131. Caeteroquin erant modesti, aliquantum simplices, sed usque satis bene cogitabant. Ex luce apud illos concludi potuit, quale illis intellectuale; nam secundum receptionem lucis, quae in coelis, est intellectus, quoniam divinum Verum procedens a Domino ut Sole est quod ibi lucet et dat angelis non modo videre sed etiam intelligere {1}. @1 Quod Lux magna in coelis sit, n: 1117, 1521, 1522, 1533, 1619 ad 1632, 4527, 5400, 8644. Quod omnis Lux in coelis sit a Domino ut Sole ibi, n: 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 4415, 9548, 9684, 10809. Quod divinum Verum procedens a Domino appareat in Coelis ut Lux, n: 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684. Quod Lux illa illuminet angelorum ac spirituum et visum et intellectum: n: 2776, 3138. Quod Lux coeli etiam illuminet intellectum hominis, n: 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126, 9399, 10569.$