Apocalypse Explained (Whitehead) n. 798

Previous Number Next Number See English 

798. "Blasphemare nomen Ipsius." Quod significet falsificando omne quale ejus, constat ex significatione "blasphemare," quod sit falsificare Divinum Verum, ita Verbum, quod a Domino, et quod est Dominus (de qua mox supra, n. 797); et ex significatione "nominis," quod sit quale rei et status (de qua supra, n. 148, 676), hic omne quale Divini Veri seu Verbi, quia dicitur "nomen Ipsius" seu Dei; quod per "nomen Domini" in Verbo intelligatur omne bonum amoris, et omne verum ex illo bono, ex quo colitur, videatur supra (n. 102, 135, 696); ex his patet quod per "blasphemare nomen Dei" significetur falsificare omne quale Divini Veri seu Verbi, tum omne bonum et verum per quae Dominus colitur. Quod illi qui separant fidem a bonis operibus et doctrina et vita, falsificent omne quale Divini Veri, seu omnia Verbi, in praecedente articulo expositum est; hoc concludi potest ex illis quae supra passim dicta sunt, quod nempe amorem et charitatem, ex quibus opera fiunt bona, et ex quibus fides essentiam suam trahit, excludant, ut non una cum fide sint medium salvationis; inde non solum falsificant illa Verbi ubi docetur de amore in Deum, et de amore erga proximum, sed etiam illa loca ubi "opera," "facta," "operari" et "facere" dicuntur; et cum illa falsificantur, etiam omnia Verbi falsificantur; nam reliqua Verbi, quae vera ejus vocantur, vivunt ex illis, et cum vita subtrahitur, cetera sunt mortua: et praeterea, in Verbo ubivis est conjugium boni et veri, ut supra aliquoties dictum et ostensum est; quare cum bonum aufertur, verum quod remanet, falsificatur, et verum falsificatum est falsum; quod per ratiocinia confirmantia fidem solam seu separatam, falsificentur omnia Verbi, in fine hujus capitis pluribus illustrabitur, ubi explicabitur quid numerus "sexcenta sexaginta sex" significat.

[2] Quoniam in ecclesiis Christianis, in quibus sola fides ut caput doctrinalium earum recepta est, sunt eruditi et simplices, et sunt qui fidem separant a bonis vitae, tum qui fidem conjungunt cum illis, ita qui Verbum falsificant multum, et qui parum; et quia in praecedente articulo actum est de illis qui ita falsificant Verbum ut sibi caelum prorsus claudant, hic nunc agetur de illis qui non ita falsificant Verbum ut sibi caelum claudant; hi sunt qui apud se confirmant quod fides quae justificat et salvat, producat bona vitae, sicut arbor fructus; apud hos qui doctrinam illam confirmant vita, non clauditur caelum, sed aperitur ultimum ejus, ubi est introitus. Causae sunt sequentes:

[3] Primum, Quod invertant ordinem Divinum, qui est quod charitas producat fidem, et non quod fides producat charitatem; at usque apud illos qui conjunctionem illam doctrina et vita confirmant, postea inversus ille ordo potest reduci; et cum reductus est, intrant caelum in ultimis ejus: causa quod non interius, est, quia fides eorum, per quam crediderunt se justificari et salvari, plus trahit a falsis quam a veris; et in ultimis caeli sunt qui in falsis ex doctrina et religione sunt, sed usque in bono vitae; falsa eorum sunt apparentiae veri ex sensu litterae Verbi, quae omnes pro fine habent vitam. Paene similis res est cum omni reformando: is primum sibi format doctrinam ex Verbo, et ibi separat illa quae credenda sunt et quae facienda; illa quae credenda sunt vocat fidem, et illa quae facienda sunt vocat charitatem; at quia ordo apud omnes inversus est a nativitate, spectat fidem primo loco, et charitatem secundo: si tamen ille vivit vitam fidei, quae est charitas, per gradus convertitur et reducitur ordo, et a charitate fidem vivit; is tunc quantum fides ejus est ex genuinis veris, tantum intrat caelum; nam, ut supra dictum est, Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, et est caelum. Ex his constare potest unde est quod fides hodie facta sit et primum ecclesiae et primarium ejus; nempe, quia ordinem a nativitate inversum secuti sunt, et quia vita mundi placuit, et fastus propriae intelligentiae duxit. Inde est quod in gradu reformationis primo {1}substiterint.

[4] Secunda causa est, quod illi non sibi claudant caelum quia bona opera sunt amor et charitas in actu, et caelum est caelum ex illis; omnes enim angeli et omnes spiritus sunt affectiones et inde cogitationes, seu quod idem, sunt amores et inde intelligentiae; ac bini amores universales ac omnium fundamentales sunt, nempe, amor in Dominum et amor erga proximum, qui vocatur charitas; in bis sunt omnes illi qui bona faciunt ex Verbo, nam omne bonum est amoris: nunc quia illi qui apud se doctrina et vita confirmant quod fides producat bona opera sicut arbor fructus, spectant a fide ad bonum, inde illis conjunctio est cum caelo, at non cum caelo spirituali, sed cum caelo naturali, quod est in ultimis, et vocandum est introitus: quod non interius possint intromitti, est causa, quia fides antequam fit charitas in forma, est naturalis, et naturale non producere potest quam naturale; aliter cum fides fit fides ex charitate, tunc fides fit spiritualis, quia charitas, ex qua, est spiritualis: apud hos aperta est mens spiritualis; apud illos autem solum aperta est mens naturalis, sed profundius et interius secundum fidei quale et inde vitae quale. Mens horum in luce caeli spectata apparet nivea, qualis est lux rationalis; et rationale est medium inter mentem spiritualem et mentem naturalem.

[5] Tertio, si penitius exploratur status animi et vitae illorum qui credunt quod fides producat bona opera, et quoque faciunt illa, videbitur quod sint interius naturales; fides enim eorum est modo cognitio praeceptorum Verbi, in quam cum visus interior naturalis, qui vocatur rationalis, intrat, fit agnitio quod praecepta illa sint Divina; in quam agnitionem cum operatur amor, fit obedientia; sed amor qui in agnitionem illam operatur, non potest alius esse quam amor mercedis propter bona quae faciunt, et merces est illis vita aeterna; et quia amor mercedis non est a Deo sed ab homine, nam homo in mercede suum bonum et non proximi spectat, sequitur quod amor ille sit naturalis, proinde quod status animi et vitae illorum qui credunt quod fides producat bona opera, et faciunt illa secundum fidem, sit naturalis: si vero non faciunt illa ex obedientia, est amor gloriae ex eruditione, aut amor famae ut evehantur ad honores aut ut lucrentur opes, qui ducit: at hi modo dicunt quod agnoscant et credant, sed usque corde non agnoscunt et credunt; quare sunt infime naturales, quibus caelum prorsus clausum est.

[6] Ut sciatur quod facere bonum ex obedientia sit ex naturali homine, paucis dicetur quid sit facere bonum ex charitate. Facere bonum ex charitate, non potest alius quam cui mens spiritualis aperta est; et mens spiritualis aperitur solum per id, quod homo abstineat a malis faciendis, ac fugiat ac demum aversetur illa, quia contra Divina praecepta in Verbo sunt, ita contra Dominum; quando homo sic fugit et aversatur mala, tunc omnia quae cogitat, vult et facit, bona sunt, quia a Domino; Dominus enim continue praesens est, pulsat ostium, urget et vult ingredi, sed mala obstant; quare homo aperiet ostium per id quod removeat mala, nam his remotis Dominus ingreditur, et ibi cenat (Apoc. iii. 20). Dicitur quod homo aperiat et removeat; homo enim mala ex se facit; et quia Dominus continue praesens est, pulsat ostium et urget, ut dictum est, homini est facultas desistendi a malis sicut a se; hoc cuivis homini datum est: inde nunc est, quia homo a se potest sibi claudere caelum, [quod] etiam sicut a se possit aperire caelum; modo dum cogitat et vult desistere a malis, spectat ad Dominum, et cum desistit agnoscat quod sit a Domino. Remotis itaque malis, tunc est bonum quicquid homo facit, quoniam est a Domino; et quicquid homo a Domino facit, non est morale naturale, sed est morale spirituale. Nunc quia charitas est ex amore faciendi bonum propter bonum, ita ex bono, proinde ex Domino, sequitur quod facere bonum ex charitate sit spirituale; at quod facere bonum ex obedientia, quia est ex amore mercedis, sit naturale. Hoc naturale est in quo sunt illi qui in introitu ad caelum sunt; quo etiam veniunt illi qui bonum faciunt modo ex obedientia, qui sunt qui doctrina et vita apud se confirmant quod fides producat bona opera, sicut arbor fructus.

[7] Quarto, Praeterea sciendum est quod illi qui credunt quod fides producat bona opera, sicut arbor fructus, etiam credant quod sortiantur caelum antequam mala sunt remota; et tamen quamdiu mala apud hominem sunt, bona quaecunque facit non bona sunt, nam ex arbore mala non alii fructus quam mali enascuntur; quare unica via ad caelum est, ut homo abstineat a malis ex Verbo, quia peccata sunt; quae nisi primum removentur, non intrare potest Dominus, et dare caelum.

[8] Quinta causa, [quod] qui doctrina et vita se confirmant in eo, quod fides producat bona opera sicut arbor fructus, non sibi claudant caelum, est quia non falsificant Verbum sicut illi qui credunt justificationem et salvationem per fidem absque bonis operibus; qui fidem absque bonis operibus credunt, illi falsificant omnia Verbi, ubi "amor," "charitas," "bona," "opera," "facta," "operari" et "facere" dicuntur et mandantur; et hoc usque ad destructionem Divini Veri in caelis, intelligendo per illa vel fidem, vel bona mundi moralia et civilia, vel quod dicta sint solum pro vulgo, propter ejus fidei simplicitatem; destruendo sic ipsum Divinum Verum, per argumentationes ex impotentia hominis implendi legem, per naturam boni ab homine, quod non sit bonum, perque remotionem meriti quod inhaeret bonis ab homine: sed illi qui simpliciter adjungunt fidei bona opera, non falsificant omnia illa Verbi, et inde non removent fidem ex amore Dei, et ex eo operationem Divinam in singulis faciendis, sicut in singulis credendis ab homine; cogitant enim et dicunt quod bona facienda sint sicut ab homine, nam qui non facit et credit sicut a se, nihil credit et nihil facit, cui nulla religio est: sed usque quia non illis genuina vera sunt, non quidem sibi caelum claudunt, at non ulterius quam ad limen caeli possunt venire: qui vero ex illis amaverunt vera propter vera, illis aperitur caelum, quando Divinus ordo apud illos restitutus est, qui est ut charitas et ejus bonum primo loco sit, ac fides et ejus vera secundo; sunt enim tunc sicut qui vadunt via recta facie spectante antrorsum, at prius sicut qui vadunt facie spectante retrorsum.

[9] Sexto, Sunt etiam plures qui charitatem faciunt essentiale medium salutis, sicut alii fidem, et tamen non vivunt charitatis vitam; at quia charitas eorum est solum confessio oralis quod ita sit, ita est solum fides eorum; unde illorum charitas similiter non est viva sed mortua: quare parum differunt a confessoribus solius fidei, sunt enim simili corde, sed dissimili anima; at usque unus sicut alter claudit sibi caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church