Apocalypse Explained (Whitehead) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. "Dicens mihi, Ne time." - Quod significet recreationem, constat ex serie rerum in sensu interno: jacuit enim Johannes tanquam mortuus; et Dominus visus ut Filius hominis, imposuit dextram manum super eum, et dixit ei, "Ne time:" quod jacuit "tanquam mortuus" significabat vitae propriae ejus defectum; quod Dominus "imposuit dextram manum super eum" significabat vitam ab Ipso; inde quod dixerit ad eum "Ne time" significabat recreationem. Omnes enim qui subito veniunt a vita propria in quandam spiritualem, primum timent, sed recreantur a Domino; recreatio illis fit per id, quod Divina praesentia et pro illa timor, accommodetur ad receptionem. Apud omnes in universo quidem est Dominus praesens; sed propius et remotius secundum receptionem boni per vera apud illos ab Ipso: bonum enim est in quo Dominus est praesens apud angelum, spiritum et hominem; inde quantum et quale boni a Domino est apud illos, tanta et talis praesentia Ipsius est; si praesentia excedit, fit angustia et tremor, sed recreatio per accommodationem ad receptionem, ut quoque constare potest ex illis quae mox supra (n. 78) dicta et ostensa sunt; haec recreatio est quae significatur per "Ne time:" etiam alibi, ubi a Domino aut Angelo Domini viso dictum est "Ne time" (ut Dan. cap. x. 12, 19: Luc. i. 12, 13; cap. ii, 8-10: Matth. xxviii. 5, 9, 10). Recreatio, quae fit per accommodationem ad receptionem, apparet in mundo spirituali, cum sistitur visibilis, sicut nubes; tali obvelantur ibi omnes societates, densiori et tenuiori secundum receptionem. (Quod etiam angeli obvelentur tenui correspondente nube, ne laedantur ab influxu propiori Divini Domini, videatur n. 6849. Quid "nubes" in spirituali mundo, at inde in spirituali sensu, videatur supra, n. 36.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church