Apocalypse Explained (Whitehead) n. 777

Previous Number Next Number See English 

777. "Et super cornibus suis decem diademata." Quod significet illam ex apparentiis veri in copia, constat ex significatione "cornuum," quod sint potentia (de qua mox supra); ex significatione "decem," quod sint multum, ita quoque copia (de qua supra, n. 675); et ex significatione "diadematum," quod sint vera in ultimo ordinis, quae sunt vera sensus litterae Verbi (de qua etiam supra, n. 717): quod etiam sint apparentiae veri, est quia vera sensus litterae Verbi pleraque sunt apparentiae veri, et per illas Verbi est potentia illis qui per "bestiam" hanc intelliguntur, qui sunt qui per ratiocinia confirmant separationem fidei a vita; sunt enim vera sensus litterae Verbi, quae sunt apparentiae veri, quae per ratiocinia connectunt, ut appareant sicut genuina vera, quae per "diademata" hic significantur: sed quando illa connexa sunt per ratiocinia ex falsis et fallaciis, non amplius sunt vera apparentia, sed vera falsificata, ita falsa, secundum illa quae supra (n. 719), ex solis apparente progressione, illustrata sunt. Quod, super capitibus draconis apparuerint "septem diademata," at super cornibus bestiae "decem diademata," est quia per "caput draconis" significatur scientia sanctorum Verbi, quae falsificata et adulterata sunt, ita vera apparentia quae sunt vera sensus litterae Verbi; at per "cornua" significatur eorum multa potentia, quando eadem per ratiocinia ex naturali homine connexa et confirmata sunt; at multa illa potentia non est ex ratiociniis, sed per ratiocinia ex veris sensus litterae Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church