Apocalypse Explained (Whitehead) n. 895

Previous Number Next Number See English 

895. "Et fidem Jesu." Quod significet implantationem veri a Domino et agnitionem Ipsius, constat ex significatione "fidei Jesu," quod sit implantatio veri a Domino (de qua supra, n. 813); quod etiam sit agnitio Domini, est quia implantari vera non possunt nisi agnoscatur Dominus, nempe quod Humanum Ipsius sit Divinum, et quod sit Deus caeli et terrae. Sciendum est quod verum et fides in sua essentia unum sint, quia fides erit veri, ac verum erit fidei; quare antiqui non dixerunt fidem, sed pro fide verum; hodierni autem pro vero dicunt fidem: causa est, quia antiqui non aliud dixerunt esse credendum quam quod videbant verum esse, ita quod intellectu ceperunt; hodierni autem quod credendum sit tametsi non vident seu non intellectu capiunt: inde patet quae differentia est inter antiquam fidem et hodiernam, nempe sicut inter id quod videtur et id quod non videtur; at re ipsa verum quod videtur seu intellectu capitur non nominanda est fides, sed quod non videtur aut non intellectu capitur; inde est quod angeli in superioribus caelis ne quidem nominare velint fidem, vident enim verum ex amore boni et ex luce veri, quae in illis est a Domino; et dicunt quod fatuum sit fidem habere alicui dicenti quod hoc aut illud credendum sit, et non intellectu capitur, nam hoc foret cogitare ita esse sive verum sit sive falsum; et credere falsum, damnosum est: praeterea quod creditur et non videtur, nec intrat hominem altius quam in memoriam, quod ei non potest appropriari.

[2] Inde sequitur quod potius omittenda sit vox fidei, et loco ejus dicenda veritas: sed usque quod creditur, et non videtur, hoc nominari potest fides, sed haec fides est modo scientia; ast ut primum homo fit spiritualis, quod fit dum internum ejus, quod communicat cum caelo, aperitur, tunc scientificum illud quod vocatur fides fit veritas, nam tunc ex luce e caelo videtur. Sciendum est quod omnes angeli et omnes spiritus boni videant vera caeli, sicut oculus corporis videt objecta mundi, nam objecta caeli sunt vera illis qui spirituales sunt; causa est quia intellectus illorum est visus spiritualis illorum. Quod veritas loco fidei nominanda sit, est quia per veritates est omnis intelligentia et sapientia; per fidem autem, imprimis per fidem separatam, est omnis ignorantia, nempe in spiritualibus; quapropter angeli superiorum caelorum avertunt se quando audiunt fidem; causa est, quia mens illorum aversatur quod ab illis cogitatur, nempe quod intellectus captivandus sit sub obedientia fidei; et non videre vera foret exstinguere lucem caeli in qua sunt, et quae apud illos: mirantur etiam quod credatur a quibusdam quod fides intellectualis non sit spiritualis, quando illa fides est veritas; cum fides absque intellectu ejus sit fides historica, quia ab alio, quae in se spectata est modo scientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church