681. [Vers. 15.] "Et septimus angelus clanxit." -Quod significet influxum Divini Veri per caelos a Domino, et inde ultimas mutationes, constat ex significatione "clangoris," cum de angelo, quod sit influxus Divini Veri a Domino, et inde mutatio in inferioribus, ubi mali (de qua supra, n. 489, 502); quod "clangere" id significet; est quia "tuba" et "buccina" signicabat Divinum Verum revelandum et quoque revelatum (videatur supra, n. 55, 262): quod sit ultima mutatio ex influxu Divini Veri a Domino, quae per "septimi angeli clangorem" intelligitur, est quia numerus "septem" significat plenum ac ultimum (videatur supra, n. 20, 24, 257, {1}300, 486). De mutationibus in inferioribus, ubi mali, factis per influxum Divini Veri per caelos a Domino intensiorem et leniorem, ita per influxus varios, supra (n. 413 [a], 418 [a], 419 [a], 426, 489, 493) ample actum est; quare denuo aliquid de illis dicere supersedetur. Quod per influxus illos factae sint separationes malorum a bonis, ac dejectiones malorum in infernum, ac plures aliae mutationes, in locis citatis videri potest. Ex his nunc patet quid per "angelos septem clangentes" significatur.