Apocalypse Explained (Whitehead) n. 816

Previous Number Next Number See English 

816. "Et habebat cornua duo similia Agno." Quod significet potentiam persuadendi conjunctionem fidei separatae cum Verbo, sicut a Domino, constat ex significatione "cornuum," quod sint potentia (de qua supra, n. 316, 776); ex significatione "duo," quod sint conjunctio (de qua etiam supra, n. 532 fin.); et ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua etiam supra, n. 314): quod itaque per "habere duo cornua similia Agno" significetur potentia persuadendi conjunctionem fidei separatae cum Verbo, sicut a Domino, constare potest ex illis quae praecedunt, et ex illis quae sequuntur; ex illis quae praecedunt, quod per "bestiam ascendentem e terra" significentur confirmationes ex sensu litterae Verbi pro fide separata a vita (videatur mox supra, n. 815 [a]); ex sequentibus, quod dicatur quod haec bestia "locuta sit sicut draco," et quod "potestatem prioris bestiae omnem fecerit coram eo," per quae significatur similis affectio, cogitatio, doctrina et praedicatio cum illis qui separant fidem a vita fidei quae est charitas; ac conjunctio ratiociniorum e naturali homine, per quae corroboratur religio fidei separatae, de quibus in articulis mox sequentibus: ex quibus patet quod cum "cornua" hujus bestiae significant potentiam persuadendi, "duo" conjunctionem, et "Agnus" Dominum, tunc per quod "bestia haec haberet duo cornua similia Agno," significetur potentia persuadendi conjunctionem fidei separatae a vita cum Verbo, sicut a Domino. Quod super capite hujus bestiae visa sint solum duo cornua, at super capite bestiae prioris decem cornua, est quia per hanc bestiam significantur confirmationes ex Verbo, et in Verbo est conjugium boni et veri, et hoc conjugium significatur per "duo;" inde etiam cornua erant visa "similia Agno," quia per "Agnum" intelligitur Dominus, hic quoad Verbum; quod Dominus quoad Divinum Humanum suum sit Verbum, hoc est, Divinum Verum, apertis verbis dicitur apud Johannem, nempe, Quod Verbum Caro factum sit (cap. i. 14).

[2] Qualis potentia persuadendi et confirmandi quodcunque haereticum ex Verbo, notum est in orbe Christiano ex tot ibi haeresibus, quarum unaquaevis confirmatur et sic persuadetur ex sensu litterae Verbi: causa est quia sensus litterae Verbi est secundum captum simplicium, et ideo consistit quoad multam partem ex apparentiis veri; et apparentiae veri tales sunt ut trahi possint ad confirmandum omne quod a quodam pro principio religionis et inde doctrinae assumitur, ita quoque falsum; quapropter illi qui ipsum genuinum verum ponunt in solo sensu litterae Verbi, hallucinari possunt in multis, si non in illustratione sint a Domino, et in illa doctrinam, quae pro lucerna sit, sibi faciant: in sensu litterae Verbi sunt tam nuda vera, quam investita vera; haec sunt apparentiae veri, et apparentiae veri non aliter possunt intelligi quam ex locis ibi nuda vera exstant, ex quibus doctrina a Domino apud illustratum formari potest, et reliqua secundum illam explicari; inde est, quod qui Verbum absque doctrina legunt, in multiplices errores auferantur. Quod Verbum ita conscriptum sit, est causa, ut illud sit conjunctio caeli cum homine; et conjunctio est, quia unaquaevis vox ibi, et in quibusdam locis unaquaevis littera, sensum spiritualem, in quo sunt angeli, continet; quare cum homo Verbum secundum ejus apparentias veri percipit, angeli, qui circumdant hominem, illud spiritualiter intelligunt; ita conjungitur spirituale caeli cum naturali mundi quoad talia quae ad vitam hominis post mortem conducunt; si aliter conscriptum fuisset Verbum, non potuisset aliqua conjunctio caeli cum homine dari.

[3] Et quia Verbum in littera tale est, ideo est quasi fulcrum pro caelo; nam omnis sapientia angelorum caeli, quoad talia quae ecclesiae sunt, terminatur in sensu litterae Verbi, sicut in sua basi; quare Verbum in littera vocari potest sustentaculum caeli; inde est sensus litterae Verbi sanctissimus, immo etiam est prae sensu ejus spirituali potens, quod ex multa experientia in mundo spirituali notum mihi factum est; nam dum spiritus aliquem locum secundum sensum litterae proferunt, statim excitant aliquam societatem caelestem ad conjunctionem secum. Ex his constare potest quod omne doctrinae ecclesiae confirmandum sit ex sensu litterae Verbi, ut {1}ei aliqua sanctitas et potentia insit; et quidem ex illis Verbi Libris in quibus sensus spiritualis est. Exinde etiam patet quam periculosum est falsificare Verbum usque ad destructionem Divini Veri, quod est in sensu spirituali ejus; nam sic caelum homini occluditur: quod hoc fiat ab illis qui ex Verbo confirmant separationem fidei ab ejus vita, quae sunt bona opera, supra ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church