Apocalypse Explained (Whitehead) n. 769

Previous Number Next Number See English 

769. "Observantibus mandata Dei." - Quod significet apud illos qui vitam fidei, quae est charitas, vivunt, constat ex significatione "observare mandata Dei," quod sit vivere secundum praecepta in Verbo; et quia illa vita est vita fidei, et quia vita fidei est charitas, ideo per "observare mandata Dei" significatur vivere vitam fidei, quae est charitas; quod vita fidei sit charitas erga proximum, est quia per fidem intelligitur fides Verbi, ita fides veri in Verbo et ex Verbo, et per charitatem significatur amor boni et veri spiritualis, moralis et civilis; et quia id quod homo amat, etiam vult, et quod vult id facit, inde per "observare mandata Dei" significatur vitam fidei, quae est charitas, vivere.

[2] Ex his constare potest quod omnes qui separant fidem a charitate, non sciant quid fides nec quid charitas; de fide enim non aliam ideam habent quam sicut de omni re memoriae, quae creditur quia audiverunt a viris eruditis; quae tamen fides est fides historica, nam non vident num ita sit, nisi quam ex alio; et quod videtur ex alio, hoc confirmari potest tam ex Verbi sensu litterae non intellecto quam ex ratiociniis ex apparentiis et scientificis, tametsi foret falsum vero oppositum; et cum confirmatum est, fit fides persuasiva; sed haec fides, et fides historica, non est fides spiritualis, ita non fides salvans, nondum enim vitam a Domino habet: ut vero homo hanc vitam accipiat, vivet secundum praecepta Domini in Verbo; nam vivere secundum illa est vivere a Domino, quia Dominus est Verbum et in Verbo; et haec vita est vita fidei, quae est charitas, et tunc affectio ejus fit charitas, et cogitatio ex illa affectione fit fides; omnis enim cogitatio hominis trahit vitam suam ex affectione, nam cogitare absque affectione nemo potest; quare cum affectio hominis fit spiritualis, tunc etiam cogitatio ejus fit spiritualis; consequenter qualis charitas est apud hominem, talis est ejus fides: inde constare potest quod charitas et fides, unum agant sicut affectio et cogitatio, seu quod idem, sicut voluntas et intellectus, nam affectio est voluntatis et cogitatio est intellectus; consequenter unum agunt sicut bonum et verum. Inde patet quod vivere secundum praecepta Domini ex Verbo, seu "observare mandata Dei," significet vivere vitam fidei quae est charitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church