949. [Vers. 6.] "Et exiverunt septem angeli habentes septem plagas, e templo."-Quod significet inde manifestata omnia mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quae devastaverunt ecclesiam, constat ex significatione "angelorum," quod sint manifestationes (ut supra, n. 869, 878, 883); ex significatione "septem," quod sint omnia et prorsus (de qua, n. 257, 300); ex significatione "plagarum," quod sint talia quae destruunt vitam spiritualem, proinde ecclesiam, quae sunt cupiditates ex amore malo et falsitates (de qua, n. 584), proinde mala et inde falsa, ac falsa et inde mala; et ex significatione "templi," quod sit Verbum interius revelatum (de qua in mox praecedente articulo); ex his patet quod per "Exiverunt septem angeli habentes septem plagas e templo," significetur quod ex Verbo et ex sensu ejus spirituali manifestata sint omnia mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quae devastaverunt ecclesiam.
[2] Dicitur, mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quia intelligitur ecclesia apud Pontificios, et ecclesia apud Reformatos: apud Pontificios, mala et inde falsa devastarunt ecclesiam; apud Reformatos autem falsa et inde mala. Mala apud Pontificios sunt mala ex amore imperandi per sancta ecclesiae super omnia caeli et super omnia terrae; ille amor est scaturigo omnium malorum, et ex malis illis sunt falsa omnis generis. Apud Reformatos autem sunt falsa et inde mala; falsa scaturiunt ex principio justificationis et salvationis hominis per solam fidem, seu per fidem absque bonis operibus; et cum bona opera a fide separantur, loco illorum sunt mala opera; inde est quod apud hos falsa et inde mala devastaverint ecclesiam, sicut apud Pontificios mala et inde falsa.
[3] (Continuatio.) Quantum removentur mala ut peccata, tantum influunt bona, ac homo postea tantum bona facit, non a se sed a Domino. Ut primo, Quantum non colit alios deos, ita quoque quantum non super omnia amat se et mundum, tantum influit a Domino agnitio Dei, et tunc colit Deum non ex se sed ex Domino. Secundo, Quantum non profanat nomen Dei, ita quoque quantum cupiditates ex amoribus sui et mundi oriundas fugit, tantum amat sancta Verbi et ecclesiae, nam haec sunt nomen Dei, et cupiditates ex amoribus sui et mundi oriundae profanant illa. Tertio, Quantum fugit furta, ita quoque fraudes et illicitas lucrationes, tantum intrat sinceritas et justitia, ac sincerum et justum amat ex sincero et justo, et inde sincerum et justum agit non a se sed a Domino. Quarto, Quantum fugit adulteria, ita quoque iacastas et spurcas cogitationes, tantum intrat amor conjugialis, qui est intimus amor caeli, in quo amore ipsa castitas residet. Quinto, Quantum fugit homicidia, ita quoque odia internecina et vindictas quae spirant necem tantum intrat Dominus cum misericordia et amore. Sexto, Quantum fugit falsa testimonia, ita quoque mendacia et blasphemationes, tantum a Domino intrat veritas. Septimo, Quantum fugit concupiscentiam ad domos aliorum, ita quoque amorem et inde cupiditates possidendi bona aliorum, tantum a Domino intrat charitas erga proximum. Octavo, Quantum fugit concupiscentiam ad aliorum uxores, servos, etc., ita quoque amorem et inde cupiditates imperandi aliis, (nam illa quae in hoc praecepto recensentur, sunt hominis propria,) tantum intrat amor in Dominum. In his octo praeceptis continentur mala quae fugienda sunt; in binis autem, nempe in tertio et quarto, continentur aliqua quae facienda; nempe, quod sanctificandum sit Sabbathum, et quod honorandi sint parentes; quomodo autem illa duo praecepta intelligenda sunt, non ab hominibus Ecclesiae Judaicae, sed ab hominibus Ecclesiae Christianae, alibi dicetur.