Earths in the Universe (Chadwick) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. Porro a spiritibus illius Telluris informabar de Incolis, quales illorum consociationes sunt, praeter alia; dicebant, quod vivant distincti in familias, unaquaevis familia separata ab alia; ita vir et uxor, cum suis liberis; et quod hi, cum conjugia jungunt, separentur a domo parentum, nec eam amplius curent: quapropter Spiritus ex illa Tellure apparent bini et bini. Quod de Victu et Amictu parum solliciti sint; quod vescantur fructibus et leguminibus, quae Tellus eorum producit; et quod vestiantur leviter, quoniam crassa cute seu tunica, quae repellit frigus, cincti sunt. Praeterea, quod omnes in sua Tellure sciant, quod victuri sint post mortem; et quod ideo etiam corpora sua nihili faciant, modo quantum propter vitam, quam dicunt permansuram et servituram Domino; quod ideo quoque corpora mortuorum non sepeliant, sed projiciant, et tegant ramis arborum e sylva.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church