942. [Vers. 4.] "Quis non timeat Te, Domine?"-Quod significet cultum Domini ex bono amoris, constat ex significatione "timere Dominum," quod sit colere Ipsum; quod sit ex bono amoris; est quia sequitur, "Quis non glorificet nomen tuum?" per quod significatur cultus ex veris quae ex illo bono: quod duo illa intelligantur, est quia omnis cultus Domini sit ex bono amoris per vera; bonum timet Dominum, et vera glorificant Ipsum. Per cultum ex bono amoris intelligitur cultus ab illis qui in bono vitae sunt; apud alios non datur cultus ex bono amoris: verus etiam cultus consistit in vita secundum praecepta Domini, ac facere praecepta Domini est amare Ipsum. (Quid porro intelligitur per "timere Dominum," videatur supra, n. 696.)
[2] (Continuatio.) Postquam homo per aperitionem interni ejus intromissus est in caelum, ac lucem inde recipit, tunc eaedem affectiones quae sunt angelis caeli, una cum earum amoenis et jucundis, illi communicantur. Prima affectio, quae tunc datur, est affectio veri; altera est affectio boni; et tertia est affectio fructificandi. Homo enim, dum in caelum immissus est, et in ejus lucem et calorem, similis est arbori crescenti ex semine suo; prima ejus egerminatio est ex illustratione; efflorescentia ejus ante fructus est ex affectione veri; enascentia fructus inde est ex affectione boni; multiplicatio sui iterum in arbores est ex affectione fructificandi. Calor caeli, qui est amor, et lux caeli quae est intellectus veri ex illo amore, producunt similia in subjectis vitae, quae calor mundi et lux ejus in subjectis non vitae: quod similia producant, est ex correspondentia. Sed productio fit utrobivis tempore veris; tempus veris est homini cum intrat caelum, quod fit cum aperitur internum spirituale ejus; ante illud est ei tempus hiemis.