Apocalypse Explained (Whitehead) n. 839

Previous Number Next Number See English 

839. Prius ostensum est quod unusquisque homo sit suus amor, ac quod amor et vita hominis unum faciant ac unum sint: nunc dicetur quod fides hominis sit qualis ejus amor seu vita, tum quod fides hominis sit secundum ejus opera. Supra ostensum est quod opera in se contineant omnia amoris et vitae hominis, quoniam opera sunt productiones et effectus eorum, et sunt ultima, in quibus omnia priora coexistunt; inde est quod ab angelis tertii caeli homo noscatur qualis est, ex sono loquelae, et quoque ex gressu, ex tactu manus, ex actu corporis, ab exultatione ejus, et ex pluribus, quae sunt actiones; quod homo ex illis noscatur in tertio caelo, non notum est in mundo, quia homo credit quod talibus nihil insit, nisi quam solus motus; cum tamen vita mentis ejus per vitam corporis ejus producit talia, ac utraque vita cum omnibus suis ad producendum illa concurrit; ex quo sequitur quod se manifestet in illis. Cum itaque vita hominis se producit in opera, ac se manifestat in illis, sequitur quod etiam fides ejus; nam fides est agnitio quod ita sit, et agnitio est cogitationis et simul voluntatis; et quia voluntas et cogitatio per vitam corporis producunt actionem, ideo etiam fides se in operibus manifestat, qualis est. Sed usque nihil agnoscitur quod ita sit cogitatione, voluntate et opere simul, nisi etiam sit amoris et vitae hominis; amor et vita ejus agnoscit; inde patet quod fides, quia est sicut amor et vita hominis, etiam sit sicut sunt ejus opera.

[2] Per opera intelliguntur omnia quae homo facit, loquitur et scribit, sive magna et multa sint, sive parva et pauca; sicut quicquid praefectus facit in sua functione, quicquid sacerdos in sua, quicquid mercator in sua, quicquid famulus in sua; ac omnia illa opera, tam parva quam magna, sunt bona quando a Domino apud illum, et sunt mala quando ab ipso homine; ac bona sunt quantum fugit mala quia peccata contra Deum sunt, et mala sunt quantum non illa fugit. Simile est cum fide; qualia sunt opera ejus, talis est fides ejus, nam unum faciunt sicut cogitatio et loquela, ac sicut voluntas et actio. Homo putat quod tametsi male vivit usque possit fidem habere, ad minimum credere quod Deus sit, [quod] Dominus sit salvator mundi, quod caelum et infernum sint, quod Verbum sanctum sit; sed asseverare possum, si non fugit mala quia peccata sunt, et tunc spectat ad Dominum, prorsus non credat illa; non enim sunt vitae et amoris ejus, sed sunt solum memoriae et scientiae ejus, quae non prius vitae et amoris ejus fiunt, quam dum pugnat contra mala, et vincit illa. Hoc patuit mihi a multis post mortem, qui putaverunt se credidisse, ad minimum quod Deus sit, et quod Dominus Salvator mundi sit, et similia; illi qui male vixerunt, usque non crediderunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church