Apocalypse Explained (Whitehead) n. 720

Previous Number Next Number See English 

720. "Et projecit illas in terram." - Quod significet exstinctionem et destructionem illarum, constat ex significatione "projicere in terram," cum de "stellis," per quas significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, sic veritates, quod sit illas exstinguere et destruere, quoniam vera exstinguuntur et destruuntur quando falsificantur et adulterantur. Vera falsificata et adulterata sunt falsa prae falsis ex alia origine; nam falsa ex alia origine non ita exstinguunt et destruunt vera, dant enim aliquem locum veris in se vel juxta se: per falsa ex alia origine intelliguntur praecipue falsa ex ignorantia, ex fallaciis, et ex religione apud illos quibus non est Verbum. Sciendum est quod {1}illis qui male vivunt, et usque dicunt se salvari quia fidem habent, vix aliquod genuinum verum sit, utcunque plura ex sensu litterae sciunt et depromunt; sensus enim litterae Verbi talis est, ut si non interius comprehendatur, diversimode explicari possit; et si ille sensus non ex genuinis veris spectatur, creditur secundum litteram, et falsificatur, secundum illa quae in mox praecedente articulo per comparationem de solis progressione et statione ostensa sunt. Quod vix aliquod genuinum verum illis sit, compertum est apud quosdam in mundo spirituali, qui solam fidem confirmaverunt doctrina et vita, quod ne quidem unum genuinum verum sciverint et agnoverint; angeli id exploraverunt et mirati sunt. Inde patuit quod vera Verbi apud se exstinxerint et destruxerint. Hoc itaque significatur per quod "draco cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli, et projecerit illas in terram;" sicut etiam "hircus caprarum" apud Danielem, Cornu hirci caprarum "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea; ....et projecit veritatem in terram" (viii. 10, 12):

per "exercitum caelorum" intelliguntur omnia vera et bona caeli et ecclesiae. (Simile significatur per stellas quae cadent de caelo, Matth. xxiv. {2}29.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church