775. "Habentem capita septem." - Quod significet scientiam sanctorum Verbi, quae falsificantur et adulterantur, constat ex significatione "capitis," quod sit intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu insania et stultitia (de qua supra, n. {2}573, 577); et quia intelligentia et sapientia non praedicari potest de illis qui per ratiocinia ex naturali homine confirmant separationem fidei et vitae, qui per "bestiam ex mari ascendentem" intelliguntur, ideo per "caput ejus" significatur scientia; quod sit scientia sanctorum Verbi, est quia "septem capita" fuerunt, et "septem" praedicantur de sanctis (videatur supra, n. 257): causa quod sit scientia sanctorum Verbi, est quia illi, qui per "draconem" intelliguntur, non sunt contra Verbum, Verbum enim vocant sanctum et Divinum, quia ex illo conquirunt confirmationes dogmatis sui; quod autem sancta Verbi, quorum scientiam habent, ex illis falsificentur et adulterentur, constabit a sequentibus; et in genere ex hoc, quod qui separant fidem a vita, non aliter possint, quia illa separatio est contra omnia et singula Verbi; nam in omnibus et singulis Verbi est conjugium boni et Veri, quod manifeste patet ex sensu spirituali Verbi; sunt ideo in plerisque locis binae expressiones quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, sed usque una illarum se refert ad bonum, et altera ad verum, et sic ambae faciunt sicut conjugium, quod vocatur conjugium Divinum, conjugium caeleste, et conjugium spirituale, quod in se spectatum est conjugium boni et veri; de quo conjugio videatur supra (n. 238, 288 [b], 484, 600): simile conjugium erit fidei et amoris, seu fidei et bonorum operum, nam fides est veri ac verum est fidei, et amor est boni ac bonum est amoris; exinde patet quod qui {1}separant fidem a vita ejus, seu quod idem, ab amore, illi non possint aliter quam falsificare Verbum, quia explicant sensum litterae ejus contra conjugium boni et veri, quod in omnibus et singulis Verbi est.
[2] Dictum est quod "caput" significet sapientiam et intelligentiam, et quod apud illos qui non in sapientia et intelligentia sunt, significet scientiam; inde apud illos qui falsificant et pervertunt Verbum, significat id insaniam et stultitiam, sicut etiam supra (n. 715), ubi explicatum est quid significatur per "septem capita draconis;" inde simile hic quoque per "caput bestiae" hujus significatur, nam bestia haec est draco quoad ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita. Quod "caput" significet sapientiam, intelligentiam et scientiam veritatum, et in opposito sensu stultitiam, insaniam et scientiam falsitatum, est quia illa resident in capite, et sunt ibi in suis principiis; quod manifeste constare potest ex eo, quod ibi origines omnium fibrarum sint, quae inde procedunt ad omnia organa sensoria et motoria faciei et totius corporis; sunt ibi substantiae infinito numero quae apparent sicut sphaerulae, et ab anatomicis vocantur substantia corticalis et cineritia; ex his procedunt fibrillae, quarum primae sunt inconspicuae, et dein confasciatae, ex quibus producitur substantia medullaris totius cerebri, cerebelli et medullae oblongatae; ex substantia hac medullari protenduntur fibrae conspicuae, quae conjunctae vocantur nervi, per quos cerebrum, cerebellum et medulla spinalis {2}formant totum corpus, ac omnia et singula ejus; et per id fit ut omnia et singula corporis regantur a cerebris.
[3] Ex his constare potest quod intellectus et voluntas, quae una voce vocantur mens, proinde etiam intelligentia et sapientia, resideant in cerebris, et quod ibi sint in suis primis; et quod organa quae formata sunt ad recipiendos sensus, et ad faciendos motus, sint derivationes inde, prorsus sicut rivi a suis fontibus, aut sicut principiata a suis principiis, aut sicut substantiata a suis substantiis; et quod derivationes illae tales sint ut cerebra sint praesentia ubivis, paene sicut sol per lucem et calorem in omnibus et singulis telluris. Inde sequitur quod universum corpus, ac omnia et singula ejus, sint formae sub intuitione, auspicio et obedientia mentis, quae in cerebro, ita ad ejus nutum constructae ut pars in qua non mens illa est praesens, aut cui non dat vitam suam, non sit pars vitae hominis. Ex his constare potest quod mens, dum est in sua cogitatione quae intellectus, et in sua affectione quae voluntatis, extensionem habeat in singula totius corporis, et ibi per suas formas exspatietur, sicut cogitationes et affectiones angelorum in societates universi caeli: similis etiam res est, quia omnia corporis humani correspondent omnibus caeli; quapropter totius caeli forma coram Domino est forma humana. (De qua re multis actum est in Arcanis Caelestibus, et quoque in opere De Caelo et Inferno.)
[4] Haec dicta sunt, ut sciatur unde est quod per "caput" significetur sapientia et intelligentia; tum etiam, unde est quod per "caput" significetur stultitia et insania; nam qualis est homo in suis principiis talis est in toto, nam corpus cum omnibus et singulis ejus est derivatum, ut modo dictum est. Si itaque mens in fide falsi est, et in amore mali, tunc totum corpus ejus in simili est, hoc est, totus homo: quod etiam manifeste constare potest ab homine dum fit spiritus, bonus aut malus; tunc totum spirituale ejus corpus, a capite ad calcem, est prorsus tale qualis est ejus mens; si mens est caelestis, totus spiritus etiam quoad corpus est caelestis; si mens est infernalis, est totus spiritus etiam quoad corpus infernalis; quare hic spiritus apparet in forma dira sicut diabolus, ille autem spiritus in forma pulchra sicut angelus caeli. Sed de hac re alibi plura.