Apocalypse Explained (Whitehead) n. 911

Previous Number Next Number See English 

911. "Mitte falcem tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae." Quod significet quod tempus sit colligendi bonos, et separandi illos a malis, quoniam finis ecclesiae est, constat ex significatione "mittere falcem," quod sit colligere bonos, et separare illos a malis (de qua sequitur); ex significatione "Venit hora metendi," quod sit tempus id faciendi; et ex significatione "quia aruit messis terrae," quod sit quoniam ultimus status seu finis ecclesiae est; "messis" enim significat statum ultimum seu finem, et "terra" ecclesiam: ex his patet quod per "Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora metendi, quia aruit messis terrae," significetur quod tempus sit colligendi bonos, et separandi illos a malis, quoniam finis ecclesiae est. Quod "mittere falcem et metere" sit colligere bonos, et separare illos a malis, est quia per "messem terrae" significatur ultimus status ecclesiae, quando ultimum judicium, ac mali conjiciuntur in infernum, et boni elevantur in caelum, et sic separantur.

[2] Quod non prius collectio, separatio et ultimum judicium fiant, constare potest ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio dicta sunt, et quae amplius in Appendice ad hunc librum dicenda sunt; quae in summa continentur in Domini verbis apud Matthaeum, Jesus dixit hanc parabolam: "Simile factum est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo; sed dum dormiverunt homines, venit ejus inimicus, et seminavit zizania...et abivit: cum vero germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt etiam zizania. Accedentes..servi Patrisfamilias dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Hic vero dixit illis, Inimicus hoc fecit. Servi autem dixerunt illi, Visne ergo abeuntes colligamus ea? Ille vero dixit, Ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum; sinite una crescere utraque usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum.., triticum vero congregate in horreum meum. ....Et accesserunt ad Ipsum discipuli Ipsius, dicentes, Expone nobis parabolam zizaniorum agri. Ipse..respondens dixit illis, Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager autem est mundus, semen vero sunt filii regni, at zizania sunt filii illius mali, inimicus autem qui seminat illa est diabolus, messis vero consummatio saeculi est, messores autem sunt angeli; quemadmodum ergo colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula,...qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ubi erit ploratus et stridor dentium: tunc justi fulgebunt ut sol in regno Patris" (xiii. 24-30, 36-43):

per hanc parabolam illustrat Dominus omnia quae in hoc capite Apocalypseos (a versu 14 ad 19) dicuntur de Filio hominis habente in manu sua falcem et metente, et quod ab Ipso et ab angelis demessa sit terra: docetur enim quod per "seminantem" intelligatur Dominus, qui ibi etiam vocatur "Filius hominis;" quod per "messores" seu "metentes" intelligantur angeli, et quod "zizania mittentur in caminum ignis," et "bonum semen colligetur in horreum," et quod illa non prius fient quam "in consummatione saeculi," per quam significatur ultimus status ecclesiae, ob causam "ne una cum zizaniis eradicetur triticum."

[3] Quoniam haec parabola Domini in se arcana de separatione malorum a bonis, et de ultimo judicio continet, interest ut singillatim explicetur. Per "regnum caelorum" significatur ecclesia Domini in caelis et in terris, nam utrobivis est ecclesia; per "hominem seminantem bonum semen in agro suo" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, quod est Verbum, in ecclesia; "homo," qui in sequentibus vocatur "Filius hominis," est Dominus quoad Verbum, "bonum semen" est Divinum Verum, et "ager" est ecclesia ubi Verbum est: "dum dormiverunt homines, venit ejus inimicus, et seminavit zizania, et abivit," significat quod dum homines vitam naturalem seu vitam mundi agunt, tunc mala ab inferno clam seu illis ignorantibus insinuent et implantent falsa; "dormire" significat vitam naturalem seu vitam mundi agere, quae vita est somnus respective ad vitam spiritualem quae est vigilia; "inimicus" significat mala ab inferno, quae illam vitam separatam a vita spirituali afficiunt; "seminare zizania" significat insinuare et implantare falsa; "et abivit," significat quod id clam ac illis ignorantibus factum sit: "cum vero germinavit herba et fructum fecit, tunc apparuerunt quoque zizania," significat cum cresceret verum et produceretur bonum, falsa ex malo intermixta essent; "herba germinans" significat verum quale est dum primum recipitur, "fructus" significat bonum, "zizania significant falsa ex malo, hic illa intermixta:"

[4] accesserunt servi Patrisfamilias [et] dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?" significat illos qui in veris ex bono sunt percipientes quod falsa ex malo essent intermixta, et querentes; "servi Domini" significant illos qui in veris ex bono sunt, "Paterfamilias" significat Dominum quoad vera ex bono ("Pater" Ipsum quoad bonum, et "familiae" Ipsum quoad vera), "bonum semen," "ager" et "zizania" significant eadem quae supra: "et dixit illis, Inimicus hoc fecit," significat quod falsa illa essent ex malo in naturali homine: "servi autem dixerunt illi, Domine, visne ergo abeuntes colligamus zizania?" significat separationem et ejectionem falsorum ex malo, antequam vera ex bono recepta et aucta sunt: "Ipse vero dixit, Ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum," significat quod sic etiam periret verum ex bono et incrementum ejus; nam apud homines ecclesiae vera intermixta sunt falsis, quae non separari, et falsa ejici possunt, antequam reformati sunt:

[5] "sinite utraque crescere usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum vero congregate in horreum meum," significat quod separatio falsorum a malo, et ejectio illorum, non prius fieri possit, quam dum status ultimus ecclesiae est; nam tunc falsa mali separantur a veris boni, ac falsa mali traduntur inferno, ac vera boni conjunguntur caelo, seu quod idem, homines qui in illis sunt; haec fiunt in mundo spirituali, ubi omnes qui sunt ab ecclesia, a principio ad finem ejus, tali modo separantur et judicantur; per "messem" significatur finis seu ultimus status ecclesiae, per "colligare in fasciculos" significatur una conjungere singulas species falsorum ex malo, per "comburere" significatur, tradi inferno, et per "congregare in horreum" significatur conjungere caelo:

[6] "qui seminat bonum semen est Filius hominis," significat Divinum Verum a Domino; "ager est mundus," significat ecclesiam ubivis; "semen sunt filii regni," significat quod Divinum Verum sit apud illos qui ab ecclesia; "zizania sunt filii illius mali," significat falsa apud illos qui in malo sunt; "inimicus qui seminat illa est diabolus," significat quod falsa illis sint ex malo quod ab inferno; "messis consummatio saeculi," significat ultimum tempus et statum ecclesiae; "messores sunt angeli," significat quod Divinum Verum a Domino separet; "mittet Filius hominis angelos, qui colligent e regno Ipsius offendicula," significat quod Divinum Verum a Domino remoturum sit illa quae separationem impedient; "qui faciunt iniquitatem," significat quod sint qui male vivunt; "et mittent eos in caminum ignis," significat in infernum, ubi sunt qui in amore sui, odiis et vindictis; "ubi erit ploratus et stridor dentium," significat ubi dirum ex malis et falsis; "tunc justi fulgebunt ut sol in regno Patris," significat quod qui fecerunt praecepta Domini in amoribus caelestibus et in gaudiis illorum in caelo victuri sint; "justi" dicuntur qui agnoscunt Dominum et faciunt praecepta Ipsius: talis status angelis futurus est post ultimum judicium, post enim illud potentia superior caelo vindicata est, quae ante illud fuit a parte inferni; inde angelis gaudium cum perpetuis incrementis.

[7] Superest ut adhuc aliquantum explicentur Domini verba de separatione malorum a bonis, nempe, "Sinite una crescere utraque usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum vero congregate in horreum meum;" per quae significatur separatio malorum a bonis dum ultimum judicium instat; quod non prius separati sint, videatur causa in opusculo De Ultimo Judicio (n. 59, 70); quibus haec adjicere velim, quod secundum Divinum ordinem sit ut conjunctim crescant quae in fine separanda sunt, et quod, dum ad finem perveniunt, facili opera et quasi sua sponte fiat separatio; hoc ex mille experientiae documentis in utroque mundo, immo ex correspondentibus in regnis animali et vegetabili, illustrari potest; ex quibus sicut in communi speculo videri potest cur mali a bonis non prius separati sunt quam circa ultimum judicium; quod etiam significatur per haec quae nunc explicantur in Apocalypsi, quod dixerit angelus sedenti super nube, "Mete, quia venit tibi hora metendi, quia aruit messis terrae."

[8] Per "messem" etiam significatur ultimus status ecclesiae, quando vetus ecclesia devastata est, hoc est, quando non verum nec bonum amplius ibi residuum est, quod non falsificatum aut rejectum, etiam in sequentibus locis: Apud Joelem, "Ad vallem Jehoschaphati...sedebo ad judicandum omnes gentes circumcirca; emittite falcem, quia maturuit messis, venite, descendite, quia plenum est torcular, exundarunt lacus, qua magna malitia eorum" (iv. [B.A. iii.] 12, 13):

agitur in eo capite de falsificatione veri in Verbo, et de devastatione ecclesiae per illam, et in hoc versu de ultimo statu ecclesiae quando judicium, qui status describitur ut in Apocalypsi per "emittere falcem, quia maturuit messis;" "messis" est ultimus ille status: tum etiam per quod "plenum sit torcular, et exundarent lacus," sicut in hoc capite Apocalypseos, vers. 19, 20: quod tunc judicium, aperte dicitur: "vallis Jehoschaphati," ubi judicium, significat falsificationem Verbi.

[9] Apud Jeremiam, "Exscindite seminantem {1}in Babele, et prehendentem falcem in tempore messis" (l. 16);

et apud eundem, "Filia Babelis sicut area [, tempus] ad triturandum eam, adhuc parum cum veniet tempus messis illi" (li. 33):

hic etiam per "tempus messis" intelligitur ultimus status ecclesiae, quando amplius non aliquod bonum et verum; devastatio ejus describitur per "exscindere seminantem, et prehendentem falcem in tempore messis," tum per "triturationem sicut in area;" per "Babelem" intelliguntur qui per sancta ecclesiae dominium quaerunt.

[10] Apud Esaiam, "Deflebo Jaeserem, vitem Sibmae, rigabo te lachryma.., Cheschbon et Eleale, quia super vindemia tua et super messe tua hedad cecidit" (xvi. 9);

etiam per "messem" hic significatur ultimus status ecclesiae, nam per "hedad" significatur finis, quando super peracta vindemia et collecta messe solebant ovare et celeusma edere; hic lamentari, quia dicitur, "cecidit:" per "Jaeserem, vitem Sibmae," ac per "Cheschbonem et Elealem," externae ecclesiae homines, qui Verbum explicant ad favorem amorum mundi; nam illa loca erant in hereditatem data Reubenitis et {1}Gaditis, per quos, quia extra Jordanem habitabant, repraesentabatur ecclesia externa; "vitis Sibmae" significat ecclesiam illorum: exitium eorum, quando Dominus venturus et judicium facturus est, etiam in eo capite describitur.

[11] Apud Jeremiam, "Praeteriit messis, consumptus est autumnus, et nos non servati sumus; super confractione filiae meae confractus sum" (viii. 20):

per "messem" etiam hic significatur ultimus status ecclesiae; et per "Confractus sum super confractione," significatur dolor quod non bonum et verum amplius: per "filiam" significatur affectio veri, et inde ecclesia, nam illa est ecclesiae, et ex illa est ecclesia.

[12] Apud Esaiam, "Fiet, cum colligitur messis, seges stans, et brachium ejus aristas metet;....et relinquentur in eo racemationes, sicut in decussione oleae, tres baccae in capite rami, quatuor quinque in ramis fructiferae:....in die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum efflorescere, acervus messis in die possessionis, et dolor desperatus" (xvii. 5, 6, 11):

agitur in eo capite de cognitionibus veri et boni quae ecclesiae, quod deperditae sint; illae ibi per "Damascum," de qua in eo capite agitur, et per "Aroerem," significantur; quod deperditae sint, describitur per quod "relinquentur in eo racemationes, sicut in decussione oleae, tres baccae in capite rami, quatuor quinque in {2}ramis fructiferae;" tum per "acervum messis in die possessionis," nempe quod non plus quam unus acervus, quare etiam dicitur "dolor desperatus;" inde patet quod per "messem" ibi significetur ultimus status ecclesiae: ille status etiam significatur per "mane," nam dum ultimus status ecclesiae adest, tunc mane est illis qui e nova ecclesia erunt, ac vespera et nox illis qui a veteri ecclesia sunt: quod hoc ibi per "mane" intelligatur, constat ex versu ultimo illius capitis, ubi dicitur, "Circa tempus vesperae,..ecce terror; antequam mane, non est" (vers. 14);

"terror" significat exitium.

[13] Apud Joelem, "Pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super tritico et super hordeo, eo quod perierit messis agri" (i. 11):

devastatio ecclesiae quoad bonum et quoad verum intelligitur per quod "perierit messis agri;" per "agricolas" intelliguntur qui in bono ecclesiae sunt, per "vinitores" illi qui in veris ejus; per "triticum et hordeum" ipsum bonum et verum; dolor propter devastationem significatur per quod "pudefacti sint et ejularint."

[14] Quod per "messem" ultimus status ecclesiae significetur, est quia per "frumentum," quod est messis, significatur bonum et inde verum ecclesiae, et per "agrum" ipsa ecclesia; quod per omnia quae nutritionis naturalis sunt, sicut per "triticum," "hordeum," "oleum," "vinum," et plura, significentur talia quae nutritionis spiritualis sunt, supra multis in locis ostensum est; et illa quae nutritionis spiritualis sunt, in genere se referunt ad bonum et verum et illorum cognitiones, ita ad doctrinam et ad vitam secundum illas: inde dicitur apud Jeremiam, Gens e longinquo "comedet messem tuam et panem tuum, comedet filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armentum tuum, comedet vitem tuam et ficum tuam, depauperabit urbes munimentorum tuorum, quibus tu confidens, gladio" (v. 17):

per "gentem e longinquo" intelligitur falsum mali destruens ("e longinquo" significat quod multum distat a bono et vero); per "messem et panem" significantur vera et bona ecclesiae nutrientia; per "filios et filias" eadem generantia; per "gregem et armentum" bona et vera spiritualia ac naturalia; per "vitem et ficum" ecclesia interna spiritualis et ecclesia externa naturalis; per "urbes munimentorum quibus confidunt," significantur doctrinalia ex propria intelligentia; "depauperari gladio" significat deperdi per falsa mali.

[15] Quoniam per "messem" significantur omnia quae spiritualiter nutriunt hominem, quae se ad vera doctrinae et bona vitae referunt, ideo per "messem" significatur ecclesia in communi et in particulari; in communi, in his apud Evangelistas, Jesus dixit discipulis, "Messis..multa, operarii pauci; rogate..Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam" (Matth. ix. 37, 38; Luc. x. 2):

per "messem" hic intelliguntur omnes apud quos ecclesia a Domino instauranda erat, ita quoque ecclesia in communi; et per "operarios" intelliguntur omnes qui a Domino docebunt.

[16] Similiter apud Johannem, Jesus dixit ad discipulos," [Nonne vos dicitis] quod adhuc quadrimestre sit, donec messis veniat? Ecce dico vobis, tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad messem jamjam; et qui metit mercedem accipiat, et colligat fructum in vitam aeternam;....in hoc namque verbum verum est, quod alius sit qui seminat, et alius qui metit; Ego misi vos ad metendum quod vos non laborastis: alii laborarunt, vos autem in laborem eorum ingressi estis" (iv. {1}35-38):

haec a Domino dicta sunt de nova ecclesia ab Ipso instauranda; quod instauratio illius ecclesiae nunc instet, intelligitur per "Tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad messem jamjam;" docere illos qui ab ecclesia illa futuri sunt, ac sicut alibi dicit Dominus, "colligere et congregare in horreum," significatur per "metere;" quod qui docent, ita qui colligunt et congregant, non sint ipsi, sed Dominus, (nam quos discipuli ad ecclesiam converterunt, Dominus per angelos, hoc est, per Divina vera ex Verbo, praeparavit ad recipiendum,) haec intelliguntur per quod "alius sit qui seminat, et alius qui metit; Ego misi vos ad metendum quod vos non laborastis; alii laborarunt, vos autem in laborem eorum ingressi estis."

[17] Incrementum ecclesiae apud hominem in particulari, et apud homines in communi, a Domino, etiam describitur per "messem" apud Marcum, Jesus dixit, "Ita se habet regnum Dei, quemadmodum si homo projicit semen super terram, dormiat dein, et surgat noctu et die; semen vero germinet et crescat, dum nescit ipse; ultronea enim terra fructum fert, primo gramen, dein spicam, tum plenum frumentum in spica; quum autem productus fuerit fructus, statim mittit falcem, quia institit messis" (iv. 26-29):

per "regnum Dei" intelligitur ecclesia Domini in caelis et in terris; quod illa apud omnes qui recipiunt vera et bona non a se sed a Domino implantetur, describitur per illa verba, quorum singula correspondent spiritualibus, et significant illa; ut quod "homo projiciat semen super terra," quod "dormiat dein, et surgat noctu et die," quod "semen germinet et crescat dum nescit ipse:" per "semen" enim significatur Divinum Verum, per "projicere semen in terram" significatur operatio hominis; per "surgere diu et noctu" significatur in omni statu, ac demum per "mittere falcem;" reliqua significant operationem Domini, ac "messis" implantationem ecclesiae in particulari et in communi: sciendum enim est quod tametsi Dominus operatur omnia, et homo nihil a se, usque velit ut homo, quantum ad perceptionem ejus venit, operetur sicut a se; nam absque cooperatione hominis sicut a se, non erit receptio veri et boni, ita non implantatio ac regeneratio: dat enim Dominus velle; et quia hoc apparet homini sicut a se, dat ei velle sicut a se.

[18] Quia talia significantur per "messem," ideo bina festa apud filios Israelis instituta fuerunt, quorum unum vocabatur Festum Septimanarum, quod erat primitiarum messis, et alterum Festum Tabernaculorum, quod erat collectionis fructuum terrae; quorum prius significabat implantationem veri in bono, et posterius productionem boni, ita regenerationem; per Festum autem Azymorum seu Paschatis, quod praecessit, significabatur liberatio a falsis mali, quae etiam est primum regenerationis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church