Apocalypse Explained (Whitehead) n. 753

Previous Number Next Number See English 

753. "Quia descendit diabolus ad vos." - Quod significet quia recipiunt mala ex inferno, constat ex significatione "diaboli," quod sit infernum ex quo mala (de qua supra, n. 740); et ex significatione "descendere ad illos," cum de diabolo, quod sit esse inter illos, seducere illos, et recipi ab illis; per illos, ad quos descendit diabolus, intelliguntur "inhabitantes terram et mare," per quos significantur mere naturales et sensuales, qui tales facti sunt quia rejecerunt vitam fidei, quae vocatur charitas; et qui hanc rejiciunt ex religione, credentes et dicentes corde suo quod facta nihil ad salutem faciant, sed solum fides, et pictas in cultu, illi manent naturales, immo fiunt sensuales, quantum bona actu seu facta rejiciunt, et se tradunt voluptatibus oriundis ex amoribus sui et mundi: hi quia naturales manent, immo sensuales fiunt, mala ex inferno ascendentia cum jucundo recipiunt, nam naturalis homo in illis ex nativitate est, et nisi spiritualis etiam fiat, in illis manet; nam cum homo fit spiritualis communicat cum caelis, et inde bona recipit, et bona per caelum a Domino removent mala, quod unice fit per vitam secundum praecepta ex Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church