Apocalypse Explained (Whitehead) n. 968

Previous Number Next Number See English 

968. VERSUS 4-7. "Et tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis. Et audivi angelum aquarum dicentem, Justus, Domine, es, qui est et qui erat, et sanctus, quia haec judicasti. Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt et sanguinem eis dedisti bibere; digni enim sunt. Et audivi alium ex altari dicentem, Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua." 4. "Et tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum," significat statum ecclesiae manifestatum quoad facultatem intelligendi vera Verbi [n. 969]; "et factus est sanguis," significat quod deperdita sit ex falsificatis [n. 970]. 5. "Et audivi angelum aquarum dicentem," significat praedicationem justitiae Domini e regno Ipsius spirituali [n. 971]; "Justus, Domine, es, qui est et qui erat," significat Dominum quoad Divinum Bonum ab aeterno [n. 972]; "et sanctus," significat quoad Divinum Verum [n. 973]; "quia haec judicasti," significat a quo praevisum quod haec fierent, et provisum ne damnum inferrent caelis, qui in Divino Bono et in Divino Vero sunt [n. 974]. 6. "Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt," significat quia vera Verbi et doctrinae e Verbo falsificaverunt [n. 975]; "et sanguinem eis dedisti bibere," significat quod inde illi in falsis mali sint [n. 976]; "digni enim sunt," significat quod fiat illis sicut faciunt [n. 977]. 7. "Et audivi alium ex altari dicentem," significat praedicationem justitiae Domini e regno Ipsius caelesti [n. 978]; "Etiam Domine Deus omnipotens, vena et justa judicia tua," significat quod haec fiant, quia ex Divino Bono ac Divino Vero omnia sunt, vivunt, et possunt [n. 979].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church