Apocalypse Explained (Whitehead) n. 837

Previous Number Next Number See English 

837. Quoniam hactenus plura dicta sunt de fide et de operibus, velim nunc eadem in summam breviter conferre, quae haec est: (1.) Quod omnis homo post mortem fiat suus amor, et quod spiritus hominis non sit nisi quam affectio quae amoris ejus est; quare homo cum fit spiritus, ex affectione sua cogitat et inde loquitur, tum ex affectione sua vult et inde facit, et tunc illa quae affectionis seu amoris ejus sunt desiderat et haurit, et quae non affectionis seu amoris sunt aversatur et rejicit; immo facies ejus successive fit facies affectionis seu amoris ejus; inde postea cognoscitur; tum etiam ex loquela, cujus sonus est ejus affectionis sonus. Verbo, homo post mortem fit suus amor seu sua affectio in forma; quapropter dum aliquis contra affectionem quae amoris ejus est, loquitur, aut illam impugnat, mutatur facies ejus, et quoque ipse abit, aut subito evanescit. Quoniam omnes homines post mortem sunt substantiae et formae amoris sui, ideo universum caelum, quod ex angelis qui fuerunt homines consistit, in societates secundum affectionum genera et species, ita secundum omnes affectionum differentias et varietates, distinctum est; similiter infernum, quod etiam ex spiritibus qui fuerunt homines consistit, in societates secundum affectiones caelestibus oppositas, et secundum omnes illarum differentias et varietates in genere et in specie, distinctum est. Quod homo post mortem sit suus amor, seu sua affectio quae amoris, hactenus in mundo ignotum fuit; mundus enim crediderat quod affectio nihil faciat, sed quod cogitatio, ex causa qua homo non potuit reflectere super affectiones et illarum varia apud se, sed super cogitationes et earum varia; enim intus in se quasi videt, non autem affectiones; Et quae non ad visum cogitationis ejus perveniunt, et sic se manifestant, non animadvertit: sed qui sapiens est, is ex cogitationibus suis affectiones suas nosse potest, in illis enim se manifestant, dum homo in sui spiritus libero est, et solus apud se nam cogitat tunc ex affectione quae amoris ejus est; cogitatio nec aliud est quam affectio per lucis influxum visibilis in variis formis facta; quare si aufers affectionem, perit illico cogitatio, sicut lux si aufers flammam. Ex his constare potest, quantum interest comparare sibi amorem seu affectionem caelestem, quae quomodo comparatur, dicetur in his sequentibus. Sciendum est quod per affectionem intelligatur amor in suo continuo.

[2] (2.) Quod tota vita hominis sit vita amoris ejus, et quod amor et vita apud hominem unum faciant, ac unum sint, constare potest ex supra dictis; quod nempe quisque in mundo spirituali appareat facie secundum amorem suum, loquatur secundum illum, cogitet, velit, desideret, cupiat, laetetur, contristetur secundum illum; et haec sunt quae faciunt vitam, ac procedunt a vita: quod ita sit, manifeste constat ex spiritibus et angelis, qui omnes sunt tam facie quam corpore homines; ut primum aliquis impugnat eorum amorem, evanescit ille cum toto suo corpore, tametsi inclusus conclavi sederet, quod saepius mihi visum est; ex quo patuit quod angelus et spiritus non modo sit affectio in forma humana, sed etiam quod tota vita ejus a capite ad plantam pedis, seu a pileo ad calceum, non sit nisi quam affectio quae amoris; alioqui non potuisset totus ex oculis assidentium evanescere. Inquisitum est num forma ejus corporea cum ejus membris etiam sit affectio quae amoris, et compertum est quod omnia et singula eorum sint; causa est, quia universum caelum, quod, ut supra dictum est, in societates secundum omnes differentias et varietates affectionum distinctum et formatum est, refert unum Hominem, et omnes angeli et spiritus inde sunt formae humanae; quare sicut caelum est complexus omnium affectionum, ita quoque angelus et spiritus, qui sunt minimae formae caeli. Inde patuit mihi hoc arcanum, quod etiam confirmatum est e caelo, quod omnia et singula hominis tam quae mentis ejus sunt quam quae corporis, sint formae amoris in mirabili serie; et quod organa cerebri et faciei, tum membra et viscera corporis, sint perpetuae contexturae correspondentes affectionibus caeli, in quibus sunt societates ejus. Inde adhuc aliud arcanum mihi patuit, quod nempe affectiones et inde cogitationes mentis exspatientur et se effundant in omnia corporis, sicut in campum sui excursus et circumgyrationis; qui campus et circumgyratio est a mentis affectione et ejus cogitatione in usus, ex quibus, in quibus et ad quos membra et viscera corporis formata sunt; simile enim id est cum affectionibus et inde cogitationibus angelorum, quod illae quaquaversum in caelum et ejus societates se effundant, et quod sapientia angelorum sit secundum extensionem illarum. (Sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno, Quod, nempe, omnes Angeli sint imagines Caeli, et sic quasi Caeli in minima forma, n. 41-58: Quod universum Caelum referat unum Hominem, et quod inde Angeli et Spiritus sint Formae humanae, n. 59-102: Quod omnis cogitatio ex affectione procedens ab Angelis extensionem habeat in Caeli Societates secundum quale amoris et sapientiae illorum, n. 200-212.)

[3] (3.) Quoniam amor facit vitam hominis, et homo secundum vitam suam comparatam in mundo victurus est in aeternum, vel in caelo vel in inferno, maxime interest scire quomodo comparatur ac imbuitur amor caelestis, ut vita ejus absque fine beata et felix sit.

[4] (4.) Sunt binae facultates primariae vitae hominis, nempe, voluntas et intellectus. Voluntas est receptaculum omnium boni, ac intellectus est receptaculum omnium veri ex illo bono. Homo non potest nisi quam per binas illas facultates vitae reformari, et nisi quam per impletionem illarum ex bonis et veris. Reformatio fit hoc ordine: Homo primum implebit memoriam ex scientiis et cognitionibus veri et boni, per quas sibi comparabit lumen rationis; ac imprimis discet quod Deus unus sit, quod Dominus sit Deus caeli et terrae, quod caelum ac infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Verbum sanctum sit.

[5] (5.) Tunc discet quae mala sunt peccata, primum ex decalogo, et postea ex Verbo ubivis, et cogitabit quod peccata sint contra Deum, et quod illa ideo detineant ac separent hominem a caelo, ac condemnent illum et adjudicent inferno. Inde est quod primum reformationis sit a peccatis desistere, illa fugere et tandem aversari; ut autem desistat ab illis, fugiat illa et aversetur illa, supplicabit Dominum de ope; sed fugiet et aversabitur illa quia sunt contra Verbum, ita contra Dominum, et inde contra caelum, et quia in se sunt infernalia.

[6] (6.) Quantum homo fugit et aversatur mala quia peccata sunt, et cogitat de caelo, de sua salute et vita aeterna, tantum adoptatur a Domino et conjungitur caelo, ac tantum donatur affectione spirituali, quae est ut non modo velit scire vera, sed etiam intelligere illa, tum velle et facere illa.

[7] (7.) Ita homo a Domino reformatur; et quantum tunc scit et intelligit vera, ac vult et facit illa, tantum fit novus, qui est homo regeneratus, et qui fit angelus caeli, cui est amor et vita caelestis.

[8] (8.) Amor et [vita] ejus sunt prorsus sicut opera voluntatis ejus, et opera voluntatis sunt sicut vera quae applicata vitae sunt. Cognitiones veri et boni, quas homo ab infantia sibi comparavit, ex quibus implevit memoriam, non prius vivunt apud illum, quam dum incipit affici veris quia sunt vera, ac incipit velle et facere illa; prius sunt modo extra vitam hominis.

[9] (9.) Per bona opera intelliguntur omnia et singula quae homo facit, postquam aversatus est mala quia sunt peccata contra Deum, tunc enim non amplius a se sed a Domino illa facit et operatur; discit etiam tunc indies quid facturus est: discernit etiam bona et quoque mala, et haec fugit et illa facit cum prudentia, intelligentia et sapientia. Haec dicta sunt de amore, qui facit vitam hominis: nunc dicetur de fide.

[10] (10.) Antiqui non sciverunt quid fides, sed pro fide illis fuit veritas; veritas enim dum percepta est, aut intellectu visa, et sic agnita, ex se creditur; quare de illa non dici potest quod ei fides habenda sit, quia fides est in illa: sicut pro exemplo, qui in horto videt arborem ac florem, et alter dicturus esset, quod crederet seu fidem haberet quod arbor sit et quod flos sit, ac talis arbor et talis flos, annon alter responsurus esset, Quid velis ut hoc credam, aut ejus fidem habeam, dum ipse video? Inde est quod angeli tertii caeli, quia ex bono percipiunt vera, fidem ne quidem velint nominare, immo nec scire quod sit: et quod angeli secundi caeli, quia ex luce veri, qua illustratur intellectus eorum, vident vera, nec agnoscant vocem fidei. Mirantur et rident, dum audiunt dicentem quod intellectus sub obedientia fidei captivandus sit, et quod fides habenda sit non perceptis ac non visis; dicunt tunc quod sic possit falsum credi, ac per confirmationes poni sicut in luce, ac ipsum verum sicut in tenebris, ac ita ludi cum vero per falsum sicut cum pila.

[11] (11.) Quando mundus non amplius videre potuit vera ex amore illorum et ex luce illorum, ex eo quod facti sint naturales et externi, tunc fides incohavit nominari, ac omne fidei vocari verum, tametsi non perceptum aut visum, sed modo affirmatum a quodam antesignano, ac confirmatum a locis in Verbo non intellectis. In hoc statu sunt hodie ecclesiae in Christiano orbe, in quarum singulis creditur quod doctrinalia fidei eorum vera sint, et hoc solum ex eo, quod sint ecclesiae patriae suae: quod tamen usque non percipiatur aut videatur num sint vera, patet ex eo, quod de illis sint ventilationes, disceptationes, opiniones, haereses in communi et particulari tam foris quam domi.

[12] (12.) Quamdiu fides fuit conjuncta operibus, et agnoscebatur charitas in pari gradu cum fide, aut supra illam, tamdiu fuit ecclesia in veris ex Verbo, sed in paucis, quia non viderunt illa; at vero ut primum separabatur fides a charitate, ecclesia elapsa est a veris in falsa, et tandem in fidem quae omnia ecclesiae vera destruxit; haec fides est fides justificationis et salvationis per meritum Domini apud Patrem: nam cum haec sola fides, et haec quoque separata a bonis vitae, quae sunt bona opera, salvat, quid opus veris quae doceant viam, et ducant ad caelum? vive et crede quomodo cumque vis, et tene modo illam fidem, et salvaberis. Sed dicam tibi, mi lector, quod omnes qui illam fidem vivunt, in amore naturali separato ab amore spirituali sint; ac amor naturalis ab eo separatus est amor sui et mundi, et inde amor omnium malorum et ex malis omnium falsorum; et quod omnes illi tam vacui et simul tam caeci sint, ut ne quidem unum genuinum verum ecclesiae sciant, ac in Verbo, tametsi id habent et legunt, videant; ac plures eorum tales sunt ut non scire nec videre aliquod velint.

[13] (13.) Causa est quia non datur aliquod verum, minus aliqua fides apud hominem, nisi velit et faciat; prius non est verum vitae, sed solum verum memoriae, quod verum est extra hominem, et non intra illum; et quod est extra illum, hoc dissipatur: inde patet quod fides absque operibus non sit fides, nisi fides falsi ex malo, quae est fides mortua, regnans in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church