Apocalypse Explained (Whitehead) n. 744

Previous Number Next Number See English 

744. [Vers. 10,] "Et audivi vocem magnam dicentem in caelo." - Quod significet gaudium angelorum caeli ex luce et sapientia tunc apud illos, constat ex significatione "vocis magnae dicentis," quod sit testificatio gaudii ex corde, de qua sequitur; et ex significatione "in caelo," quod sit apud angelos caeli: quod sit ex luce et sapientia tunc apud illos, sequitur; nam cum "dracones," per quos intellecti sunt qui quidem in aliqua scientia cognitionum veri et boni ex Verbo sunt, sed usque non in veris et bonis quia non in vita illorum, projecti fuerunt, et sic non amplius in conjunctione cum caelo, tunc angeli venerunt in lucem et sapientiam; inde eorum gaudium. Quod angeli tunc in lucem et sapientiam venerint, causa erat, quia est nexus omnium in caelis a primis eorum ad postremos; hoc est, a primis qui in intimo seu tertio caelo sunt, ad postremos qui in ultimo seu primo caelo; influit enim Dominus per tertium caelum in ultimum, et per influxum conjungit caelos; inde est quod universum caelum in conspectu Domini sit sicut unus Homo: quare cum ultima caelorum nexum habent cum talibus, qui conjuncti sunt inferno, ita cum illis qui per "draconem et ejus angelos" significantur, tunc in eodem gradu in quo conjunctio ultimi caeli est cum talibus, diminuitur lux et intelligentia angelorum caeli.

[2] Similis res est sicut cum ultimis in homine, quae sunt extremae cutes, quae corpus in communi et in parte investiunt, tum musculi intra cutes illas, et quoque nervi in ultimis, ex quibus ligaturae et membranae expansae super interiora; illa extrema si laesa aut aliquo modo infecta sunt, aut si tendinea facta sunt, in eodem gradu perit vita agendi sentiendique interioribus, quae ab extremis illis investita et inclusa sunt; inde patet quod salus corporis pendeat a statu extremorum, sicut domus a suis fundamentis. Hoc imprimis comparet apud homines senic confectos; apud quos extrema primum indurescunt, et inde facultate agendi sentiendique deprivantur, et pedetentim interiora, unde mors eorum. Par ratio est cum caelis, qui sicut unus Homo in conspectu Domini sunt, quando postrema quasi occalescunt, quod fit cum illa conjunctionem cum infernis habent. Ita fuit cum caelis quamdiu dracones ibi visi sunt; nam dracones, ut prius dictum est, conjunctionem habuerunt cum ultimis caeli quoad externa, sed cum infernis quoad interna eorum: inde est quod dictum sit quod "draco visus sit in caelo," et quod "pugna fuerit cum illo et cum Michaele in caelo," et denique quod "projectus sit e caelo," per quod significatur quod separatus sit. Inde nunc est quod per "vocem magnam auditam in caelo" significetur testificatio gaudii ex corde apud angelos caeli. Quod gaudium fuerit illis ex luce et sapientia tunc, sequitur ex illis quae praecedunt; nempe, sicut homo in sua vita activa et sensitiva ab interioribus est, dum extrema in sua integritate sunt, ita quoque caeli inferiores et superiores in sua intelligentia et sapientia, et inde in gaudio sui cordis sunt; quare etiam per eadem verba intelligitur quod gaudium angelis fuerit ex luce et sapientia tunc apud illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church