725. Quod "filius masculus" significet doctrinam veri pro ecclesia quae Nova Hierosolyma vocatur, est quia per "filium" significatur verum (ut nunc supra ostensum est), et per "filium masculum" significatur verum doctrinae ex Verbo, proinde doctrina genuini veri quae pro ecclesia; quod sit doctrina pro ecclesia quae Nova Hierosolyma vocatur, est quia per "mulierem quae peperit filium masculum" intelligitur illa ecclesia (ut quoque supra ostensum est). Doctrina veri quae pro ecclesia, etiam per "masculum" significatur in sequentibus locis:Apud Mosen, "Creavit Deus hominem in imaginem Ipsius, in imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit illos" (Gen. i. 27);
"Masculum et feminam creavit illos, et benedixit illis, et vocavit nomen illorum Nomo, die quo creati sunt" (Gen. v. 2):
quid illa, quae in primis capitibus Geneseos, de creatione caeli et terrae, de paradiso, de esu ex arbore scientiae memorantur, involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu spirituali, sunt enim historica illa historica facta, sed usque sancta, quia singula intus ac in sinu spiritualia sunt.
[2] Describitur per illa instauratio Ecclesiae Antiquissimae, quae fuit omnium praestantissima in hac tellure; ejus instauratio per "creationem caeli et terrae," ejus intelligentia et sapientia per "hortum in Edene," et ejus decrescentia et lapsus per "esum ex arbore scientiae." Inde patet quod per "Hominem," qui vocatus est "Adam et Chavah," intelligatur illa ecclesia; nam dicitur, "Masculum et feminam creavit illos, et vocavit nomen illorum Homo:" et quia ecclesia illa per utrumque intelligitur, sequitur quod per "masculum" intelligatur verum ejus et per "feminam" bonum ejus; ita quoque per "masculum" doctrina, et per "feminam" vita; quoniam doctrina veri est quoque doctrina amoris et charitatis, ita doctrina vitae, et vita boni est quoque vita amoris et charitatis, ita vita doctrinae, hoc est, vita secundum doctrinam. Haec duo intelliguntur per "masculum [et feminam]," et simul sumpti ac conjugio conjuncti vocantur "Homo," et quoque faciunt ecclesiam, quae per "Hominem" (ut supra dictum est) intelligitur. Ideo quoque Adam dictus est ab humo; et "humus," ex receptione seminum, significat ecclesiam quoad vera doctrinae, "semina" enim in Verbo significant vera; et Chavah dicta est a vita, "Quia futura est mater omnis viventis" (ut dicitur, Gen. iii. 20). Quod illae duae, nempe doctrina et vita, simul sumptae, et conjugio quasi conjunctae, dicantur "Homo," et quoque faciant ecclesiam, est quia homo est homo ex intellectu veri et ex voluntate boni; proinde ex doctrina vitae quia haec intellectus est, et ex vita doctrinae quia haec voluntatis est: simile est cum ecclesia; est enim ecclesia in homine, et est ipse homo.
[3] Quod illa duo, quae significantur per "masculum et feminam," non erunt duo, sed unum, docet Dominus apud Evangelistas, "Jesus dixit, Nonne legistis quod is qui fecit ah initio creationis, mas||culum et feminam fecerit illos et erunt duo in carnem unam? Quare non amplius sunt duo sed una caro" (Matth. xix. 4-6; Marc. x. 6 [, 8]):
haec quoque, prout singula Verbi, non solum naturaliter sed etiam spiritualiter intelligenda sunt; et si non etiam spiritualiter, nemo scit quid significat quod "masculus et femina," seu maritus et uxor, "non amplius sint duo, sed una caro" (ut quoque dicitur Gen. ii. 24): per "masculum et feminam" in spirituali sensu significatur hic, ut supra, verum et bonum; proinde etiam doctrina veri, quae est doctrina vitae, et vita veri, quae est vita doctrinae; haec non duo erunt sed unum, quoniam verum non fit verum apud hominem absque bono vitae, nec bonum fit bonum apud aliquem absque vero doctrinae; nam bonum non fit bonum spirituale nisi per vera, ac bonum spirituale est bonum, non autem bonum naturale absque illo: quando illa unum sunt, tunc verum est boni, et bonum est veri; hoc unum intelligitur per "unam carnem:" simile est cum doctrina et vita; hae quoque faciunt unum hominem ecclesiae quando doctrina vitae ac vita doctrinae apud illum conjunctae sunt; doctrina enim docet quomodo vivendum et faciendum, ac vita vivit illud et facit illud. Ex his quoque constare potest quod per "filium masculum" significetur doctrina amoris et charitatis, proinde doctrina vitae.
[4] Quoniam verum doctrinae seu doctrina veri significatur per "masculum," ideo lex lata est Quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Jehovae esset (Exod. xiii. 12, 15; Deutr. xv. 19; Luc. ii. 23);
ex conjugio enim veri et boni, quod in sensu spirituali intelligitur per conjugium viri et mulieris, ut supra dictum est, nascuntur vera et bona, quae inde in eo sensu significantur per "filios et filias," vera per "filios" et bona per "filias;" et quia omnis homo reformatur et regeneratur per vera, nam absque veris homo non scit quid et quale bonum est, ita non scit viam ad caelum, inde est quod verum, primo natum ex conjugio veri et boni, sanctificatum sit Jehovae; verum primo natum est quoque doctrina veri, nam id quod primum est, in sequentibus est omne, ita est omne verum, et omne verum est doctrina. At probe sciendum est quod per "primogenitum" significetur verum quod est boni charitatis, proinde bonum charitatis in sua forma et in suo quali, ita verum; nam forma boni et quale boni est verum: quod id per "primogenitum" significetur, est quia ex bono amoris, quod per "uterum" et "infantem" ibi significatur, non aliud potest nasci quam bonum charitatis; et hoc bonum non fit bonum nisi dum formatum et qualificatum est, ita nisi sit in forma, in qua suum quale habet; et forma ejus vocatur verum, sed usque est bonum in forma.
[5] Ex supradictis etiam constare potest quare mandatum est Quod omnis masculus compareret tribus vicibus in anno ante faciem Domini Jehovae (Exod. xxiii. {1}17; cap. xxxiv. 23: Deutr. xvi. 16);
nempe in tribus festis, per quae significabatur omne regenerationis a primo ejus ad ultimum; et quia omne regenerationis fit per vera doctrinae facta vitae a Domino, ideo "omnes masculi," per quos significabantur vera, se sisterent Domino, ut ab Ipso lustrentur et dein ducantur: per "tres vices in anno" etiam significatur jugiter, et per "faciem Jehovae" Divinus Amor, ex quo homo ducitur: etiam id factum est quia per "Hierosolymam" significabatur ecclesia quoad doctrinam, et inde quoque doctrina ecclesiae.
[6] Quoniam "holocausta et sacrificia" significabant caelestia et spiritualia, "holocausta" caelestia, et "sacrificia" spiritualia, ideo lex lata erat, Ut holocausta fierent ex masculis integris, vel ex grege vel ex armento: at sacrificia vel ex masculis vel ex femellis (Levit. i. 2, 3; cap. iii. 1, 6):
causae erant quia caelestia sunt quae amoris in Dominum, ita conjugii boni et veri; at spiritualia sunt quae charitatis erga proximum, ita non conjugii, sed consanguinitatis veri cum bono; in consanguinitate sunt vera et bona sicut sorores et fratres, in conjugio autem sunt vera et bona sicut maritus et uxor; inde erat, quod holocausta essent "ex masculis integris," per quos significantur genuina vera ex Verbo, aut ex doctrina e Verbo, quae conjuncta erant bono amoris in Dominum, quod bonum per "altare" et ejus "ignem" significabatur: quod sacrificia fierent vel "ex masculis vel ex femellis," erat quia per "masculos" significabantur vera et per "femellas" bona, at non conjugio sed consanguinitate conjuncta; et quia utraque, sicut fratres et sorores, ex uno parente sunt, placuit cultus ex veris aeque ac ex bonis, hoc est, ex masculis aeque ac ex femellis.
[7] Quia omnis nutritio spiritualis fit ex veris quae a bono, ideo etiam lex lata est Quod masculus inter sacerdotes ederet sancta (Levi, vi. 11, 22 [B.A. 18, 29]; cap. vii. 6):
hoc statutum fuit quia per "masculos" significantur vera doctrinae, quae sunt doctrinalia (ut supra), et per "sacerdotes" bona amoris, quae sunt bona vitae, ac per "comessationes ex sanctis," quae erant Aharoni et filiis ejus, significabatur nutritio spiritualis.
[8] Apud Mosen, Cum accederent "ad urbem ad oppugnandum illam, invitabis eam ad pacem;" si non acceptat, "percuties omnem masculum ejus ore gladii, at mulieres, infantes, bestias et... praedam assumes" (Deutr. xx. 10-14):
causa quod omnis masculus in urbe, quae non acceptabat pacem, percuteretur ore gladii, non autem mulieres, infantes et bestiae, erat quia per "urbem" significatur doctrina, et per "urbem gentium in terra Canaane" doctrina falsi, similiter per "masculos" illius urbis; et per "non acceptare pacem" significatur non concordare cum veris et bonis ecclesiae, quae per "filios Israelis" significabantur: per "os gladii," quo percuterentur masculi, significatur verum destruens falsum: et quia falsa unice pugnant contra vera et bona, et ea destruunt, non autem mala absque falsis, ideo "mulieres," "infantes" et "bestiae," per quae apud gentes significabantur mala, non percutiebantur; mala enim per vera possunt domari, emendari, et reformari.
[9] Apud Jeremiam, "Maledictus vir qui evangelizavit patri suo, dicendo, Natus est tibi filius masculus; laetificando laetificavit eum: sit vir hic sicut urbes quas evertit Jehovah" (xx. 15, 16):
haec de illis qui in ecclesia devastata sunt, in qua non nisi quam falsa regnant et acceptantur; inde per "Maledictus vir qui evangelizavit patri suo, dicendo, Natus est tibi masculus," significatur qui falsum agnoscit et declarat pro vero, ita doctrinam falsi pro doctrina veri: per "laetificando laetificavit" significatur acceptatio ex affectione falsi: "sit vir hic sicut urbes quas evertit Jehovah" significat quod sit sicut cum doctrinis quae ex meris falsis sunt, quas Dominus ab ecclesia exterminavit, et sicut urbes in gente Canaane destruxit; comparatio fit cum urbibus, quia "urbes" etiam significant doctrinas.
[10] Apud Ezechielem, "Accepisti vasa ornatus tui ex auro meo, et ex argento meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, cum quibus scortareris" (xvi. 17):
haec de "abominationibus Hierosolymae," per quas significantur falsificationes et adulterationes Verbi, quae factae per applicationes ad cupiditates amorum corporeorum et terrestrium: "vasa ornatus ex auro et ex argento Domini" significant cognitiones boni et veri, quae sunt bona et vera sensus litterae Verbi; illa dicuntur "vasa" quia in se continent vera et bona spiritualia, et "vasa ornatus" quia sunt apparentiae et sic formae interiorum; illa quae "ex auro" significant quae ex bono, et "ex argento" quae ex vero: "fecisti tibi imagines masculi, cum quibus scortareris," significat falsa apparentia sicut vera doctrinae, quae falsificata; "imagines masculi" sunt apparentiae veri, et tamen falsa, et "scortari" est falsificare.
[11] Apud Malachiam, "Maledictus defraudans cujus in grege masculus, ac vovens et sacrificans corruptum Domino" (i. 14):
per "masculum in grege" significatur genuinum verum doctrinae ex Verbo; per "corruptum" significatur falsificatum; ac per "vovere et sacrificare" significatur colere, ita ex falsificatis, quando scitur verum: quod cultus ille, quia fraudulentus, infernalis sit, significatur per "maledictus defraudans." Ex his et illis, quae de significatione "masculi" et de significatione "filii" ex Verbo ostensa sunt, constare potest quod per "filium masculum," quem "peperit mulier circumdata sole, et super cujus capite corona stellarum duodecim," significetur doctrina veri; ita doctrina amoris et charitatis pro ecclesia quae vocatur Nova Hierosolyma (de qua in cap. xxi. hujus Libri).