Apocalypse Explained (Whitehead) n. 91

Previous Number Next Number See English 

91. "Et septem (1)candelabra quae vidisti septem Ecclesiae (sunt)." - Quod significet quod omnes illi in novo caelo et in nova ecclesia sint, constat ex significatione "septem candelabrorum," quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua supra, n. 62); et ex significatione "septem Ecclesiarum," quod sint qui in veris ex bono, seu in fide ex charitate, sunt (de qua etiam supra, n. 20). Inde patet quod per "septem candelabra septem Ecclesiae" significentur omnes illi qui in novo caelo et in nova ecclesia erunt. Omnia quae in Apocalypsi sunt, ad id quod significatur per "septem candelabra aurea," nempe Novum Caelum et Nova Ecclesia, spectant ut ad suum finem et conclusum; de illis ideo in ultimis capitibus agitur: reliqua, quae intercedunt, sunt talia quae obstant et quae removenda, ut quae de "dracone" et quae de "bestiis Babyloniae" memorantur; quibus non obstantibus, vel quibus remotis, novum caelum et nova ecclesia exsurgit et patet.

CAPUT II.

|1.| ANGELO Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua, ambulans in medio septem candelabrorum aureorum. 2. NOVI opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces. 3. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter nomen meum laborasti, et non defecisti. 4. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris. 5. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac; sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, si non resipueris. 6. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi. 7. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae iri medio paradisi Dei. 8. Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, qui fuit mortuus et vivit. 9. Novi tua Opera, et afflictionem, et paupertatem, (1)dives sed es, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt, sed synagoga satanae. 10. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam, ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. 11. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda. 12. Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam. 13. Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui Occisus apud vos, ubi habitat satanas. 14. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis, edere idolothyta et scortari. 15. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi. 16. Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris mei. 17. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de manna abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit. 18. Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei habens oculos suos tanquam flammam ignis, et pedes suos similes chalcolibano. 19. Novi tua opera et charitatem, et ministerium et fidem, et tolerantiam tuam et opera tua, et ultima plura prioribus. 20. Sed habeo adversus te pauca, quod permittas mulierem Jezabel, dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos scortari et idolothyta edere. 21. Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit. 22. Ecce Ego conjicio illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam, si non resipuerint ab operibus suis. 23. Et filios ejus occidam morte, et cognoscent omnes ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda; et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. 24. Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris, quicunque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt profunda satanae, sicut dicunt; non impono super vos aliud onus. 25. Attamen quod habetis retinete donec venio. 26. Et vincens et custodiens usque ad finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes. 27. Et reget eas virga ferrea, tanquam vasa fictilia confringentur; sicut et Ego accepi a Patre meo. 28. Et dabo illi stellam matutinam. 29. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church