Apocalypse Explained (Whitehead) n. 865

Previous Number Next Number See English 

865. "Hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno." Quod significet illos in Nova Ecclesia receptos a Domino, constat a significatione "emptorum a Domino," quod sint qui instructionem e Verbo recipiunt, imprimis de Domino, ac vivunt secundum illam (de qua supra, n. 860); iidem sunt qui etiam dicuntur "redempti" a Domino, ac redempti sunt qui a Domino regenerati, et hi sunt qui sequuntur Dominum, hoc est, ducuntur ab Ipso (de quibus mox supra): ex significatione "primitiarum Dei et Agni," quod sint qui se dederunt Domino, et adoptati ab Ipso; quod sint qui a Nova Ecclesia, constare potest ex eo, quod dicantur "primitiae Deo et Agno;" nam qui ibi recipiuntur, illi agnoscunt Divinum Humanum Domini, ac vivunt secundum praecepta Ipsius; alii non recipiuntur in Nova Ecclesia, quae Nova Hierosolyma vocatur, ex causa quia illi qui non id credunt, ac ita vivunt, non cum vita caeli concordant, nec cum luce ibi, nec cum calore ibi; lux enim ibi est Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia, et calor ibi est Divinum Bonum, ex quo omnis amor et charitas. Omnis affectio et inde cogitatio hominis non modo est intra illum, et facit vitam ejus, sed etiam est extra illum, et facit sphaeram vitae ejus. Inde est quod caelum sit distinctum in societates secundum varietates affectionum et inde cogitationum; quare nisi affectiones et inde cogitationes spirituales sunt, quae unice formantur ex agnitione Domini, et ex vita secundum praecepta Ipsius, non possunt admitti in aliquam societatem caeli; repugnant enim; inde est quod qui non agnoscunt Divinum Humanum Domini, et non vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, non consociari possint angelis caeli. Quod ita sit, constiterat mihi ex multa experientia: fuerunt qui de Domino non aliter quam sicut de alio homine cogitaverunt, et qui fidem hodiernam, quae est fides cogitativa, absque aliquo bono vitae vixerunt; hi quia crediderunt quod vita aeterna esset modo intromitti in caelum, ideo etiam ex optato in aliquam societatem admissi sunt; sed ut primum lux caeli oculos illorum strinxit, coeperunt quoad visum et simul quoad intellectum prorsus obscurari, ac in stuporem ac in fatuitatem cadere; et cum calor caeli illos afflabat, coeperunt diro modo cruciari, et quoad caput et quoad membra sicut serpentes contorqueri; quare se deorsum conjecerunt, pejerantes quod intrare caelum, nisi in luce et calore caeli sint, esset illis infernum; et quod nesciverint quod caelum cuivis sit ex amore et inde fide, seu ex vita secundum praecepta Domini in Verbo, et ex fide in Dominum, et prorsus non ex fide absque vita fidei, quae est charitas.

[2] Paucis dicetur quid "primitiae" in Verbo significant: "primitiae" significant similia quae "primogenita;" sed "primogenita" dicuntur de animalibus, sed "primitiae" de vegetabilibus; ita "primogenita" sunt quae primum nascuntur, et "primitiae" quae sunt ex primis quae producuntur; ac utraque significant bonum spirituale primum formatum, quod in se est verum ex bono quod a Domino. Hoc trahit originem ex eo, quod binae mentes apud hominem sint; mens naturalis et mens spiritualis: ex sola mente naturali non producitur nisi malum et inde falsum; sed ut primum mens spiritualis aperta est, tunc producitur bonum et inde verum; hoc quod primum producitur intelligitur per "primogenitum" et per "primitias." Et quia omnia quae e mente spirituali nascuntur et producuntur, non sunt ab homine sed a Domino, ideo illa sanctificabantur Jehovae, hoc est, Domino, ex causa quia Ipsius erant, et inde sancta: et quia primo natum aut productum significat omnia in serie sequentia, sicut dux populum, et pastor gregem, ideo per id quod "primogenita ac primitiae data fuerint Domino" significabatur quod omnia reliqua etiam Ipsius essent.

[3] Sed ut hoc adhuc clarius in intellectum veniat, sciendum est quod mens mere naturalis sit ad ideam seu imaginem mundi formata, at mens spiritualis ad ideam seu imaginem caeli; et quod mens spiritualis non aperiatur ulli homini, nisi quam per agnitionem Divini Domini, et per vitam secundum praecepta Ipsius; et antequam haec mens aperta est, non producitur aliquod bonum et inde verum; sed ut primum aperta est, tunc producitur, et quod producitur est a Domino: primum itaque quod producitur, dicitur sanctum, ac significat quod omnia quae postea producuntur sancta sint. Ex his patet quod apertura uteri seu matricis significet aperturam mentis spiritualis; quod apertura uteri seu matricis id significet, est quoque ex correspondentia, uterus enim correspondet bono amoris caelestis (de qua correspondentia videatur supra, n. 710 [d], et in Arcanis Caelestibus, n. 4918, 5050-5062).

[4] Quoniam illa, quae nunc dicta sunt, per "primitias" significabantur, et quia per illa quae messis sunt, ut per "triticum," "hordeum" et reliqua, significabantur bona ac vera caeli et ecclesiae, et quoque per "lanam," similiter per "bestias" utiles et mundas, inde ex his dabantur primogenita Domino, et ex illis primitiae; et quia sacerdos maximus repraesentabat Dominum quoad Ipsius sacerdotium, quod est bonum amoris, ideo illa dabantur sacerdoti illi; et inde sanctificabantur omnia quae ex frumento, vino et oleo producta erant. Sed de primitiis illis videantur statuta pro filiis Israelis in Lege Mosis, ut de primitiis frugum, omnis frumenti, olei, musti, fructum arboris, tum velleris, praeter ex primogenitis armenti et gregis, et quod data sint ut sancta Jehovae, et a Jehovah Aharoni, et post eum sacerdoti magno (Exod. xxii. {1}28 [B.A. 29]: Num. xiii. 20; cap. xv. 17-22; cap. xviii. 8-20: Deutr. xviii. 4; cap. xxvi. 1 ad fin.); et de festo primitiarum messis, et primitiarum panis (Exod. xxiii. 14-16, 19, 26; Levit. xxiii. 9-15, 20-25; Num. xxviii. 26 ad fin.; et alibi).

[5] Ex his nunc constare potest quod per "primitias Deo et Agno" intelligantur illi qui e Nova Ecclesia, quae Nova Hierosolyma vocatur, erunt, qui agnoscunt Divinum Humanum Domini, ac vivunt vitam amoris; hoc est, vitam secundum praecepta Domini in Verbo: apud hos et non apud alios aperta est mens spiritualis; quare non alii ducuntur a Domino, seu "sequuntur Ipsum quo vadit." Quod per "Deum et Agnum" in Apocalypsi intelligatur Dominus quoad Ipsum Divinum et simul quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 297, 314, 343, 460, 482).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church