Apocalypse Explained (Whitehead) n. 709

Previous Number Next Number See English 

709. "Et super capite ejus corona stellarum duodecim." - Quod significet sapientiam et intelligentiam illorum qui ab ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "capitis," quod sit sapientia et intelligentia (de qua supra, n. 553, {1}577 [a]), hic illorum qui sunt ab ea ecclesia quae per "mulierem circumdatam sole, et luna sub pedibus ejus," significatur; ex significatione "coronae," quod etiam sit sapientia et intelligentia (de qua etiam supra, n. 126, 218, 272); ex significatione "stellarum," quod sint doctrinalia et cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua, n. 72, 402, 535); et ex significatione "duodecim," quod sint omnia, et quod dicantur de veris et bonis (de qua supra, n. 430): inde constare potest quod per "coronam stellarum duodecim super capite mulieris" significetur sapientia et intelligentia illorum qui ab ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo. Quod haec dicantur postquam dictum est de muliere quod "circumdata sit sole, et luna sub pedibus ejus," est quia per "solem" significatur amor caelestis et spiritualis, ac per "lunam" fides charitatis, et ex illis profluit omnis sapientia et intelligentia; nam ex Domino ut Sole procedit calor et lux, ac calor est bonum amoris et lux est verum ex illo bono, et illa duo faciunt apud angelos et apud homines sapientiam et intelligentiam; bonum amoris enim intrat voluntatem eorum, et verum ex illo bono intrat intellectum eorum, ac in voluntate et simul in intellectu residet sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church