Apocalypse Explained (Whitehead) n. 889

Previous Number Next Number See English 

889. [Vers. 11.] "Et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum." Quod significet densum falsum obstipans illos, et profluens ex amoribus illorum continue, constat ex significatione "fumi," quod sit densum falsum profluens ex infernis ex malis amorum terrestrium et corporeorum qui apud illos qui ibi sunt (de qua supra, n. 539); ex significatione "cruciatus," quod sit diritas inferni, ita infernum (de qua mox supra, n. 888); ex significatione "ascendere," quod sit obstipare et profluere (de qua sequitur); et ex significatione "in saecula saeculorum," quod sit continue; (proprie per "saecula saeculorum" significatur aeternum seu absque fine, sed in sensu spirituali, qui est absque idea temporis, significatur status interius regnans continue:) inde patet quod per quod "fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum" significetur, densum falsum obstipans illos et profluens ex amoribus illorum continue.

[2] Quod densum falsum obstipet illos et profluat ex illis, sequitur ex eo, quod unusquisque sit suum verum aut suum falsum, quia est suus amor; omnia enim quae homo interius seu in spiritu suo cogitat, est ex amore ejus; et omnia quae homo cogitat, se referunt vel ad vera vel ad falsa; inde est homo vel suum verum vel suum falsum: et quod adhuc arcanum est, homo est suum verum aut suum falsum non solum quoad cogitationes quae ex voluntate ejus sunt, sed etiam quoad universum corpus; nam corpus cum omnibus suis organis, visceribus et membris, est campus in quem cogitationes ex voluntate excurrunt et se effundunt; inde est totus homo quoad omnia ejus, tam interiora quam exteriora, suus amor, et inde suum verum aut suum falsum (de qua re videantur plura, n. 775, 837).

[3] Quod verum aut falsum, quae ex amoribus sunt, obstipent hominem, et quoque profluant ex illo, constare potest ex eo, quod omnia quae in mundo sunt, tam animata quam inanimata, effundant a se sphaeram, quae quandoque e longinquo sentitur; ut ex animalibus in silvis, quae canes exquisite odorant, et a gressu in gressum odorando insectantur; tum ex vegetabilibus in hortis et silvis, quae sphaeram odoriferam quaquaversum emittunt; similiter ex humo et ejus variis mineris; sed illae exhalationes sunt exhalationes naturales: similiter fit in mundo spirituali; ex unoquovis spiritu et angelo profluit sphaera amoris, et inde sphaera veri aut falsi ejus, et hoc circumquaque; exinde est quod omnes spiritus cognosci possint quales sunt, solum ex sphaera spirituali exundante ex illis, et quod secundum sphaeras illas conjunctio eis sit cum societatibus, quae similis amoris et inde similis veri aut falsi sunt; illi qui in amore boni et inde veri sunt cum societatibus caeli, et illi qui in amore mali et inde falsi sunt cum societatibus inferni.

[4] Asseverare possum quod ne quidem una cogitatio spiritui et quoque homini sit, quae non per sphaeram illam communicat cum aliqua societate: quod ita sit homo adhuc nescit, sed hoc ex mille experientiis in mundo spirituali mihi patuit; quare etiam dum explorantur spiritus quales sunt, evestigatur quo se cogitationes illorum effundunt, et inde cognoscitur cum quibus societatibus conjuncti sunt, ac ita quales sunt, et quod mali cum societatibus inferni, et boni cum societatibus caeli. Inde quoque mihi patuit, quod sicut oculus quale sui visus accipit ex objectis in mundo naturali secundum determinationes ejus, ita intellectus quale suae cogitationis ex veris, quae sunt ejus objecta, in mundo spirituali, etiam secundum determinationes ejus; et sic quod homo ne minimum cogitet ex se, sed vel ex inferno vel ex caelo, et quod cogitet secundum determinationem affectionum quae sunt amoris ejus; in determinatione residet liberum ejus.

[5] Haec dicta sunt, ut sciatur quomodo intelligendum est quod densum falsum obstipet illos et profluat ex illis; falsum quod ab infernis, ubi illi sunt, profluit, manifeste sentitur ab omnibus qui non in falsis sunt, dum super inferna gradiuntur; falsa illa quandoque ad visum apparent sicut fumi ex incendiis aut ex fornacibus, quandoque sicut atri nimbi, quandoque sicut nigrae et fetidae aquae, quandoque sicut tetri odores; sed usque inferna, ne nimium feriant nares, ac noceant interioribus aliorum spirituum, obtecta sunt terris atris, et ubi persuasiones falsi regnant, petris, et in genere glarea ac terra sterili, et sic clausa; sed usque continue transpirant falsa ex malis. Ex his nunc patet unde est quod per "fumos" in Verbo significentur falsa ex malis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church