Earths in the Universe (Chadwick) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. Ad causas quae supra allatae sunt, accedit, quod incolae et spiritus nostrae telluris referant in Maximo Homine Sensum naturalem et externum, ac sensus naturalis et externus est ultimum in quod desinunt interiora vitae, et in quo ut in suo communi requiescunt: simile est divinum Verum in litera, quod vocatur Verbum, quod ob illam causam etiam in hac Tellure, et non in alia, datum est {1}: et quia Dominus est Verbum, et ejus Primum et Ultimum, ut omnia secundum ordinem existerent, etiam ideo voluit in hac Tellure nasci, et fieri Verbum; secundum haec apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut unigeniti a Patre. Deum nemo vidit usquam, unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ipse exposuit," I: 1.2.3.4.14.18; Verbum est Dominus quoad divinum Verum, ita divinum Verum a Domino {2}. Sed hoc arcanum est, quod in intellectum modo pauciorum cadit. @1 Quod Verbum in sensu literae sit naturale, n: 8783: Ex causa, quia naturale est ultimum, in quod desinunt spiritualia et coelestia, et super quo sicut super suo fundamento subsistunt, et quod alioquin Verbi sensus internus seu spiritualis absque externo seu naturali foret sicut domus absque fundamento, n: 9430, 9433, 9824, 10044, 10436.$ @2 Quod Verbum sit Dominus quoad divinum Verum, ita divinum Verum a Domino, n: 2859, 4692, 5075, 9987. Quod per divinum Verum omnia creata et facta sint, n: 2803, 2884, 5272, 7835.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church