800. "Et eos in caelo habitantes." Quod significet bona et vera spiritualia, ex quibus caeleste conjugium, constat ex significatione "blasphemare eos qui in caelo habitant," quod sit falsificare bona et vera spiritualia: per illos qui in caelo habitant, intelliguntur angeli; at quia angeli sunt angeli ex receptione Divini Boni et Divini Veri, et quia sensus spiritualis est abstractus a personis, ideo per "angelos" hic significantur bona et vera ex quibus illi sunt angeli; haec quoque significantur per "angelos" alibi in Verbo (videatur supra, n. 130, 302). Quod sint bona et vera spiritualia, quae per illos significantur, est quia omnes in caelo spirituales sunt, ac spiritualiter cogitant et loquuntur aliter vero homines in terris; hi quia naturales sunt, naturaliter cogitant et loquuntur, quare etiam bona et vera apud hos naturalia sunt. Et quia bonum et verum se mutuo amant, et propterea non possunt non conjungi, ideo etiam dicitur, ex quibus caeleste conjugium: hoc etiam per "eos in caelo habitantes" significatur, quoniam omnes ibi in eo conjugio sunt, quare etiam caelum comparatur conjugio in Verbo; [quod] simile conjugium etiam {1}sit in singulis Verbi, videatur supra (n. {2}238 fin., 288 [b], 484, 724 [a]); et quod angelus non possit esse angelus caeli nisi in illo conjugio sit, aut nisi apud illum id conjugium sit, similiter homo ecclesiae (n. 660): ex quibus iterum patet quod homo non sit homo ecclesiae, qui separat fidem a bonis operibus. Ex his nunc constat quod per "blasphemare eos in caelo habitantes," significetur falsificare vera et bona spiritualia, ex quibus caeleste conjugium.
[2] In binis articulis praecedentibus actum est de illis qui separant fidem a bonis vitae, et per id ita falsificant Verbum ut claudant sibi caelum; tum de illis qui adjungunt fidei bona vitae, et per id usque non ita falsificant Verbum ut claudant sibi caelum: nunc ordine sequitur, ut aliquid dicatur de illis, qui, tametsi in ecclesiis sunt ubi sola fides agnoscitur, usque non falsificant Verbum. Hi sunt illi, (1.) Qui non separant fidem a vita, sed conjungunt, credendo quod fides et vita unum faciant, sicut affectio et cogitatio, sicut voluntas et intellectus, sicut calor et lux tempore veris et aestatis, ex quorum conjunctione omnis germinatio, et sicut verum et bonum, si pro fide assumitur verum et pro vita bonum, de quorum omnium conjunctione videatur Doctrina Novae Hierosolymae. Hi affirmant apud se quod nemo qui male vivit possit fidem habere, sed qui bene vivit; et quod qui male vivit non recipere possit fidem, nisi paenitentiam vitae agat, explorando sua mala, et desistendo ab illis; tum quod qui male vivit non possit in spiritu suo seu in se aliam fidem habere quam fidem falsi, utcunque ore confitetur fidem veri: qui itaque vitam et fidem ita conjungunt confessione et opere, illorum vita est charitas, et fides est cogitatio quod ita sit in veritate. Horum fides tantum spiritualis est, quantum sciunt vera ex Verbo, et vivunt secundum illa; nam fides fit spiritualis ex vita, et quantum homo inde spiritualis fit, tantum ei aperitur caelum.
[3] (2.) Nec illi falsificant Verbum qui non sciunt, nec volunt scire, quod fides aliud sit quam credere illa quae in Verbo sunt, et facere illa; vident enim quod credere et facere fides sit, et quod credere et non facere sit fides oris et non cordis, ita extra hominem et non intra illum. Hi, si faciunt, credunt quod fides sit credere quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod amare Deum et amare proximum sit facere mandata in Verbo; tum quantum desistunt a malis, ac fugiunt et aversantur illa, quia peccata sunt, tantum illa faciant ex Deo et non ex se; illi etiam credunt quod Dominus in mundum venerit ad salvandum illos qui credunt in Ipsum, et faciunt quae docuit.
[4] (3.) Hi quia non sciunt, nec volunt scire, quod fides aliud sit, non agnoscunt justificationem et salvationem per hoc unicum credendum, quod Deus Pater miserit Filium suum, ut per sanguinem Ipsius fieret propitiatio, redemptio et salvatio; percipiunt enim quod id solum {1}credere, et non vivere aliquam vitam fidei, quae est charitas, plus damnet quam justificet; quod plus damnet, est causa quia non est fides veri sed fides falsi, est enim fides quod sit immediata misericordia, quod sit reformatio et regeneratio absque mediis, quod sit imputatio, quod sit propitatio, quod sit intercessio, quorum nulla tamen datur. Et praeterea non verum est quod Filius ab aeterno natus a Patre missus sit in mundum; nec verum est quod Pater per sanguinem Filii propitiatus sit; nec verum est quod Dominus in se transtulerit peccata, et sic redemerit; praeter plura: quae quatenus sunt apparentiae veri ex sensu litterae Verbi, dici et quoque cogitari possint, sed non confirmari usque ad destructionem genuini veri quod in caelo est, et quod doctrina ecclesiae ex Verbo potest docere. Qui itaque immittunt omnia fidei in illam confessionem, ii non modo omnia vera, quae innumerabilia sunt, ex quibus est vita et sapientia angelis et hominibus, ad latus rejiciunt; ac universam theologiam in aliquot voces cum fiducia enuntiatas, in quibus non vera compingunt; sed etiam ad voces illas confirmandas non possunt non falsificare Verbum, et per id sibi caelum claudere. Verum de hac re alibi plenius. Haec nunc de illis qui falsificant Verbum, et de illis qui non falsificant.