Apocalypse Explained (Whitehead) n. 767

Previous Number Next Number See English 

767. [Vers. 17.] "Et iratus est draco contra mulierem." - Quod significet odium illorum, qui per "draconem" intelliguntur, contra ecclesiam, quae Novae Hierosolymae, incensum a percepto favore plurium, constat ex significatione "irae," cum de dracone, quod sit odium (de qua supra, n. 754, 758), inde "iratus esse," quod sit in odio esse; quod odium illud sit odium grave incensum ex percepto favore plurium, fluit ex illis quae praecedunt, et ex illis quae sequuntur; ex his quae praecedunt, quod "terra aperuerit os suum, et adjuverit mulierem, et deglutiverit flumen quod draco ex ore suo ejecit," per quae significatur quod ecclesia, in qua etiam dracones sunt, operam praestiterit, et acutas ratiocinationes illorum de sola fide non receperit; et ex his quae sequuntur, quod "draco abiverit bellum facere cum reliquis seminis ejus," per quae significatur ardens ex illo odio conatus impugnandi vera doctrinae illius ecclesiae: inde est quod per "iram draconis" hic significetur odium incensum a percepto favore plurium; nam, ut supra dictum est, per quod "mulier fugerit in desertum in locum praeparatum a Deo," significatur quod ecclesia, quae Nova Hierosolyma, esset inter paucos, usque dum providetur inter plures, et crescit in plenum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church