Apocalypse Explained (Whitehead) n. 802

Previous Number Next Number See English 

802. [Vers. 7.] "Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos." Quod significet pugnam cum illis qui in veris ex bono sunt, et non assecuti combinationes propter apparentias, constat ex significatione "belli," quod sit pugna spiritualis, quae est veri contra falsum, ac falsi contra verum (de qua supra, n. 573, 734); inde "bellum facere" est pugnare ex veris contra falsa, et ex falsis contra vera, hic ex falsis contra vera: ex significatione "sanctorum," quod sint qui in veris ex bono sunt (de qua etiam supra, n. 204): et ex significatione "vincere illos," quod sit illos suae doctrinae et inde religionis facere; et quia hoc faciunt per ratiocinia, per quae inducunt falsis apparentias veri, et per loca e sensu litterae Verbi, per quae ratiocinia sua confirmant, ideo per illa verba etiam significatur, qui non assecuti, seu non intellexerunt, quomodo fides conjungi potest cum bonis operibus, propter inductas falsis apparentias veri: ex his constare potest quod per "Datum bestiae bellum facere cum sanctis, et illos vincere," significatur pugna cum illis qui in veris ex bono sunt, et non assecuti combinationes propter apparentias.

[2] Supra pluribus in locis actum est de ratiociniis, per quae defensores fidei separatae a vita induxerunt falsis apparentias veri, per quas sibi visi sunt submovisse discordantias cum Verbo; verum quod discordantias non submoverint, sed quod telam quasi araneae inconspicuam texuerint, ad inducendum fidem falsis, constare potest ex illis quae supra (n. 780 [a], 781 [a,b], 786, 790 [a]) allata sunt; et quoque ex his: quod doctrina, praedicatione, et scriptis satagant et instent quod fides data sit medium salvationis, quia homo non potest bonum facere a se; et quod usque Deus operetur bona apud hominem illo inscio; per quam operationem mala, quae homo justificatus per fidem facit, non sunt peccata, sed naturae infirmitates; et quod mala ex proposito seu voluntaria, vel statim, vel post aliquam paenitentiam oris, remittantur: et quod inde sequatur, quod per "opera" et per "facere," in Verbo, intelligatur fides ac fidem habere.

[3] Haec tela eorum est, per quam inducunt simplicibus credere quod ex thesauris sapientiae seu interioris perceptionis, qui unice apud doctores et eruditos repositi sunt, deprompserint auctoramenta firma pro stabiliendo fidem separatam a manifesto conatu, qui est voluntas, faciendi bona ab homine; ita sibi et universo populo ecclesiae remittunt et laxant frena, ut ex lubitu et ex genio omnium concupiscentiarum agant et vivant; quod dogma, quia carni et oculis placet, communis coetus libenter recepit: hoc itaque est, quod significatur hic per quod "datum sit bestiae bellum facere cum sanctis, et vincere illos." Sed ne antistites, qui in id dogma, cum in sacerdotium, initiantur, et ex illis populus ecclesiae, veneno per astutas ratiocinationes parato, ex quo non possunt non mori, infectentur, velim reassumere modo memoratas argumentationes de separatione fidei a bonis faciendis ab homine, tum conjunctiones fallaciter nexas, per quas procedunt ab aliquo ad nihil, seu a vero ad falsum, et in luce coram intellectu aliquatenus illustrato sistere falsa mali et mala falsi detestanda, quae dogmati isti plusquam haeretico insunt, et ex eo continente fluxu scaturiunt.

[4] Primum, Quod fides data sit medium salvationis, quia homo non potest bonum facere a se. Quod homo non possit bonum facere a se, hoc verum est; et quia homo non potest aliquam fidem habere a se, sequitur quod sicut non potest facere aliquid ex se, ita nec possit aliquid credere a se; quis enim homo ecclesiae non agnoscit quod fides sit a Deo, et non ab homine? Inde nunc prorsus similia dicenda sunt de fide, quae de operibus. De operibus dicitur, si illa ab homine, et dum ab homine, non justificent. Simile erit cum fide, si ab homine et dum ab homine; et tamen quisque credit a se; manifeste enim in se, sicut a se, id quod fidei est cogitat et vult cogitare. Si itaque non aliter cum fide sit, quam sicut cum operibus, sequitur quod solum electi possint fidem habere et salvari, quod involvit praedestinationem, ex qua fluit omnimoda securitas vitae apud malos, ac deprivatio omnis spei, ex qua desperatio, apud bonos; cum tamen omnes praedestinati sunt ad caelum, et vocantur electi qui discunt vera et faciunt illa. Quoniam simile est cum fide sicut cum bonis operibus, etiam sequitur quod homo non aliter agere possit et debeat, quam sicut automaton, aut sicut quod nullius vitae est, exspectando influxum a Deo ut moveatur, et sic eat nihil cogitando et nihil volendo quod mandatum est in Verbo; cum tamen homo talis continue aliquid ex se cogitat et vult, et quia id quod ex se est non ex Deo est sed ex inferno, et tamen ex inferno cogitare et velle est contra Deum, ac duo opposita simul non dantur, talis homo sit vel fatuus vel atheus. Si quis posthac dixerit quod fides, quia data est medium salvationis, possit recipi ab homine, sicut ab illo, dicitur verum; at fidem habere, hoc est, cogitare quod ita sit, et inde loqui, sicut a se, et non posse velle quia ita est sicut a se, est annihilare fidem; unum enim absque altero est non ens. Si autem quis dixerit quod fides justificans sit modo credere quod Deus Pater miserit Filium, ut per passionem crucis Ipsius fieret propitiatio, redemptio et salvatio, et hoc non involvit aliquod faciendum, etiam quia est imputatio quae salvat; sed quia in hoc credendo non est aliquod verum caeli, ut in suo loco demonstrabitur, sequitur quod fides falsi, quae est fides mortua, justificet.

[5] Secundo, Quod usque Deus operetur bona apud hominem, illo inscio. Quod Deus operetur bona apud hominem, hoc verum est; et quoque perplurima, homine nesciente; sed usque necessaria ad salvationem, dat Deus homini percipere: Deus enim operatur ut homo cogitet et loquatur illa quae fidei sunt, ac ut velit et faciat illa quae amoris sunt; cum homo inde cogitat, loquitur, vult et facit, non potest aliter quam ut cogitet, loquatur, velit et faciat sicut a se; operatur Deus in illa apud hominem quae a se in illo sunt, nempe in vera quae fidei sunt, et in bona quae amoris sunt; quare cum Deus sistit illa in intellectu, et haec in voluntate, apparent homini sicut sua, et sicut sua producit; cogitare et loqui, tum velle et facere aliter a Deo nemo potest: satis est, quod homo sciat et agnoscat quod a Deo sint: ipsa illa operatio Divina fit saepe homine nesciente, sed effectus inde fiunt homine sciente: ita intelligitur, Quod non possit "homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (Joh. iii. 27);

Dixit Jesus, "Sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5). Si homo non conscius esset in cogitandis veris, et in faciendis bonis, ex causa ne vera et bona sint a se, homo foret vel sicut animal vel sicut stipes; ita non posset aliquid Dei aut aliquid a Deo cogitare et velle, ita non posset conjungi Deo per fidem et per amorem, ac vivere in aeternum. Differentia inter animalia et inter homines est, quod animalia non possint cogitare et loqui vera, ac velle et facere bona a Deo; at quod homines possint, ac ita credere illa quae cogitant, et amare illa quae volunt, et hoc sicut a se; si non sicut ex se, influxus et operatio Divina transflueret, et non reciperetur, foret homo sicut vas absque fundo, quod nihil aquae recipit: cogitatio hominis est receptaculum veri, et voluntas receptaculum boni, et receptio non datur nisi conscio homine; et si non receptio, non daretur reciprocum, quod facit ut sit quasi hominis quod Dei est: omne agens quod vult se cum alio conjungere, necessario habebit aliquod sicut ejus cum quo se conjungit, alioqui non datur reagens; et ubi non actio et simul reactio, non datur conjunctio: illa apud hominem, cum quibus Deus, qui est solus Agens, se conjungit, sunt intellectus et voluntas; hae facultates sunt hominis; quae cum agunt, tametsi a Deo, non possunt aliter agere quam sicut a se: inde nunc sequitur, quod vera et bona, quae non ita fiunt, non sint aliquid. Sed haec illustrent exempla. Mandatum est in Verbo quod homo non adulterabitur, non furabitur, non occidet, non false testabitur: quod homo possit illa facere a se, notum est; tum etiam quod homo possit desistere ab illis, quia peccata sunt; sed usque non potest desistere ab illis ex se, sed ex Deo; cum autem desistit ab illis a Deo, cogitat usque homo quod velit desistere ab illis quia peccata sunt; ita desistit ab illis sicut a se; et cum hoc factum est, tunc quia adulterium vocat peccatum, in castitate vivit et castitatem amat, etiam hoc sicut a se; et quia furtum vocat peccatum, in sinceritate vivit, et sinceritatem amat, etiam hoc sicut a se; cum necem vocat peccatum, tunc in charitate vivit, et charitatem amat, et hoc sicut a se; cum falsum testimonium vocat peccatum, tunc in veritate et in justitia vivit, ac veritatem et justitiam amat, et hoc sicut a se: et tametsi illa vivit et amat sicut a se, usque illa vivit et amat ex Deo; nam quicquid homo ex ipsa castitate, ex ipsa sinceritate, ex ipsa charitate, et ex ipsa veritate et justitia, sicut ex se facit, ex Deo facit, et inde bona sunt: verbo, omnia quaecunque homo ex illis sicut ex se facit, remotis malis, a Deo sunt, et bona sunt; at omnia quae homo facit, antequam remota sunt mala, tametsi sint opera castitatis, opera sinceritatis, opera charitatis, opera veritatis et justitiae, usque non bona sunt, quia sunt ab homine. Quoniam omnia opera, tam quae a Deo quam quae non a Deo fiunt, non possunt aliter quam ab homine, aut sicut ab ipso, patrari, patet cur toties in Verbo dicuntur "opera," "facta," "operari" et "facere," quae nequaquam dicta et mandata fuissent si fierent a Deo, homine nesciente, secundum interiorem sensum doctrinae illorum qui separant fidem a bonis operibus.

[6] Tertio, Quod mala, quae homo justificatus per fidem facit, non sint peccata, sed infirmitates naturae ejus, et quod mala voluntaria seu ex proposito, vel statim, vel post aliquam paenitentiam oris, remittantur: haec est confessio illorum qui penitius scrutati sunt, et intraverunt in arcana separationis fidei a bonis operibus, cum varietate apud quosdam secundum acumen ratiocinandi et concludendi, sunt enim consectaria; nam qui addicant omne salvationis soli fidei, et derogant omne salvationis bonis operibus, dicunt se in gratia esse, et quidam in Deo esse; si in gratia, concludunt quod mala non videantur, et si videntur quod statim remittantur; si in Deo, quod nihil damnet, ita quod mala non sint peccata, quia illa damnant, sed quod sint infirmitates naturae; et quia mala ex voluntario, quae in Verbo vocantur peccata quae sunt alta manu, non sunt infirmitates naturae, dicunt quod remittantur, vel statim, vel post aliquam paenitentiam oris, quoniam justificatus per fidem in bono est, qui paenitentia vitae non opus habet; addunt quidam, quia ex permissione facta sunt. Haec etiam consequuntur ex eo, quia credunt quod justificatus per fidem redemptus sit, coram Deo purificatus, ac regeneratus; et quia bonum a se non potest facere, quod meritum Domini ei addicatur et imputetur, ex qua imputatione, et simul ex redemptione et regeneratione, ut filius Dei adoptatur, ac ducitur a Deo Patre, et illuminatur a Spiritu sancto; unde opera ejus accepta sunt, ac mala non sunt mala sicut apud alios; quae quia non damnant, non possunt peccata vocari, sed infirmitates, quae unicuivis adhaerent, ut hereditas, ex Adamo, quae ut primum exsurgunt, remittuntur ac ejiciuntur: praeter plura, et varia, secundum ideas de essentia fidei, ac de ejus separatione a bonis vitae, aut de fidei conjunctione cum illis. Sed singula haec sub examen mittere, non interest; sunt enim scaturigines ex falso principio, ex quo non possunt quam falsa in continua serie profluere. Quis non scit, et agnoscit, dum secum cogitat, quod homo se exploraturus sit, peccata sua coram Deo confessurus, quod illa abominaturus, et postea novam vitam acturus sit, ut vitam aeternam hereditet? Haec docent solennes preces in ecclesiis, imprimis per quas praeparatio fit ad obeundum sacramentum Cenae; haec docet Verbum, et docent omnes praedicationes ex Verbo; et haec dictat ratio parumper illustrata: sed usque lux hujus veri exstinguitur, ut primum aliquis studet arcanis doctrinae, et inde eruditionis famam captare vult; is quia ducitur ab amore sui, et inde a fastu propriae intelligentiae, recedit a fide communis coetus, et amplectitur falsum quod destruit omne verum Verbi, et omne verum caeli; ac quia creditur doctus, post se trahit et seducit multos, et sic dispergit oves quas colligeret, docendo quod non aliquod malum damnet illum qui ex fiducia cogitare et enuntiare potest quod Christus passus sit pro illo, et per id redemerit illum: sed quod nihil vitae in illa fide sit, videbitur in sequentibus. Sunt illi non absimiles illis qui in visione ex phantasia sunt, qui dum vident homines, credunt esse spectra, et cum simulacra credunt esse homines; sic vident vera ut falsa, ac falsa ut vera, imprimis si phantasia ex lumine infatuato per fallacias callet formare imagines lumini suo conformes: hi sapientiam spectant in delirio arcanorum suorum, non scientes quod post vitam in mundo melior sors sit illis qui ea ignorant.

[7] Quarto, Quod per "opera" et per "facere" in Verbo intelligatur fides et fidem habere. Per haec volunt persuadere quod verificent omnia Verbi, cum tamen omnia ejus {1}falsificant; ita enim concludere est contradictorium et est falsiloquium. Contradictorium est dicere quod per "facere bona" intelligatur fidem habere, cum tamen recepta fides non modo separet bona opera, sed etiam a salvationis medio excludat illa; in aliquo, ita in fide, in qua dicitur non modo esse aliquid sed etiam omne, non potest dari quod separatum et exclusum est, ita nec per id intelligi: contradictorium etiam est quod per salvificum et per spirituale, quod dicitur esse fidei, intelligatur simul non salvificum et non spirituale; fidem enim vocant salvificam et spiritualem, opera autem non salvifica, ita non spiritualia. Falsiloquium est quod operatio Divina absque ulla hominis cooperatione intelligatur per "opera" et per "facere" in Verbo, cum tamen mandatum est homini ut faciat illa: falsiloquium etiam est quod per "bona opera" intelligitur fides quae recepta est, ac vocatur salvificans, cum tamen illa est solius cogitationis, et nihil voluntatis. Dicunt etiam quod "opera" et "facta" dicta sint in Verbo propter simplices, qui non capiunt arcana fidei. At sciendum est quod aliud sit credere alicui et credere in aliquem, sicut credere quod Deus sit, et credere in Ipsum; credere in Deum, aut in nomen Ipsius, significat et facere et fidem habere: ut apud Johannem, "Quotquot..receperunt.., dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (i. 12, 13):

qui "non ex sanguinibus," sunt qui non falsificant Verbum; qui "non ex voluntate carnis," sunt qui non in cupiditatibus ex amore sui sunt; qui "non ex voluntate viri," sunt qui non in falsitatibus ex fastu propriae intelligentiae; qui "ex Deo nati," sunt qui per vera ex Verbo, et per vitam secundum illa, a Domino regenerati sunt; hi sunt qui credunt in nomen Domini, ac inde "filii Dei" vocantur. Talis fides non est fides doctorum ecclesiae hodie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church