, quae in Hierosolyma, repraesentavit; quae "corrupisse amorem [plus] quam ejus soror" dicitur, cum perverterit et adulteraverit bona Verbi et inde doctrinae; nam plus peccat qui corrumpit seu pervertit bona ecclesiae quam qui vera ejus:

[69] "filios Aschuris adamavit" significat per ratiocinationes contra vera et bona: "addidit super scortationes suas, cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictos minio," significat phantasias ex fallaciis sensuum, quae sunt sensualis hominis, et exinde argumentationes, unde falsificationes: "quibus omnibus species ducum, similitudinem filiorum Babelis, Chaldaeorum," significat apparentiam sicut veritatum praecipuarum, quae reliquis praeferendae: "et venerunt ad eam filii Babelis, et polluerunt eam per scortationem suam," significat conjunctionem cum falsis mali ex amore sui: "multiplicavit scortationes suas, dum recordata est dierum adolescentiae suae, quibus scortata est in terra Aegypti," significat quod confirmaverit idololatrica sua, et falsa mali, quae ex naturali homine imbuerat, et sic falsificata sua auxerit: "adamavit supra pellices eorum, eo quod caro asinorum caro eorum, et effluvium equorum effluvium eorum," significat cupiditates amoris erga illa, quia ex proprio voluntario eorum, et inde ex proprio intellectuali; "caro asinorum" est proprium voluntarium, et "effluvium equorum" est proprium intellectuale inde, quae pervertunt omnia:

[70] "ita commendasti scelus adolescentiae tuae, cum ornasti [ex] Aegypto mammas tuas," significat amorem falsi implantatum a prima aetate, et ex illa delectationem: "quamobrem, Oholiba, excitabo amasios tuos contra te, filios Babelis et omnes Chaldaeos, et Assyrios cum illis," significat destructionem ecclesiae per mala ex amore sui, et per falsa ex fastu propriae intelligentiae, quibus internecinum odium inest contra bona et vera doctrinae: "filios tuos et filias tuas capient" significat vera et bona ecclesiae quae destruent: "et posteritas tua consumetur per ignem" significat quod reliqua inde peritura sint per amores terrestres: "exuent tibi vestes tuas, et sument vasa ornatus tui," significat quod deprivabunt omni intelligentia et scientia, quae ecclesiae decus; "ita cessare faciam facinus tuum a te, et scortationem tuam e terra Aegypti," significat quod sic falsificari vera non possint: "ut non tollas oculos tuos ad illos, et Aegypti non recorderis amplius," significat dum non amplius est aliquis intellectus veri, nec scientia veri: "ebrietate et tristitia impleberis" significat insaniam in spiritualibus et aversationem: "calice devastationis et desolationis" significat falsa mali quae prorsus devastant et desolant omnia bona et vera ecclesiae.

[71] Apud eundem, "Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam, ....et scortata es cum filiis Aschuris, et satietas tibi nulla; ....et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis tuae Chaldaeam, sed neque tunc satiata es" (xvi. 26, 28, 29):

haec de abominationibus Hierosolymae, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam; et per "scortationes" significantur falsificationes veri doctrinae ac Verbi: "quare scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis magnis carne," significat falsificationes a naturali homine, ubi sunt omnia mala et falsa; "caro" significat proprium hominis quod residet in naturali homine, et in se non est nisi quam malum et inde falsum: "et scortata es cum filiis Aschuris" significat falsificationes per ratiocinationes: "et satietas tibi nulla" significat cupiditatem falsificandi vera absque fine: "et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis tuae Chaldaeam" significat falsificationes ex sensuali homine, ubi mere fallaciae, ex quibus homo prorsus rejicit et negat et quoque blasphemat vera; "terra negotiationis" significat unde omnia falsa comparantur, et sensuale est scaturigo omnium malorum et inde falsorum; homo etiam nascitur primum sensualis, dein fit naturalis, tum rationalis, et tandem spiritualis, et qui falsificat vera ecclesiae fit iterum naturalis et tandem sensualis: "sed neque hoc satiata es" significat cupiditatem destruendi vera ecclesiae immensam.

[72] Apud Joelem, "Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis, propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua" (iv. [B. A. iii.] 19):

"Aegyptus in vastitatem erit" significat quod naturalis homo absque veris, et inde in meris falsis erit; "et Edom in desertum vastitatis" significat quod naturalis homo absque bonis et inde in meris malis erit; "propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem," significat quia vim intulerunt veris et bonis Verbi, quae perverterunt.

[73] Similia involvunt bella inter filios Israelis et Aegyptios, tum bella inter filios Israelis et Assyrios, ut et inter Assyrios et Aegyptios (Ut 2 Reg. xxiii. 29 ad fin.; cap. xxiv.: Esai. x. 3-5); et in Libro Primo Regum, Quod sub rege Rechabeamo ascenderit rex Aegypti contra Hierosolymam, et sumpserit thesauros Domus Jehovae, et thesauros domus regis, et quod sumpserit scuta quae fecerat Salomo, et plura alia (xiv. 25, 26);

nam in omnibus historicis Verbi, aeque ac in propheticis ejus, est sensus spiritualis; omnia enim historica Verbi sunt repraesentativa spiritualium et caelestium quae caeli et ecclesiae, et verba ibi sunt significativa: per id quod "rex Aegypti sumpserit thesauros domus Jehovae et domus regis," et plura, repraesentabatur devastatio ecclesiae quoad cognitiones boni et veri a scientificis false applicatis quae in naturali homine.

[74] Qualis est naturalis homo quando subordinatus spirituali, et qualis est quando separatus ab illo, plene describitur in Exodo, in sensu interno ibi: qualis est naturalis homo quando subordinatus et sic conjunctus spirituali, describitur ibi ubi agitur de Josepho, et de filiis Israelis a Josepho illuc vocatis, et habitantibus in terra Goschen, quae fuit optima terrarum Aegyptum; ubi agitur de Josepho, describitur dominium Domini super naturalem hominem, nam per "Josephum" in sensu spirituali intelligitur Dominus, et per "Aegyptum" naturalis homo, perque "filios Israelis" spiritualis homo. At postea describitur naturalis homo qualis est cum separatus a spirituali, per Pharaonem, quod filios Israelis graviter servire fecerit; et dein vastatio ejus quoad omnia vera et bona ecclesiae describitur per miracula, quae erant totidem plagae, ibi facta, et demum interitus per submersionem Pharaonis et omnis exercitus ejus in Mari Suph.

[75] Miracula, per quae in sensu spirituali describitur vastatio naturalis hominis separati a spirituali, erant sequentia:

Quod baculus Aharonis conversus sit in serpentem: quod aquae in flumine conversae sint in sanguinem, ita ut moreretur piscis, et feteret flumen (Exod. vii.):

Quod ex fluviis et stagnis productae sint ranae super terram Aegypti: quod pulvis terrae Versus sit in pediculos: quod colluvies volatilium noxiorum immissa sit in domum Pharaonis, servorum ejus, et in omnem terram Aegypti (Exod. viii.):

Quod ulcus efflorescens pustulis factum sit super hominem et super bestiam: quod pluvia grandinis gravis commixtae igni depluerit super Aegyptum (Exod. ix.):

Quod locusta immissa sit super terram, quae comedit herbam et omnem fructum arboris: quod caligo tenebrarum facta sit in omni terra Aegypti (Exod. x.):

Quod omnia primogenita in terra Aegypti mortua sint (Exod. xi.):

Demum quod Aegyptii, postquam filii Israelis mutuo petierint ab illis, et sic surripuerint illis vasa auri et argenti, ac vestes [(Exod. xii. 35, 36)], (per quae significantur cognitiones boni et veri,) submersi sint in Mari Suph [(Exod. xiv. 28)] (per quod significatur infernum). Per omnia illa describitur quomodo vastatur naturalis homo, quod fit quando a se rejicit omnia vera et bona ecclesiae, et imbuit falsa et mala, usque dum amplius non aliquod verum et bonum ecclesiae residuum est. (sed illa omnia ample quoad sensum spiritualem in Arcanis Caelestibus quae super explicata videantur.) Inde constare potest quid significatur Per "plagas et morbos Aegypti" (Deutr. vii. 15; cap. xxviii. 60);

Quid per "submergi flumine Aegypti" (Amos viii. 8; cap. ix. {1}5):

et unde est quod Aegyptus dicatur "Terra servitutis" (Mich. vi. 4);

Tum "terra Chami" (Psalm. {2}cv. 23);

Ac "fornax ferri" (Deutr. iv. 20; 1 Reg. viii. {3}51). Haec de Aegypto; ex quibus manifeste patet quod "Aegyptus" significet naturalem hominem in utroque sensu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church