975. [Vers. 6.] "Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt."-Quod significet quia vera Verbi et doctrinae ex Verbo falsificaverunt, constat ex significatione "sanguinis," quod sit Divinum Verum (de qua [supra], n. 30, 328 [a], 329, 476, 748), et ex significatione "effundere" illam, quod sit violentiam inferre Divino Vero, quod est falsificare illud (de qua, n. 329); ex significatione "sanctorum," quod sint qui in Divino Vero a Domino sunt (de qua, n. 204), at in sensu abstracto Divina vera a Domino (n. 325 [a]); et quia per "sancta" intelliguntur Divina vera in Verbo, ita per illa intelligitur Verbum: et ex significatione "prophetarum," quod sint qui docent doctrinam ex Verbo, et in sensu abstracto vera doctrinae ex Verbo (de qua, n. 624 [b-e]): inde nunc per "effundere sanguinem sanctorum et prophetarum" significatur falsificare vera Verbi et vera doctrinae ex Verbo.
[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Dictum est quod quantum homo fugit et aversatur mala ut peccata, tantum bona faciat; et quod bona, quae facit, sint bona opera quae intelliguntur in Verbo, ex causa quia illa in Domino fiunt; tum quod haec opera in tantum bona sint quantum homo aversatur mala eis opposita, quoniam tantum fiunt a Domino, et non ab homine. Sunt tamen opera plus et minus bona secundum praestantiam usuum, nam opera erunt usus: optima sunt quae fiunt propter usus ecclesiae; illis bonitate succedunt quae fiunt usus patriae, et sic porro; usus determinant bonitatem operum. Bonitas operum crescit apud hominem secundum plenitudinem veritatum ex quarum affectione fiunt; nam homo qui aversatur mala ut peccata, vult vera scire, quoniam vera docent usus, et quale boni eorum; inde est quod bonum amet verum, ac verum amet bonum, et quod velint conjungi; quantum itaque homo talis discit vera ex affectione illorum, tantum bona sapientius et plenius facit; sapientius, quia scit distinguere usus, et illos cum judicio et justitia facere; ac plenius, quia omnia vera in operando usus adsunt, ac formant sphaeram spiritualem, quam affectio illorum producit.