Apocalypse Explained (Whitehead) n. 711

Previous Number Next Number See English 

711. "Clamavit parturiens, et cruciata parare." - Quod significet non receptionem ab illis qui in ecclesia naturales et sensuales sunt, et resistentiam illorum, constat ex significatione "clamare parturiens" et "cruciari pariendo," cum de doctrina veri nascente ex amore caelesti, quae per "masculum" quem peperit, intelligitur, quod sit non receptio ejus, et quoque resistentia; quod sit ab illis qui in ecclesia naturales et sensuales sunt, est quia illi intelliguntur per "draconem," de quo sequitur. Quod "parturire" et "parere" sit parturire et parere talia quae ecclesiae sunt, hic quae doctrinae veri et boni, constare potest ex illis quae in antecedente articulo de "utero" et ejus apertura, et de "partu," ostensa sunt, et quoque in sequentibus hujus capitis, ubi "parere" dicitur. Interim licet hoc modo memorare quod per "masculum, quem mulier peperit," intelligitur doctrina Novae Hierosolymae, quae a Domino e caelo data est; quod dracones tunc circumsteterint, ac vehementer et obnixe obstiterint, et hoc usque ad clamorem et cruciatum illorum qui pro illa doctrina erant, testari possum: quod etiam similes in mundo obstituri sint ne recipiatur, inde constare potest. Quinam illi sunt, dicetur in sequentibus, ubi de "dracone" et de "bestiis." Quid autem in specie significatur [per] "clamare parturiens" et "cruciari pariendo" in Verbo alibi, videatur infra (in articulo {1}721), ubi explicatur quid "parturire" et "parere" significat, quae videantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church