Apocalypse Explained (Whitehead) n. 748

Previous Number Next Number See English 

748. [Vers. 11.] "Et illi vicerunt illum per sanguinem Agni" - Quod significet resistentiam et victoriam per Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "sanguinis," cum de Domino, quod sit Divinum Verum procedens (de qua supra, n. 328 [a-c], 329 [a-f]); ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua etiam supra, n. 314); ex quibus constare potest quod per "vincere draconem per sanguinem Agni" significetur vincere illum, hoc est, illos qui per "draconem et angelos ejus" significantur, per Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini. Dicitur Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, ex causa, quia omne Divinum Verum, quod implet caelos, et facit sapientiam angelorum in caelis, procedit ex Divino Humano Domini; Divinum enim Humanum Domini unitum est ipsi Divino, quod in Ipso ex conceptione erat, adeo ut unum sint: ipsum Divinum, quod a conceptione in Ipso erat, est quod vocavit Patrem; hoc cum Humano Ipsius unitum est sicut anima cum corpore; inde est quod Dominus dicat Se unum esse cum Patre (Joh. x. 30, 38);

Et quod Ipse in Patre sit et Pater in Ipso (Joh. xiv. 7-11);

et quia talis unio est, ideo Divinum Verum post glorificationem Humani Ipsius procedit ex Divino Humano Ipsius. Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini est quod vocatur "Spiritus Sanus;" quod hic procedat ex Humano Domini glorificato, docet Ipse apud Johannem, "Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (vii. 39);

Humanum glorificatum est Divinum Humanum. (Sed de his plura videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310; tum in opere De Caelo et Inferno, a principio ad finem: quod per "sanguinem Agni" intelligatur Divinum procedens ex Divino Humano Domini, videatur supra, n. 476.)

[2] Ex his videri potest quantum differt sensus litterae Verbi ex sensu spirituali ejus; tum quomodo falsificatur Verbum, si modo exterius, et non simul interius, spectetur. Quantum differt, constare potest ex eo, quod per "sanguinem Agni" in sensu litterae intelligatur passio crucis Domini, at in sensu spirituali Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini; quare si pro ipso vero assumitur quod Michael draconem vicerit per passionem crucis Domini, inde sequitur quod Dominus per illam sustulerit omnia peccata mundi, et quoque per illam Patrem suum ad misericordiam pro humano genere commoverit; cum tamen hoc et illud non concordat cum Divino Vero quod est apud angelos in caelo, et quoque discordat cum genuino intellectu Veri. Quis usquam intelligere potest quod Dominus per passionem crucis sustulerit omnia peccata mundi, cum tamen unusquisque homo post mortem fit qualis ejus vita fuit in mundo, et qui mala faciunt in infernum {1}veniunt, et qui bona faciunt in caelum? Quis intelligere potest quod Deus Pater ad misericordiam ex sanguine Filii in cruce commoveretur, et quod tali medio opus habuerit, cum tamen est ipsa Misericordia, ipse Amor, et ipsum Bonum in Se? Ex his patet quod Verbum hic, et in mille aliis locis, falsificetur, si modo exterius, et non simul interius, spectatur: exterius illud spectare est ex littera, at interius spectare est ex doctrina genuini Veri. Si ex doctrina credatur quod Dominus subjugaverit inferna, et simul glorificaverit Humanum suum per tentationes, et quod passio crucis fuerit ultima tentatio et plena victoria, per quam subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum suum, tunc cadit id sub intellectum, et inde in fidem; fitque hoc, quod Michael vicerit per passionem crucis, verum apparens; at quod vicerit illum per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, fit verum reale: at si apparens verum sumitur pro vero reali, et confirmatur, tunc falsificatur Verbum, secundum illa quae supra (n. 719), illustrationis causa, allata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church