738. VERSUS 9. "Et projectus est draco ille magnus, ille serpens antiquus, vocatus diabolus et satanas, seducens universum orbem, projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt." 9. "Et projectus est draco ille magnus, ille serpens antiquus," {1}significat quod separati e caelo ac dejecti in infernum illi qui in malis vitae sunt, et inde sensuales facti sunt, a quibus omnia Verbi et sic ecclesiae perversa sunt [n. 739]; "vocatus diabolus et satanas," significat quia interius sunt in malis et falsis quae ab inferno [n. 740]; "seducens universum orbem," significat quae pervertunt omnia ecclesiae [n. 741]; "projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt," significat quod mala illa et falsa inde damnata sint inferno [n. 742].