Apocalypse Explained (Whitehead) n. 795

Previous Number Next Number See English 

795. Quia in praecedentibus actum est de existentia fidei ex charitate, paucis etiam dicetur quid prius et quid posterius. Ostensum est quod charitas producat fidem, sicut bonum producit verum, et sicut affectio producit cogitationem, similiter sicut ignis producit lucem; quare prorsus contra ordinem et inversum est dicere quod fides producat charitatem seu bona ejus, quae vocantur bona opera. At sciendum est quod charitas, quae in sua essentia est affectio sciendi, intelligendi, volendi et faciendi verum, non ad ullam hominis perceptionem veniat antequam se formaverat in cogitatione quae est ex intellectu, tunc enim se sistit sub aliqua forma seu specie, ex qua coram interiore visu apparet, nam cogitatio quod ita sit in veritate, vocatur fides: inde constat quod charitas actualiter sit prior, et fides posterior, sicut bonum est actualiter prius et verum posterius, sicut producens est essentialiter prius quam productum, et sicut esse prius quam existere; est enim charitas a Domino, et quoque prius formata in spirituali mente: sed quia charitas non apparet homini priusquam illa est fides, ideo dici potest quod fides non sit apud hominem priusquam illa facta est charitas in forma; quare de existentia charitatis et fidei apud hominem, dici potest quod utraque existat pari momento; nam tametsi charitas producit fidem, usque quia unum fiunt, nusquam potest unum separatum ab altero, quantum ad hominis perceptionem, dari, nec quoad gradum, nec quoad quale. Ex his quoque patet quod conjunctio Domini cum homine, sit sicut conjunctio boni cum vero: bonum est a Domino, et vera sunt apud hominem, sed vera quae adhuc non vivunt; at sicut homo recipit bonum in veris, ita recipit in se Dominum, ac vivit; et tantum recipit, quantum abstinet a malis, ac fugit et aversatur illa ex Verbo, sic enim fugit et aversatur illa ex Domino et non ex se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church