Earths in the Universe (Chadwick) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. In statu vigili ducebar quoad spiritum per angelos a Domino ad quandam Tellurem in Universo, comitantibus spiritibus quibusdam ex hoc orbe: progressio fiebat dextrorsum, et perstabat duabus horis. Circa finem Mundi nostri Solis apparuit primum nubes candicans, sed densa; et post illam fumus igneus ascendens ex magno hiatu: erat ingens Vorago separans ab illa parte Mundum nostrum solarem a Mundis quibusdam Coeli siderei: igneus ille fumus ad satis multam distantiam apparuit. Trans illum medium ferebar; et tunc apparuerunt subter in Hiatu illo seu Voragine perplures homines, qui erant spiritus; (Spiritus enim apparent omnes in humana forma, et actualiter sunt homines) audivi etiam illos inter se loquentes; sed unde erant, et quales, non scire dabatur: unus tamen ex illis mihi dicebat, quod essent Custodiae, ne Spiritus transeant ab hoc Mundo in alterum in Universo absque data copia. Quod ita esset, etiam confirmabatur; aliqui enim Spiritus, qui in comitatu erant, quibus non permissum fuit transire, cum ad magnam illam intercapedinem venerunt, coeperunt clamare valde quod pereant: erant enim sicut illi qui in agone cum morte luctantur; quare ab illa parte Voraginis illius subsistebant, nec ulterius transferri potuerunt; igneus enim fumus exhalatus ex voragine occupabat illos, ac ita cruciabat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church