Apocalypse Explained (Whitehead) n. 805

Previous Number Next Number See English 

805. [Vers. 8.] "Et adorabunt eam omnes habitantes super terra." Quod significet agnitionis necessitatem ab illis qui intra ecclesiam nati sunt, constat ex significatione "adorare," quod sit agnoscere et credere quod ita sit, et inde id recipere doctrina et cultu; quod haec per "adorare" significentur, constare potest ex illis quae supra (n. 789, 790) dicta sunt, ubi explicatum est quid significatur per quod "adoraverint draconem, qui dedit potestatem bestiae," et quod "adoraverint bestiam;" quod agnoverint ex necessitate, patet ab illis quae in mox praecedente articulo dicta et ostensa sunt: ex significatione "habitantium super terra," quod sit ab illis qui intra ecclesiam nati sunt, per "terram" enim significatur ecclesia, et per "habitantes super illa" significantur qui ibi sunt et vivunt: quod nati ibi intelligantur, est quia cuivis est religio suae patriae, ex causa imprimis quia educatur in illam, et postea confirmatur in illa ex praedicationibus; praecipue quia pauci sunt qui student doctrinae ecclesiae ac interiori Verbi intellectui, credentes quod talia transcendant captum, et quoque quod non videnda seu intelligenda sint, sed modo credenda; inde est, quod agnitionis necessitas sit illis qui intra ecclesiam nati sunt, quae significatur per quod "adorabunt bestiam omnes habitantes super terra."

[2] Quod ita sit, imprimis constare potest ex recepta fide, quam vocant unicam salvantem, Quod Deus Pater miserit Filium suum in Mundum, ut per Passionem Crucis Ipsius fiat Propitiatio, Redemptio et Salvatio; quae fides, si foret secundum ideam defensorum fidei separatae a vita, et inde secundum praedicationes ex doctrina, nulla fides est; ut constare potest ex omnibus et singulis quae fidei isti insunt, et quae ex illa consequuntur, quae sunt, (i.) Quod sit Propitiatio, nempe propitiatio Dei Patris per passionem seu per sanguinem Filii sui. (ii.) Quod sit Misericordia seu Miseratio Dei Patris propter Filium. (iii.) Quod fuerit Portatio iniquitatum nostrarum a Domino, et inde Liberatio ab illis. (iv.) Quod detur Imputativum, et sic quod sit Imputatio meriti Domini per quam salvamur. (v.) Quod sit Intercessio Domini apud Patrem. (vi.) Quod sit Redemptio et Salvatio absque mediis vitae et fidei, et inde quod sit immediata Misericordia. (vii.) Quod in illa fide sit nulla religio, sed quod sit inanitas et vacuitas. (viii.) Quod nec in illa sit aliqua fides in Dominum, nec agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius. (ix.) Consequenter quod fiducia illius fidei et confidentia, quae hodie pro unica fide salvante recepta est, sit vox inanis. (x.) Quod fides salvans prorsus alia sit. Sed quia in ore paene omnium est, qui ab ecclesia sunt, quod Dominus passus sit crucem propter nostra peccata, et quod illa in Se transtulerit, ac portaverit, et per id non solum reconciliaverit Patrem, sed etiam nos redemerit ab inferno, ac quod per id meritum Domini salvemur, si modo ex fiducia et ex confidentia id credimus, necessum est ut primum exploretur num talia secundum opinionem communem intelligenda sunt.

[3] (i.) Quod itaque primum attinet, Quod sit Propitiatio, nempe propitiatio Dei Patris per passionem seu per sanguinem Filii sui; hoc involvit rejectionem seu abalienationem generis humani ex aliqua ira aut vindicta, quae vocatur justitia vindicativa, quae a Deo Patre imposita Filio suo, ut per passionem crucis Ipsius generi humano reconciliaretur, et sic propitiaretur. Quis non videt quod rejicere a Se genus humanum, aut ex justitia ulcisci abalienationem ejus, sit contra ipsam essentiam Divinam, quae est ipse Amor, ipsa Misericordia, ac ipsum Bonum? Talis vindicatio ne quidem datur apud ullum angelum, ac vix apud hominem probum, minus apud Deum. Quis etiam non videt quod durum sit cogitare quod vindicativum illud Filio a Patre suo impositum sit, aut quod Ille id in se susceperit, ac quod ex intuitione et recordatione ejus Deo Patri misericordia sit, et non ex ipso Divino Amore, qui in essentia sua est infinitus, aeternus et immediatus erga omne genus humanum? Quare non scio an quisquam possit a Deo et cum Deo cogitare, quod rejectus sit a Deo, et quod ideo ex voluntate Patris damnatus sit Filius, ac per id factus propitiatorium ac solium gratiae. Praeterea justitia est attributum Divinum, non autem justitia vindicativa, et adhuc minus in alio propter alium; si non est justitia, nec est ex Divino ordine salvari propter alium, sed per alium; nec potest Deus reconciliari per aliud quam per paenitentiam ipsius hominis. Quod salvari per Dominum, et quoque per passionem crucis Ipsius, et sic a Domino, sit propitiatio et expiatio, videbitur in sequentibus.

[4] (ii.) Quod non sit Misericordia seu Miseratio Dei Patris propter Filium. Solennis supplicatio in ecclesiis, et ab hominibus ecclesiae domi et foris, quando in pietatis cultu sunt, est, "Ut Deus Pater misereatur nostri propter Filium, ac propter passionem crucis Ipsius." Haec supplicatio fluit ex recepta fide de propitiatione seu reconcilatione Patris per Filium (de qua mox supra); tum ex doctrina ecclesiae de justificatione per solam fidem absque bonis operibus; et quia defensores et vindicatores illius doctrinae separant vitam, quae est bonorum operum, a fide, non aliud pro fide salvante agnoscere potuerunt, quam quod Deus Pater miserit Filium suum, et quod per passionem crucis Ipsius commoveatur ad misericordiam; inde illa supplicatio a communi coetu hodie recepta est sicut unica vox intrans caelum et commovens Deum, tametsi homo, non prius quam in hora ante mortem, cum agnitione fiduciae illam enuntiaret. Quod tamen illa supplicatio nihil vitae ex vero et bono habeat, constare potest ex illis quae de propitiatione et reconciliatione, et inde misericordia Patris, mox supra dicta sunt; tum quae de Portatione iniquitatum nostrarum a Domino, de Imputatione meriti Ipsius, de Intercessione, de Redemptione et Salvatione absque mediis vitae, infra dicentur: hic solum, quod nusquam alicui homini ecclesiae concessum sit immediate adire Deum Patrem, ac Ipsum rogare propter Filium; est enim Dominus qui adeundus est et rogandus, quoniam nemo venit ad Patrem nisi a Domino, et in Domino, ac Dominus aeque ac Pater est Deus, infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, ac nemo eorum est primus et ultimus, nec maximus et minimus, sed sunt prorsus aequales. Quod nemo veniat ad Patrem nisi a Domino, docet Ipse apud Johannem, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit" (i. {1}18);

apud eundem, "Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37);

apud {2}Matthaeum, "Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui Filius vult revelare" (xi. 27);

apud {3}Johannem, "Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud {4}Deum; [Hic] vidit Patrem" (vi. 46);

apud eundem, "Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem, nisi per Me" (xiv. 6). Quod nemo veniat ad Patrem nisi in Domino, est quia Pater et Ipse unum sunt, sicut etiam docet apud Johannem, "Si Me cognoscitis, etiam Patrem meum cognoscitis;....is qui Me videt, videt Patrem;"...Philippe, "Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me?....Credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me" (xiv. 7, [10,] 11);

apud eundem, "Pater et Ego unum sumus;....cognoscatis et credatis quod Ego in Patre et Pater in Me" (x. 30, 36). Accedit Quod Dominus sit Deus caeli et terrae, ut Ipse docet (Joh. iii. 35; cap. xvii. 2: Matth. xi. 27; cap. xxviii. {1}18);

et sic quod Ipse adeundus sit. Sciendum etiam est quod, nisi Ipse adeatur, homo non cogitare possit cum angelis, quoniam omnis cogitatio angelica de Deo est de Deo Homine; aliter de Deo, et consequenter de Divinis, non cogitare possunt, quia cogitationes illorum vadunt circum circa per caelum, et caelum est caelum in forma Hominis. Sed de hac re plura alibi.

[5] (iii.) Quod non fuerit Portatio iniquitatum nostrarum a Domino et inde Liberatio ab illis secundum fidem vulgarem, quae est quod Dominus peccata mundi in se transtulerit, ac illa dejecerit in infernum, et sic sustulerit. Hoc concludunt ex Johannis verbis de Jesu, "Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi" (Joh. i. 29);

et ex Esaia, ubi agitur de Domino, "Morbos nostros Ille tulit, ac dolores,....et iniquitates" nostras "Ille portavit" (liii. 4, 11);

sed quid significatur per "iniquitates portare" nondum intellectum est in ecclesiis, quare dicetur. Ex ordine Divino fuit quod prophetae repraesentarent statum suae ecclesiae, ut inde scirent quales essent; ut constare potest ex sequentibus: Quod Esaias jussus sit Ire nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium ( [Esai.] cap. xx. 2, 3):

repraesentabat per id quod non amplius essent aliqua vera in ecclesia; hoc significatur per "ire nudum et discalceatum." Quod Hoscheas jussus sit Accipere sibi mulierem scortationum, et liberos scortationum, quia scortando scortata est terra ( [Hosch.] cap. i. 2, seq.):

per "mulierem scortationum" significabatur ecclesia quae falsificabat vera Verbi. Et quod Ezechiel jussus sit Sumere sibi laterem et sculpere super eum Hierosolymam, ac obsidere eam, ac cubare super latere suo sinistro dies trecentos et nonaginta, et dein super latere dextro dies quadraginta. Tum etiam quod jussus sit comedere placentam hordeorum cum stercore bovis factam; et dicitur quod "sic carebunt pane et aqua" in Hierosolyma et contabescent propter iniquitatem eorum" ( [Ezech.] cap. iv. 1 ad fin.):

per quae significabatur quod ecclesia absque bonis et veris esset, et quod in meris falsis ex malo: ac dicitur quod Per illud portaret iniquitatem domus Israelis (vers. 4, 5);

per quae usque non sustulit iniquitates illorum, sed modo repraesentavit illas, et hoc quia "propheta" significabat doctrinam ex Verbo, ita ecclesiam quoad doctrinam et inde cultum. Simile etiam intelligitur per "portare iniquitates," ubi de Domino, qui Maximus Propheta fuit; repraesentavit enim Ipse in se quomodo Ecclesia Judaica contumeliose tractaret Divinum Verum, seu Verbum, Ipse enim illud erat; quare quod flagellaverint Ipsum, exspuerint in faciem Ipsius, percusserint Ipsum calamo, imposuerint coronam ex spinis, quod potaverint Ipsum aceto, quod diviserint vestimenta Ipsius, demum quod crucifixerint Ipsum, omnia repraesentativa erant status illius ecclesiae (videatur supra, n. 83, 195 [c], 627 [c], 655 [b]); hoc itaque significatur per "portare iniquitates," pariter etiam per quod tentationes prae aliis gravissimas sustinuerit. At vero in se transferre aliorum peccata, ac per dolores et per punitiones in se admissas, auferre illa, est, contra naturam abolitionis peccatorum; peccata enim non abolentur nisi quam per paenitentiam vitae ejus qui peccavit: auferre illa per derivationem ex alio in se, est dogma Pontificiorum, in quo non verum.

[6] (iv.) Quod non detur {1}Imputativum, et sic non aliqua Imputatio Meriti Domini. Quod non detur, est quia salvatio per imputationem est contra leges ordinis Divini descriptas in Verbo, quae sunt quod homo discet quid peccatum quod fugiet, et quid verum quod faciet, et quod si vivit contra vera paenitentiam aget. Haec, una cum omnibus et singulis quae doctrinae ecclesiarum ex Verbo docent, supervacanea forent, si homo salvaretur per enuntiatam vocem ex fiducia fidei, ut Deus sui misereatur propter Filium suum, ac per passionem crucis Ipsius, et quod sic imputaretur illi meritum Domini: sic potuisset homo male vivere, committere adulteria, furari, fraudulenter agere, odia et vindictas exercere, calumniari, et plura, quia non per bona opera, sed solum per fidem, quae prorsus abstracta est ab omni vita, salvari: et tamen blasphemia est dicere quod possit homo male vivere, et tamen vivere ex Domino: tum contradictio est, quod homo fugiet mala, et faciet bona, et tamen salvari ex sola fide imputati meriti. Meritum Domini est, quod ex propria potentia subjugaverit inferna, et quod glorificaverit Humanum suum; per id Se misit in potentiam salvandi omnes qui credunt in Ipsum et faciunt quae docuit: hoc meritum non addicari et imputari alicui potest, minus a Patre, quia est meritum Domini proprium, et quoque salvatio a Domino, ita per Dominum, et non propter Dominum. Verbo, non potest addicari meritum alterius, cujus non consors est per suam vitam, secundum quam quisque vel remuneratur vel punitur; sed vita a Domino, haec consequitur ex merito Ipsius. Imputativum etiam est contra essentiam Divini Amoris, qui est erga omnes; at imputare est amare unum, et non alterum, nisi propter illum; et quoque est contra justitiam, quae est, quod cuivis sit merces, quantum vivit ex Domino.

[7] (v.) Quod sit Intercessio Domini apud Patrem, cadit quidem in ideas hominum prorsus simplicium, qui de tribus Personis Divinitatis non aliter cogitant quam sicut de tribus una assidentibus et colloquentibus, quod ita erit, et quod unus alterum commoveat ad miserandum propter Se, quod est intercedere: at eruditiores vident quod per intercessionem intelligatur perpetua recordatio ex amore; quia eadem essentia seu substantia est uni Personae quae alteri, ac idem amor, ita eadem misericordia, quae non excitanda, aut in memoriam revocanda per aliquam rogationem.

[8] (vi.) Quod sit Redemptio et Salvatio absque mediis vitae et fidei, et inde quod sit immediata Misericordia. Notum est quod vera sint fidei, et quod bona sint vitae, et quod absque veris non sit aliqua fides; sicut absque his, quod Deus sit, quod Dominus sit Salvator mundi, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Verbum sanctum sit, quod credenda et facienda sint quae in Verbo, quod Sacra Cena sit sanctissimum cultus, ac plura similia; haec erunt fidei: similiter quod absque bonis non sit aliqua vita fidei; nam dicit Dominus, Qui audit et non facit, is est sicut stultus homo, qui aedificat domum super humo absque fundamento; at is qui audit et facit, quod sit homo prudens sicut qui aedificat domum super fundamento ex Petra [(Matth. vii. 24, 26)]. Haec et similia, quatenus credenda, sunt media et vocantur fidei, et quatenus facienda, sunt media et vocantur vitae, sine quibus homo non salvari potest: haec vana forent, si pro illis modo unicum hoc, quod vocatur fides, foret, quod homo salvetur per solam misericordiam Patris propter Filium, et per imputationem meriti Ipsius. Quod non detur immediata misericordia, sed mediata, et quod usque homo ex pura misericordia ducatur a Domino ab infantia ad senectam ejus, ac postea in aeternum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 521-527); ita nec datur immediata salvatio: ex quo sequitur quod redemptio non sit alia quam quod Dominus ex inferno redemerit illos qui credunt in Ipsum, et faciunt quae praecepit; qui tamen absque adventu Ipsius in mundum non salvari potuerunt, quoniam absque adventu Ipsius non credere potuissent in Ipsum, nec facere quae praecepit, et sic vivere ab Ipso. Quod illi sunt qui per "redemptos" in Verbo intelligantur, alibi videbitur.

[9] (vii.) Quod in illa fide sit nulla religio, sed quod sit inanitas et vacuitas. Quid religio, nisi ut vivat homo, ut in caelum veniat, ac ut sciat quomodo vivendum est? Scire illa vocatur doctrina, ac credere illa et vivere secundum illa vocatur religio. Ex doctrina sciet homo non solum quae cogitanda sunt, sed etiam quae facienda; cogitare debet homo ut faciat, non autem cogitare quod involvit nihil facere; et haec fides est cogitare absque facere, sic ut vocanda sit fides solum cogitativa, dum imploratur sola misericordia, quia Filius Dei passus est pro illo, et peccata mundi assumpsit, ac sic illum ex inferno redemit et liberavit, ac simul tunc quod meritum Filii Dei ipsi addicatur; cogitet qui velit et possit, an aliquid Verbi in illo sit, ubi toties dicitur credere illa et facere illa, proinde num in illa fide sit aliquid ecclesiae aut religionis; nam in illis quae allata sunt, ubi sunt vera quae fidei erunt, et ubi sunt bona quae vitae, quae facient genuinam doctrinam ex Verbo, et quae inde theologiam in Christiano orbe? Et quia haec in illa fide non dantur, sequitur quod non solum sit fides inanis et vacua, sed etiam fides non veri. Mirantur multi in mundo spirituali, et omnes in caelo, quod theologia Christiani orbis redacta sit in talem inanitatem et vacuitatem, ut tandem omnem illam concluserint in enuntiativum cogitationis dabile etiam malis ex timore inferni in hora mortis; inde apud perplures ex Reformatis in Christiano orbe reperta est talis vacuitas qualis apud Pontificios. Expendant, si velint, num aliqua illis sors inter angelos caeli dari possit, quorum intelligentia est ex veris in Verbo, ac sapientia ex veris actu, quae vocantur bona. Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba, "Filius hominis dum veniet, num inveniet fidem in terra?" (Luc. xviii. 8.)

[10] (viii.) Quod nec in {1}illa sit aliqua fides in Dominum, nec agnitio Divini in Humano Ipsius; qui enim supplicat Patrem, ut misereatur propter Filium suum, is adit Patrem et non adit Dominum, cum tamen Dominus adeundus est, est enim Ille Deus caeli et terrae; ac Verbum docet quod Pater non possit adiri nisi a Domino, et in Domino (ut supra ostensum est), tum quod fides erit in Dominum; dicit enim Dominus, "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum" (Joh. iii. 36);

tum, "Haec..est voluntas Patris, qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et exsuscitem illum extremo die" (Joh. vi. {2}40);

ut et, "Jesus..dixit, Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi {3}moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum" (xi. {4}25, 26);

et alibi: credere in Ipsum et non adire Ipsum, sed rogare Patrem propter Ipsum, non est credere in Ipsum; nam omnis fides adit Ipsum in quem homo credit: quare adire et videre Patrem negabatur Philippo, et dicebatur Quod videre Dominum sit videre Patrem (Jon. xiv. 7-11):

inde quoque omnes a morbis salvati sunt qui supplicaverunt Dominum ut Ipse illorum misereretur, et qui fidem habuerunt in Ipsum: et quoque filii Israelis salvati sunt in deserto qui serpentem aeneum inspexerunt, per quem repraesentabatur Dominus quoad ultimum in Humano suo, quod vocatur sensuale. Praeterea in mundo spirituali omnis visus et cogitatio ex agnitione conjungit; visus autem in Patrem neminem conjungit; Dominus enim dicit, "Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37).

[11] Accedit, quod qui supplicat Patrem ut misereatur propter Filium, is nec aliam de Domino ideam habeat quam sicut de vulgari homine; nam spectat Ipsum infra Patrem, ita ut hominem ex matre Maria, qui passus crucem, propter quam illi misericordia: inde separat Divinum Ipsius ab Humano Ipsius, quod tamen doctrina concilii Nicaeni de Trinitate non separat; haec enim docet quod Divinum et Humanum Domini non sint duo, sed una Persona, et quod sint sicut anima et corpus in homine.

[12] Qui autem spectant ad Patrem, tametsi agnoscunt Divinum Domini usque hoc non adeunt; ponunt enim id juxta Patrem supra Humanum Ipsius, et sic vident Humanum Ipsius absque suo Divino, quod tamen est anima Ipsius; inde est quod plerique hodie Divinum Domini ore confiteantur, at quod pauci corde agnoscant; et qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, ac spectat ad illud dum supplicat, non ei conjunctio dari potest cum caelo. Ex his sequitur quod in hac fide, nempe quod misereatur Pater propter Filium, non sit aliqua fides in Dominum, nec agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius. Hoc etiam est quod Dominus praedixit ad Petrum, quod in fine ecclesiae amplius non agnosceretur.

[13] (ix.) Consequenter, quod fiducia illius fidei et confidentia, quae hodie pro unica fide salvante recepta est, sit vox inanis: est enim fiducia illius fidei fiducia naturalis, in qua nihil spirituale est, quia nihil veri et boni, quae fidei et vitae; quare si confirmatur ab eruditis, per confirmationem potest destrui verum caeli, et sic homo e caelo excludi. In hoc inane desiit sola fides recepta in ecclesiis, seu fides separata a bonis vitae; quae fides, tametsi inanis, usque complet omnem Christiani orbis theologiam. Inde est quod docti ecclesiae, quando post mortem in mundum spiritualem veniunt, in tot falsis sint ut vix unum genuinum verum sciant: aliter vero illi qui non confirmarunt illa apud se, et simul aliquam vitam fidei, quae est charitas, vixerunt; hi possunt instrui in veris fidei, et cum instructi sunt, recipi inter angelos in caelo: nam prorsus aliud est talia credere fide confirmata, et sic corde, ac aliud est credere illa fide non confirmata. (x.) Quod fides salvans prorsus alia sit; de qua in mox sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church