Earths in the Universe (Chadwick) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. Dictum est mihi, quod talis incolarum vita in Tellure illa sit, quod nempe nihil curent terrestria et corporea, sed gentium ibi statuta, leges, regimina; tum quoque quae caeli sunt, quae innumerabilia: et quoque dictum, quod plures ex hominibus illius Telluris loquantur cum Spiritibus, et quod inde illis cognitiones rerum spiritualium, et statuum vitae post mortem; ac inde etiam contemtus corporeorum et terrestrium; qui enim pro certo sciunt, et credunt vitam post mortem, caelestia illis curae sunt, quia aeterna et felicia, non autem mundana, modo quantum necessitates vitae requirunt. Quia incolae tales sunt, ideo etiam spiritus, qui inde, tales sunt {1}. @1 Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, n: 9968.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church