Apocalypse Explained (Whitehead) n. 746

Previous Number Next Number See English 

746. "Quia projectus est accusator fratrum nostrorum." - Quod significet postquam separati a caelo sunt ac damnati inferno illi qui impugnaverunt vitam fidei quae est charitas, constat ex significatione "projectus esse," cum de dracone, quod sit quod illi qui per "draconem" intelliguntur, sint separati a caelo, ac damnati inferno (de qua supra, n. 739 [a], 742): ex significatione "accusatoris fratrum nostorum," quod sint qui impugnarunt vitam fidei, quae est charitas; per "accusatorem" enim significatur impugnator, objurgator, et increpator; nam qui accusat, etiam impugnat, objurgat et increpat; eadem quoque vox in lingua originali significat adversarium et increpatorem; et quod mirum est, illi qui dracones sunt, tametsi vitam nihili faciunt, usque in mundo spirituali accusant fideles si aliquod ignorantiae malum animadvertunt, inquirunt enim eorum vitam, ut probro afficiant ac condemnent; inde accusatores vocantur;

[2] per "fratres" autem, quos accusant, intelliguntur omnes qui in caelis sunt, tum omnes qui in terris, qui in bono charitatis sunt; causa quod dicantur "fratres," est, quia unus est omnibus illis Pater, nempe Dominus; ac qui in bono amoris in Dominum sunt, et in bono charitatis erga proximum, sunt Ipsius filii, et quoque vocantur "filii Dei," "filii regni," et "heredes;" inde sequitur, quod quia sunt filii unius Patris, etiam fratres sint. Etiam mandatum ex Domino Patre primarium est, ut se mutuo ament; inde amor est ex quo sunt fratres: amor quoque est conjunctio spiritualis. Ex hoc derivatum est, quod apud antiquos in ecclesiis in quibus charitas fuit essentiale, omnes vocati sint fratres; similiter in Ecclesia nostra Christiana in principio ejus. Inde nunc est, quod "frater" in spirituali sensu significet charitatem. Quod omnes qui ab una ecclesia olim fuerunt, se vocaverint fratres, et quod Dominus illos qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt, nominet fratres, constare potest ex multis locis in Verbo sed ut distincte percipiatur quid significat "frater," ex Verbo illustrabitur.

[3] (i.) Quod omnes qui ab Ecclesia Israelitica fuerunt, vocaverint se "fratres," constat ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Tunc adducent omnes fratres vestros, ex omnibus gentibus, munus Jehovae" (lxvi. 20);

apud Jeremiam, "Non servire facient Judaeum fratrem suum quisquam" (xxxiv. 9);

apud Ezechielem, "Fili hominis, fratres tui, fratres tui, {1}filii cognationis tuae, et tota domus Israelis" (xi. 15);

apud Micham, "Donec residuum fratrum ejus revertantur ad filios Israelis" (v. 2 [B.A. 3]);

apud Mosen, "Moses exivit ad fratres suos, ut videret onera illorum" (Exod. ii. {1}11);

Dixit Moses ad Jethronem socerum suum, "Revertar ad fratres meos qui in Aegypto" (Exod. iv. 18);

"Quando depauperabitur frater tuus" (Levit. xxv. 25, 35, 47);

"Quod ad fratres vestros filios Israelis, vir in fratrem suum non dominabitur cum saevitia" (Levit. xxv. 46);

"Utinam emortui essemus, cum mortui sunt fratres nostri coram Jehovah" (Num. xx. 3);

Ecce "vir de filiis Israelis venit et adduxit ad fratres suos Midianitidem" (Num. xxv. 6);

"Aperies manum tuam fratri tuo; ....quando venditur tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, serviet tibi sex annos" (Deutr. xv. 11, 12);

"Si quis furatus fuerit animam de fratribus suis, ...et questum fecerit in eo" (Deutr. xxiv. {2}7);

"Quadragies {3}percutiet eum, nec addet ne vilis habeatur frater tuus in oculis tuis" (Deutr. xxv. 3, et alibi):

ex his constare potest quod filii Israelis omnes inter se dicti fuerint fratres: quod ita dicti sint, fuit causa proxima, quia omnes fuerunt ex Jacobo, qui communis eorum pater fuit; at causa remota fuit, quia "frater" significat bonum charitatis, quod bonum, quia est essentiale ecclesiae, etiam omnes spiritualiter conjungit; tum quia "Israel" in supremo sensu significat Dominum, ac inde "filii Israelis" ecclesiam.

[4] (ii.) Quod etiam se dixerint "virum et fratrem," tum "socium et fratrem," ut in sequentibus: - Apud Esaiam, "Obscurata est terra, et factus est populus sicut cibus ignis, vir fratri suo non parcent, ....vir carnem brachii sui comedent, Menascheh Ephraimum, et Ephraimus Menaschen" (ix. 18, [19,] 20 [B.A. 19-21]):

per "virum et fratrem" significatur verum et bonum, ac in opposito sensu falsum et malum; quare etiam dicitur, "Menascheh comedet Ephraimum, et Ephraimus Menaschen," per "Menascheh" enim significatur bonum voluntarium, et per "Ephraimum" verum intellectuale, utrumque ecclesiae externae, ac in opposito sensu malum et falsum. (Sed haec videantur explicata supra, n. 386 [b], 440 [b], 600 [b], 617 [c].)

[5] Apud eundem, "Commiscebo.. Aegyptum cum Aegypto, ut pugnent vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, et regnum contra regnum" (xix. 2):

per "Aegyptum" hic significatur naturalis homo separatus a spirituali; qui quia in nulla luce veri est, disceptat continue de bono et malo, ac de vero et falso; disceptatio illa significatur per "Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnent vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum;" per "fratrem" et "socium" significatur bonum ex quo verum, ac verum ex bono, et in opposito sensu malum ex quo falsum, ac falsum ex malo; quare etiam dicitur, "urbs contra urbem, et regnum contra regnum;" per "urbem" significatur doctrina, et per "regnum" ecclesia ex illa, quae similiter pugnaturae sunt.

[6] Apud eundem, "Vir socium suum adjuvant, et fratri suo dicit, Confirma te" (xli. 6):

similia hic per "socium" et "fratrem," quae nunc supra, significantur. Apud Jeremiam, "Vir a socio suo cavete vobis, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque frater.. supplantat, et omnis socius calumniatur" (ix. 3 [B.A. 4]):

apud eundem, "Dispergam eos, virum cum fratre suo" (xiii. 14);

apud eundem, "Sic dicetis vir ad socium suum, et vir ad fratrem suum, Quid respondit Jehovah?" (xxiii. 35;) apud eundem, "Non obedivistis Mihi, ut proclamaretis libertatem vir fratri suo, et vir socio suo" (xxxiv. 9, 17);

apud Ezechielem, "Gladius viri contra fratrem suum erit" (xxxviii. {1}21);

apud Joelem, "Non vir fratrem suum propellunt" (ii. {2}8);

apud Micham, "Omnes sanguinibus insidiantur, vir fratrem suum venantur in reti" (vii. 2):

apud Sachariam, "Benignitatem et misericordiam facite vir cum fratre suo" (vii. 9);

apud Malachiam, "Quare perfide agimus, vir contra fratrem suum?" (ii. 10;) apud Mosen, "Facta est caligo tenebrarum in omni terra Aegypti.., nec {3}vidit vir fratrem suum" (Exod. x. [22,] 23);

apud eundem, "A fine septem annorum.... remittet omnis creditor manum suam, quando credidit quid socio suo, nec urgeat socium suum, nec fratrem suum" (Deutr. xv. 1, 2);

et alibi. In sensu proximo per "virum" intelligitur quisque, per "fratrem" qui ex eadem tribu, quia in cognatione, et per "socium" qui ex alia tribu, quia solum in affinitate; at in sensu spirituali per "virum" significatur omnis qui in veris est, tum qui in falsis, per "fratrem" omnis qui in bono charitatis est, et abstracte ipsum illud bonum, et per "socium" omnis qui in vero ex illo bono est, et abstracte ipsum illud verum; et in opposito sensu malum oppositum bono charitatis, ac falsum oppositum vero ex illo bono: quod "frater" et "socius" dicantur, est {1}quia duo sunt quae faciunt ecclesiam, nempe charitas et fides, sicut duo quae faciunt vitam hominis, voluntas et intellectus; inde etiam sunt duo quae sicut unum agunt; prout duo oculi, duae aures, duae nares, duae manus, duo pedes, duo lobi pulmonum, duae camerae cordis, duo hemisphaeria cerebri, et sic porro, quorum unum se refert ad bonum ex quo verum, et alterum ad verum ex bono; inde est quod dicatur "frater" et "socius," et quod "frater" significet bonum et "socius" verum ejus.

[7] (iii.) Quod Dominus illos qui ab ecclesia Ipsius in bono charitatis sunt, nominet "fratres," constat ex his: - Apud Evangelistas, Jesus "extendens manum suam super discipulos suos dixit, Ecce mater mea, et fratres mei; quisquis.. fecerit voluntatem Patris mei, ...ille meus frater et soror et mater est" (Matth. xii. 49; Marc. iii. 33-35):

per "discipulos," supra quos Dominus, extendit manum, significantur omnes qui ab ecclesia Ipsius; per "fratres Ipsius" significantur qui in bono charitatis ab Ipso sunt; per "sorores" qui in veris ex illo bono; et per "matrem" significatur ecclesia ex illis.

[8] Apud Matthaeum, Jesus dixit Mariae Magdalenae et alteri Mariae, "Ne timetote; abite, annuntiate fratribus meis, ut abeant in Galilaeam, et ibi Me videbunt" (xxviii. 10):

per "fratres" etiam hic intelliguntur discipuli, per quos significantur omnes qui ab ecclesia in bono charitatis sunt. Apud Johannem, Jesus dixit Mariae, "Abi ad fratres meos, et dic illis, Ascendo ad Patrem meum" (xx. 17);

similiter hic discipuli vocantur "fratres," quia per "discipulos" aeque ac per "fratres" significantur omnes qui ab ecclesia Ipsius in bono charitatis sunt.

[9] Apud Matthaeum, "Respondens Rex dixit illis, Dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis" (xxv. 40):

quod illi qui bona charitatis praestiterunt hic dicantur a Domino "fratres," constat ex praecedentibus ibi; at sciendum est quod Dominus, tametsi illorum Pater est, usque nominet illos "fratres;" sed illorum Pater est ex Divino Amore, sed Frater ex Divino quod procedit ex Ipso: causa est, quia omnes in caelis sunt receptiones Divini quod procedit ex Ipso, ac Divinum quod procedit ex Domino, cujus receptiones sunt, est Dominus in caelo, et quoque in ecclesia; et hoc non est angeli nec hominis, sed Domini apud illos; quare Dominus ipsum bonum charitatis apud illos, quod est suum, vocat Fratrem; proinde etiam angelos et homines, quia sunt subjecta recipientia illius boni. Verbo, Divinum procedens, quod est Divinum Domini in caelis, est Divinum natum a Domino in caelo; quare ex illo Divino, angeli qui sunt recipientes ejus, vocantur "filii Dei;" et quia hi ex illo Divino apud se recepto sunt fratres, est Dominus in illis qui dicit "Frater;" angeli enim non loquuntur ex se sed ex Domino, dum ex bono charitatis: inde nunc est quod Dominus dicat, "In quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis;" sunt itaque bona charitatis, quae in praecedentibus enumerantur, quae in sensu spirituali sunt Domini fratres, et quae propter praedictam causam vocantur a Domino "fratres:" per "Regem" etiam, qui ita illos vocat, significatur Divinum procedens, quod una voce vocatur Divinum Verum, seu Divinum spirituale, quod in sua essentia est bonum charitatis.

[10] Tenendum itaque est quod Dominus non vocaverit illos "fratres" ex eo quod Ipse Homo fuerit sicut illi, secundum opinionem in Christiano orbe receptam; ex quo sequitur quod ideo non liceat alicui homini vocare Dominum fratrem; est enim Deus etiam quoad Humanum, et Deus non est frater, sed est Pater. Quod Dominus dicatur frater in ecclesiis in terris, est quia de Humano Ipsius non aliam ideam captaverunt quam sicut de humano alius hominis, cum tamen Humanum Domini est Divinum.

[11] Quoniam reges olim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, ac Divinum Verum receptum ab angelis in regno Domini spirituali est idem cum Divino Bono spirituali, ac Bonum spirituale est Bonum charitatis, ideo etiam reges super filios Israelis vocabant subditos suos "fratres;" tametsi non licuerit vicissim subditis vocare regem suum fratrem; minus Dominum, qui est Rex regum et Dominus dominorum: - Ut apud Davidem, "Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio congregationis laudabo Te" (Ps. xxii. 23 [B.A. 22]);

apud eundem, "Alienus factus sum fratribus meis, et extraneus filiis matris meae" (Ps. lxix. 9 [B.A. 8]);

apud eundem, "Propter fratres meos, et socios meos, loquar.. pacem in Te" (Ps. cxxii. 8):

haec locutus est David sicut de se, sed usque per "Davidem" ibi in sensu repraesentativo spirituali intelligitur Dominus. Apud Mosen, "E medio fratrum tuorum pones super {1}eos regem, non poteris dare super {1}eos virum alienigenam, qui non frater tuus sit: ....sed ne efferat se cor ejus prae fratribus ejus" (Deutr. xvii. 15, 20):

per "fratres," ex quibus poneretur rex, significantur omnes qui ab ecclesia sunt: nam dicitur, "Non potes dare super {1}eos virum alienigenam;" per "virum alienigenam" et per "alienum" significatur qui non ab ecclesia est.

[12] Apud eundem, "Prophetam e medio tui, de fratribus tuis, sicut me excitabit tibi Jehovah Deus tuus; Huic obedietis" (Deutr. xviii. 15, 20):

prophetia de Domino, qui intelligitur per "Prophetam," quem Jehovah Deus excitabit de fratribus; qui "fratres tui," ita Mosis, vocantur, ex eo quod per "Mosen" in sensu repraesentativo intelligatur Dominus quoad Verbum, ac per "prophetam" docens Verbum, ita quoque Verbum et doctrina e Verbo; inde est, quod dicatur, "Sicut me excitabit." (Quod Moses repraesentaverit Dominum quoad Legem, ita quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4859 fin., 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 9372, 10234.)

[13] (iv.) Quod omnis illi "fratres" a Domino dicantur, qui Ipsum agnoscunt, et in bono charitatis ab Ipso sunt, sequitur ex eo, quod Dominus sit omnium Pater, et omnium Doctor, et ex Ipso ut Patre est omne bonum charitatis, et ex Ipso ut Doctore est omne verum illius boni. Quare dicit Dominus apud Matthaeum, "Vos nolite vocari Doctor; unus enim est vester Doctor, Christus; omnes autem vos fratres estis. Et Patrem Vestrum ne vocetis in terra; unus namque est Pater vester qui in caelis est" (xxiii. 8, 9):

ex his manifeste patet quod verba Domini spiritualiter intelligenda sint; nam quis non potest vocari Doctor, qui doctor est? et quis non Pater, qui est pater? At quia per "patrem" significatur bonum, et per "Patrem in caelis" Divinum Bonum, et quia per "doctorem" seu "rabbi" significatur verum, et per "Doctorem Christum" Divinum Verum, ideo, propter spiritualem sensum in omnibus Verbi, dicitur quod "non patrem in terra vocarent Patrem, nec aliquem Doctorem;" nempe in spirituali sensu, non autem in naturali: in naturali sensu vocari possunt doctores et patres, sed repraesentative; nempe quod doctores mundi quidem' doceant verum, sed non a se sed a Domino; et quod patres mundi quidem sint boni, et ducant liberos ad bonum, sed non a se sed a Domino: inde sequitur quod tametsi vocantur doctores et patres, usque non sint doctores et patres, sed solum Dominus: "vocare" et "vocare nomine" aliquem, in Verbo etiam significat agnoscere quale alicujus. Quia omnes in caelo et in ecclesia discipuli et filii Domini sunt ut Doctoris ac ut Patris, ideo dicit Dominus, "Omnes vos fratres estis;" Dominus enim omnes in caelo et in ecclesia, ex consociatione per amorem ab Ipso, et inde per amorem mutuum, qui est charitas, vocat illos "filios" et "heredes;" inde est quod a Domino sint "fratres;" ita intelligendum est, quod usitato dicitur, quod omnes fratres sint in Domino.

[14] Ex his quoque constare potest quinam per "fratres" a Domino intelliguntur, nempe omnes qui agnoscunt Ipsum, ac in bono charitatis ab Ipso sunt, proinde qui ab ecclesia Ipsius sunt. Hi etiam per "fratres" a Domino intelliguntur in sequentibus locis: - Apud Lucam, Jesus dixit ad Petrum, "Tu quando conversus fueris, confirma fratres tuos" (xxii. 32):

per "fratres" hic non intelliguntur Judaei, sed intelliguntur omnes qui Dominum agnoscunt, et in bono sunt ex charitate et fide, ita omnes qui per Petrum recepturi sunt Evangelium, tam Judaei quam gentes; nam per "Petrum" in Verbo Evangelistarum intelligitur verum ex bono, proinde etiam fides ex charitate: at ibi per "Petrum" intelligitur fides separata a charitate; nam mox prius de eo dicitur, "Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut cribraret vos sicut triticum; Ego vero oravi pro te, ut non desinat fides tua" [(vers. 31, 32)];

et dein ad illum dicitur, "Dico tibi, Petre, non canet hodie gallus, priusquam ter abnegaveris, non te nosse Me" [(vers. 34)]:

talis etiam est fides absque charitate: at per "Petrum conversum" significatur verum ex bono quod a Domino, seu fides a charitate quae a Domino; ideo dicitur, "Tu ergo quando conversus fueris, confirma fratres tuos."

[15] Apud Matthaeum, "Dixit Petrus.., Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo illi?" (xviii. 21;) apud eundem, "Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis suo quisque fratri ex cordibus.. delicta eorum" (xviii. 35);

apud eundem, "Si.. peccaverit in te frater tuus, abi et argue illum inter te et illum solum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum" (xviii. 15):

hic per "fratrem" intelligitur in genere proximus, ita omnis homo; in specie autem qui in bono charitatis et inde fide a Domino est, quicunque sit; nam in illis locis de bono charitatis agitur, nam remittere alicui qui peccat contra illum, est charitatis; tum, "Si audierit, lucratus es fratrem," per quod significatur, si agnoscit delicta sua, et conversus fuerit.

[16] Apud eundem, "Cur.. cernis festucam quae in oculo fratris tui, illam vero, quae in oculo tuo, trabem non animadvertis? Aut quomodo dices fratri tuo, Sine, ejiciam festucam ex oculo tuo, cum tamen trabs sit in oculo tuo? Hypocrita, ejice prius trabem ex oculo tuo, et tunc circum spicies ejicere festucam ex oculo fratris tui" (vii. 3-5):

hic quoque, quia de charitate agitur, dicitur "frater;" nam per "ejicere festucam ex oculo fratris" significatur informare de falso et malo, ac reformare: quod a Domino dicatur "festuca ex oculo fratris," et "trabs in oculo ejus," est propter sensum spiritualem in singulis quae Dominus locutus est; nam absque eo sensu, quid foret videre festucam in oculo alterius, et non animadvertere trabem in oculo suo? tum ejicere trabem ex suo oculo, antequam festucam ex oculo alterius? Per "festucam" enim significatur exile falsum mali, ac per "trabem" magnum falsum mali, ac per "oculum" significatur intellectus et quoque fides; quod per "festucam" et "trabem" significetur falsum mali, est quia per "lignum" significatur bonum, ac inde per "trabem" verum boni, ac in opposito sensu falsum mali, perque "oculum" intellectus et fides; inde patet quid per "videre festucam et trabem," ac per "ejicere illas ex oculo" significatur. (Quod "lignum" significet bonum, et in opposito sensu malum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 4943, 8354, 8740: et quod "oculus" significet intellectum et quoque fidem, n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051, 10569, ibi; et quoque supra, n. 37, 152:

etiam "trabs" aliquibus in locis nominatur, et per illam significatur falsum mali, ut Genes. xix. 8; 2 Reg. vi. 2, 5, 6; Habak. ii. 11; Cant. i. 17.)

[17] Apud eundem, "Qui facit et docet, is magnus vocabitur in regno caelorum. Dico.. vobis, nisi abundaverit justitia vestra supra scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quisquis vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio; quicunque autem dixerit, stulte, obnoxius erit gehennae ignis. Si obtuleris manus tuum super altare, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque {1}ibi manus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus tuum" (v. 19-24):

in toto illo capite agitur de vita interiore hominis, quae est ejus animae, proinde ejus voluntatis et inde cogitationis; ita de vita charitatis, quae est vita spiritualis moralis; quam vitam filii Jacobi prius ignorarunt, ex causa, quia externi homines usque a patribus eorum fuerunt: ideo etiam tenebantur vivere in cultu externo, secundum statuta, quae erant externa repraesentantia interna cultus et ecclesiae. At Dominus in hoc capite docet quod non solum per facta externa repraesentanda essent interiora ecclesiae, sed etiam quod anima et corde amanda et facienda; quare qui ex interiore vita externa ecclesiae facit et docet quod salvaretur, significatur per "Qui facit et docet, magnus vocabitur in regno caelorum:" quod nisi interna vita sit et inde externa, non in homine caelum sit, et inde in caelo non recipiatur, significatur per "Nisi abundaverit justitia vestra supra Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum;" per "justitiam" significatur bonum vitae ex bono charitatis; et per "abundare super Scribarum et Pharisaeorum," significatur quod interna vita erit, et non externa absque interna; Scribae et Pharisaei solum in externis repraesentativis erant, et non in internis: vita externa ex interna docetur in praecepto Decalogi, quod "non occidendum;" sed nesciebant quod velle occidere hominem sit illum occidere; quare primum dicitur, "Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides, et quisquis occiderit, obnoxius erit judicio;" invaluerat enim apud Judaeos ab antiquo tempore dogma quod propter injurias sibi factas liceret occidere, imprimis gentes, et quod propter id punirentur modo leviter aut graviter secundum circumstantias quoad inimicitias, consequenter solum quoad corpus, et non quoad animam; hoc intelligitur per quod "obnoxius erit judicio."

[18] Quod qui absque sontica causa cogitat prave de proximo, ac se avertit a bono charitatis, quoad animam leviter plectetur, significatur per quod "quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio;" "irasci" significat prave cogitare, nam distinguitur a "dicere raka," et "dicere stultum;" "frater" est proximus, et quoque bonum charitatis, et "obnoxius judicio" est inquiri et secundum circumstantias plecti: quod qui ex prava cogitatione contumelias afficit proximum, ita qui bonum charitatis sicut vile contemnit, is gravius plecteretur, significatur per "Quisquis dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio;" per "dicere raka" significatur ex cogitatione prava contumelias afficere proximum, ita vile habere bonum charitatis; nam "dicere raka" significat pro vacuo habere, ita pro viii, et "frater" est bonum charitatis; [quod] qui odio habet proximum, ita qui prorsus aversatur bonum charitatis, damnatus sit inferno, significatur per "Quicunque dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis; "dicere stultum" est prorsus aversari, "frater" est bonum charitatis, et "gehenna ignis" est infernum, ubi illi qui id bonum et inde proximum odio habent. Tres gradus odii per illa tria describuntur; primus est pravae cogitationis, quod est "irasci;" alter est pravae intentionis inde, quod est "dicere, Raka;" et tertius est pravae voluntatis, quod est "dicere, Stulte;" omnes hi gradus sunt gradus odii contra bonum charitatis, nam odium est bono charitatis oppositum: et tres gradus punitionis significantur per "judicium," "synedrium," et "gehennam ignis;" punitiones pro malis levioribus significantur per "judicium," punitiones pro malis gravioribus per "synedrium," et punitiones pro malis gravissimis per "gehennam ignis."

[19] Quoniam universum caelum est in bono charitatis erga proximum, et universum infernum est in iracundia, inimicitia et odio contra proximum, et inde haec sunt opposita illi bono; et quia cultus Domini est cultus ex caelo, quia est internus, ac nullus cultus si ejus aliquid est ex inferno, et tamen ex inferno est cultus externus absque interno, ideo dicitur, "Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, abi, prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus super altare;" per "munus super altari" significatur cultus Domini ex amore et charitate, per "fratrem" intelligitur proximus, et abstracte significatur bonum charitatis, per "habere contra te" significatur iracundia, inimicitia seu odium, et per "reconciliari" significatur dissipatio eorum, et inde sequens conjunctio per amorem.

[20] Ex his constare potest quod per "fratrem" a Domino intelligatur simile quod per "proximum;" et per "proximum" in spirituali sensu significatur bonum in omni complexu; et bonum in omni complexu est bonum charitatis. Simile per "fratrem" in Veteri Testamento in multis locis in sensu spirituali intelligitur: - Ut apud Mosen, "Non odio habebis fratrem tuum corde tuo" (Levit. xix. 17);

apud Davidem, "Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres una" (Ps. cxxxiii. 1). In hoc sensu etiam Lothus habitatores Sodomae appellavit "fratres" (Gen. xix. 7):

et quoque intelligitur Per "foedus fratrum" inter filios Israelis et Edomum (Amos i. 9);

Ac per "fraternitatem inter Jehudam et Israelem" (Sach. xi. {1}14):

nam per "filios Israelis ac Edomum," tum per "Jehudam et Israelem" in sensu spirituali non intelliguntur illi, sed bona et vera caeli et ecclesiae, quorum omnia inter se conjuncta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church