Apocalypse Explained (Whitehead) n. 658

Previous Number Next Number See English 

658. "Corpora illorum dies tres et dimidium."{1} --Quod significet plenariam exstinctionem Divini Veri ac Divini Boni, constat ex significatione "corporum," nempe "testium," quod sint qui apud se exstinxerunt omne Divinum Verum ac Divinum Bonum; per "binos" enim "testes," quos occiderunt, significantur bona amoris et charitatis ac vera doctrinae et fidei (videatur supra, n. 228, 635); inde per "corpora illorum," dum occisi, significatur quod illa exstincta, sint; at quia bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei non exstingui possunt nisi quam apud illos qui in falsis doctrinae et in malis vitae sunt, ideo illi intelliguntur, quoniam alii non vident bona amoris et vera doctrinae exstincta: (unusquisque enim videt illa quae Domini sunt, et inde quae caeli et ecclesiae, secundum sui status quale, videt enim ex illo; quare non aliter videt quam qualis ille est: ut qui negat Dominum ac Divinum Ipsius in caelo et in ecclesia, ille non videt illa, quia ex negativo videt; quare is non videt testes vivos, sed "corpora" illorum sicut cadavera; hoc est, bona amoris et vera doctrinae ut nulla, proinde exstincta:) et ex significatione "dierum trium et dimidii," quod sit plenarium, hic exstinctio plenaria;

[2] quod "tria et dimidium" sint plenarium, est quia "tria" significant integram periodum seu durationem a principio ad finem; proinde ubi de ecclesia agitur, ut hic, "tria et dimidium" significant usque ad finem et simul ad novum principium ejus; quare sequitur quod "post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intraverit in illos," et quod "steterint super pedibus suis," per quae significatur principium novae ecclesiae post finem veteris: nam omne bonum amoris et verum doctrinae in fine ecclesiae exstinctum est; at tunc quoque resuscitatur, quod fit apud illos apud quos nova ecclesia a Domino instauratur, quod etiam significatur per "spiritum vitae" qui intravit in illos. Quod "dies tres et dimidium" significent plenarium seu statum plenum, est quoque ex eo, quod ille numerus simile significet cum numero "septem," est enim dimidium ejus, ac per numerum dimidiatum, ut et per numerum duplicatum, simile significatur quod per numerum cujus dimidium aut duplum est; ac per numerum "septem" significatur omne, tum plenum et plenarium, et praedicatur de sancto caeli et ecclesiae, de qua illius numeri significatione videatur supra (n. 20, 24, 257, (1)300). Quod numeri majores et congregati ex minoribus simile significent cum simplicibus ex quibus per multiplicationem exsurgunt, videatur etiam supra (n. 430 [a,b]); et quod "tria" significent integram periodum majorem aut minorem, a principio ad finem (supra, n. 532). @1 [NOTA:--.] 3 1/2: -1 Reg. xvii.; cap. viii.: Luc. iv. 25.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church