Apocalypse Explained (Whitehead) n. 674

Previous Number Next Number See English 

674. "Factus est terrae motus magnus." -Quod significet mutationem status interiorum insignem apud illos qui ab ecclesia, constat ex significatione "terrae motus magni," quod sit mutatio status ecclesiae insignis; per "terram" enim significatur ecclesia, per "motum" mutatio status, et per " magnum" insigne. (Quod "terrae motus" in Verbo significet mutationem status ecclesiae, videatur supra, n. 400, 499.)

[2] Quod mutatio status quoad vera et bona ecclesiae exstiterit ex causis quae continentur in versu praecedente, patet; ita ex causa quod "bini testes occisi et redivivi ex mandato ascenderint in caelum in nube, et viderint illos inimici illorum;" inde constare potest quod causa fuerit separatio bonorum a malis, ut in articulis superioribus, ubi "ascensus binorum testium" explicatus est, ostensum est. Sed haec ad intellectum non sisti possunt, nisi prius dicatur quomodo se res in mundo spirituali habet; nam quae in hoc versu dicuntur, nempe, quod "terrae motus magnus factus sit," quod "decima pars urbis deciderit," et quod "nomina hominum millia septem in terrae motu occisa sint," tum quod "reliqui territi facti sint, et dederint gloriam Deo caeli," fiunt et quoque facta sunt cum ultimum judicium instabat, sed in mundo spirituali, non autem in mundo naturali: cum enim ibi separandi sunt boni a malis, ac boni tutandi ne a malis laedantur, tunc e societatibus ibi auferuntur boni et relinquuntur mali, secundum Domini verba apud Matthaeum, "Duo erunt in agro, unus assumetur, alter derelinquetur: duae molentes..., una assumetur, altera derelinquetur" (xxiv. 40, 41);

(quae videantur explicata in Arcanis Caelestibus, n. 4334, 4335;) et cum boni ablati sunt, tunc in societatibus in quibus boni et mali simul fuerunt, fit insignis mutatio quoad illa quae ecclesiae sunt.

[3] Sed causa illius mutationis ulterius detegetur. In mundo spirituali est communicatio omnium affectionum, et quandoque cogitationum; et intra quamcunque societatem est communicatio communis, se extendens e medio ejus quaquaversum usque ad fines, paene sicut lux e medio ad peripherias: variationes et mutationes affectionum oriundarum ex communicatione et ejus extensione, existunt ex influxu affectionum ex aliis societatibus, quae vel supra sunt, vel ad latera, tum ex novis advenis qui intrant societatem, et quoque ex eo quod pauci aut multi eximantur e societate.

[4] Societates super quas ultimum judicium exstitit, constiterunt tam ex bonis quam ex malis, sed ex talibus malis qui interius contra bona amoris et vera doctrinae fuerunt, non autem exterius; exterius enim potuerunt rectum et justum agere, ac pium et verum loqui, non propter ipsum rectum, justum, pium et verum, sed ex habitu in mundo, propter famam, gloriam, honorem, lucrum, varia jucunda amorum naturalium, tum propter leges et earum poenas; inde hi, tametsi interius mali, usque potuerunt simul esse cum illis qui non modo exterius sed etiam interius boni fuerunt. Quando itaque boni separararentur ab illis qui in externa forma solum boni apparuerunt, tunc bonum externum evanuit, et malum internum apparuit; nam in externo illo bono tenebantur per communicationem cum illis intra eandem societatem qui non modo exterius sed etiam interius boni erant, ut supra dictum est; quare cum bonum externum malis ablatum est, aperta sunt interiora eorum, quae mere malis et {1}foedis scatuerunt; inde patuit quales in se essent. Haec itaque sunt quae in specie intelliguntur per quod "bini testes ex mandato ascenderint in caelum in nube, et quod viderint illos inimici eorum;" et nunc quod "in illa hora factus sit terrae motus magnus," hoc est, quod cum ille status esset, facta sit insignis mutatio quoad illa quae ecclesiae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church