892. "Et si quis acceperit characterem nominis ejus." Quod significet receptionem et agnitionem qualitatis ejus secundum descriptionem supra, constat ex significatione "accipere characterem," quod sit receptio et agnitio (ut supra, n. 838 et 886); et ex significatione "nominis," quod sit quale alicujus (de qua, n. 102, 135, 148, 676, 696 [a], 815 [c], 841), hic itaque secundum descriptionem bestiae istius supra (cap. xiii.), talia enim faciunt nomen illorum in mundo spirituali; quisque enim ibi nomen accipit secundum quale ejus, et quale cujusvis ibi exprimitur per vocem linguae spiritualis, quae vox quidem in lingua naturali potest enuntiari, sed usque non intelligi; includit enim plura, quae non per ideas cogitationis naturalis possunt comprehendi, et inde nec per voces loquelae in mundo exprimi: ex his patet quod per "characterem nominis bestiae" significetur agnitio religiosi istius quoad omne quale ejus, quod supra descriptum est.