998. (Vers. 13.) "Et vidi ex ore draconis et ex ore bestiae."--Quod significet ex cogitatione, ratiocinatione, religione et doctrina illorum qui in sola fide, et in confirmationibus ejus ex naturali homine sunt, constat ex significatione "oris," quod sit cogitatio, ratiocinatio, religio et doctrina (de qua (supra), n. 580, 782, 794); ex significatione "draconis," quod sint qui in sola fide, tam quoad doctrinam quam quoad vitam (de qua, n. 714, 715, 716, 737); et ex significatione "bestiae," quod sint qui per ratiocinia ex naturali homine confirmant solam fidem (de qua, n. 773). Erant enim binae bestiae, una ex mari, altera ex terra, ascendens; et per "bestiam ex mari" intelligitur fides illa per ratiocinia ex naturali homine confirmata, et per "bestiam ex terra" intelligitur fides illa confirmata ex sensu litterae Verbi, et inde falsificatio ejus: sed hic intelligitur "bestia ex mari ascendens," ita fides confirmata per ratiocinia, quia additur "ex ore pseudoprophetae;" et per "pseudoprophetam" simile significatur quod per "bestiam ex terra," nempe sola fides confirmata per Verbum, ita doctrina falsi ex falsificatis veris.
[2] Per haec et sequentia nunc describitur quod doctrina de sola fide hebetaverit et paene exstinxerit facultatem intelligendi Divinum Verum, quae tamen unicuivis homini data est a Domino, quantum falsa ex malo non praestruunt influxum et aditum, ne aliquid e caelo percipiatur: est enim homo sicut hortus, qui aeque lucem recipit hieme ac aestate, sed non calorem; et quod sicut recipit calorem, ita floreat et fructificet; similiter homo, quod aeque possit recipere lucem, hoc est, intelligere Divinum Verum, sive malus sive bonus sit; attamen non potest florere et fructificare, hoc est, sapere et opera facere quae bona sunt, nisi quam sicut recipit calorem, hoc est, bonum amoris.
[3] Creditur a multis quod eruditi, quia plura e Verbo .et ex doctrina e Verbo sciunt, intelligentiores et sapientiores aliis sint; sed usque non illis plus intelligentiae et sapientiae est quam secundum spiritualem calorem, hoc est, bonum amoris apud illos; secundum hoc enim facultas intelligendi vera aperitur et vivificatur, sed eadem facultas per mala amoris proprii quasi tegitur et obliteratur. Quod tamen usque facultas intellectualis sit illis, utcunque tecta et obliterata, saepius audivi testatum per experientiam; nam spiritus qui prorsus in falsis ex malo fuerunt, et corde suo negaverunt Divinum influxum in omnia intellectus veri ac voluntatis boni, ita Divinam providentiam, et inde confirmaverunt apud se quod omnia Naturae et propriae prudentiae sint, illi tametsi essent quasi in nulla facultate intelligendi vera dum apud se cogitaverunt illa, usque tamen cum audiverunt ab aliis quod Divinum sit omne, ac naturale nihil respective, nisi sicut est artifici instrumentum, tunc tam clare illa intellexerunt sicut illi qui docuerunt illa, et sicut alii qui in illo Divino Vero se confirmaverunt; sed actutum ut averterunt aurem, lapsi sunt in contraria, et non intellexerunt illa, ex causa quia obtexerunt illa falsis ex confirmationibus. Inde patuit quod apud omnes sit facultas intelligendi verum, seu recipiendi lucem e caelo; sed usque quod tantum recipiant quantum in bono amoris per vitam sunt: similiter ut hortus, qui lucem e sole aeque hieme quam aestate admittit, sed quod usque tantum floreat et fructificet quantum simul e sole recipit calorem, quod fit dum illi ver et aestas est.
[4] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Homini tanta et talis intelligentia et sapientia est quantus et qualis est amor conjugialis apud illum. Causa est, quia amor conjugialis descendit ex amore boni et veri, sicut effectus a sua causa, aut sicut naturale a suo spirituali; et ex conjugio boni et veri est omnis intelligentia et sapientia etiam angelis trium caelorum; est enim intelligentia et sapientia nihil aliud quam receptio lucis et caloris ex Domino ut Sole, hoc est, receptio Divini Veri conjuncti Divino Bono, et Divini Boni conjuncti Divino Vero; ita est conjugium boni et veri a Domino. Quod ita sit, manifeste apparuit ab angelis in caelis: illi separati a suis conjugibus sunt quidem in intelligentia, sed non in sapientia; at cum apud conjuges suos sunt, etiam in sapientia sunt: et quod miratus sum, sicut convertunt facies ad conjugem, tantum in statu sapientiae sunt, nam conjunctio veri et boni fit in mundo spirituali per aspectum, et uxor ibi est bonum, et vir ibi est verum: quare sicut verum se convertit ad bonum, ita vivificatur verum. Per intelligentiam et sapientiam non intelligitur ingeniositas ratiocinandi de veris et bonis, sed facultas videndi et intelligendi vera et bona, quae facultas est homini a Domino.