Apocalypse Explained (Whitehead) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. "Et factus sum mortuus." - Quod significet quod rejectus, constare potest ex eo, quod Dominus dicatur "mortuus" quando non amplius est fides et amor in Ipsum; Dominus enim vivit apud illos qui in amore et fide sunt in Ipsum, sed non vivit apud illos qui non in amore et fide sunt; apud hos dicitur Dominus "mortuus" quia rejectus; hoc in sensu interno intelligitur hic per "factus sum mortuus;" at in sensu litterae quod sit crucifixus. Simile etiam significatur in sensu interno per quod Dominus sit crucifixus, nempe quod rejectus et ita tractatus a Judaeis: Dominus enim cum in mundo fuit, erat ipsum Divinum Verum; et quia Divinum Verum a Judaeis prorsus rejectum est, ideo quoque Dominus, qui illud erat, Se crucifigi passus est. Talia significantur per omnia quae apud Evangelistas memorantur de Passione Domini; singula usque ad singularissima id involvunt; quapropter ubi Dominus de Passione sua loquitur, vocat Se "Filium hominis," hoc est, Divinum Verum (videatur supra, n. 63). Quod Divinum Verum prorsus rejectum sit a Judaeis, notum est; nam non agnoverunt quicquam quod ab Ipso dictum est, et ne quidem quod Ipse esset Filius Dei. Ex his sciri potest quomodo etiam intelligenda sunt quae Dominus de rejectione Sui ab illis locutus est ad discipulos: - Ut apud Lucam, "Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis" (ix. 22);

apud eundem, "Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a generatione hac" (xvii. 25);

apud Marcum, "Scriptum est de Filio hominis quod multa pateretur, et pro nihilo haberetur" (ix. 12);

apud Lucam, "Jesus assumptis duodecim dixit eis, Ecce ascendimus Hierosolymam, et perficientur omnia quae praedicta sunt per prophetas de Filio hominis, quod tradetur gentibus, et illudetur, et contumeliis afficietur, et conspuetur; et postquam Illum flagellaverint, occident, sed tertia die resurget" (xviii. 31-33):

singula haec significant quomodo Divinum Verum, quod erat ex Verbo, tractaverunt; "Hierosolyma" ibi est Ecclesia Judaica; "tradi gentibus, illudi, contumeliis affici, conspui, flagellari, occidi," sunt nefandi modi quibus Divinum Verum tractaverunt; et quia Dominus erat Ipsum Divinum Verum, quia Verbum (Joh. i. 14), et praedictum est apud prophetas quod id in fine ecclesiae ita afficeretur, ideo dicitur, "ut perficiantur omnia quae praedicta sunt per prophetas de Filio hominis." Similiter alibi apud eundem, "Haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc eram vobiscum, oportere impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis, et Prophetis, et in Psalmis de Me" (xxiv. 44). Quod omnia essent peracta, cum Jesus crucifixus, (1)dixit Ipse cum erat super cruce:

"Cum Jesus sciebat quod omnia essent peracta, ut impleretur Scriptura, dixit, Sitio" (Joh. xix. 28);

quod dixerit tunc "Sitio," erat quia novam ecclesiam desideravit, quae Ipsum agnosceret. (Quod "sitire" in spirituali sensu significet desiderare, et quod dicatur de veris ecclesiae, videatur n. 4958, 4976, 8568.) Haec quoque sunt quae a Daniele praedicta sunt de vastatione et desolatione:

"Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, sed non Sibi; deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione: . . . . tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" ((Dan.) ix. 26, 27):

"desolatio" et "vastatio" significant reprobationem et rejectionem Divini Veri apud illos qui ab ecclesia (videatur n, 5300, 5376). Quod Divinum Verum, quod est Verbum, ita reprobatum sit a Judaeis, etiam intelligitur per haec apud Matthaeum:

"Dico Vobis, Eliam jam Venisse, quem non agnoverunt, sed fecerunt ei quaecunque voluerunt; ita futurum est ut Filius hominis passurus sit ab illis" (xvii. 12):

per "Eliam" significatur Verbum (videatur praefatio ad caput xviii. Genes., et n. 2762, 5247); et quoque per "Johannem Baptistam;" quare is dictus est "Elias" (n. 7643, (2)9372). Inde patet quid significatur per quod "Elias venerit," et quod "fecerint ei quaecunque voluerunt," et quod "futurum sit ut Filius hominis passurus sit ab illis." Quomodo Judaei explicuerunt Verbum, et sic rejecerunt illud, patet a plurimis locis apud Evangelistas, ubi Dominus id manifestat. Ex his nunc constare potest, quod per "Ego sum . . . . mortuus" significetur quod rejectus. (Quod etiam Dominus per passionem crucis glorificaverit Humanum suum, hoc est, id Divinum fecerit, videatur in Doctrina Novae, Hierosolymae, n. 294, 295, 302, 305.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church