Earths in the Universe (Chadwick) n. 141

Previous Number Next Number See English 

141. Interrogati sunt de Deo quem colerent, ad quod respondebant, quod colerent Deum visibilem et invisibilem, Deum visibilem sub Humana forma, ac Deum invisibilem non sub aliqua forma; et compertum est ex loquela eorum, et quoque ex ideis cogitationis eorum mecum communicatis, quod Deus visibilis esset Ipse noster Dominus, et quoque Ipsum vocabant Dominum. Ad haec respondere datum est, quod etiam in nostra Tellure colatur Deus invisibilis et visibilis, et quod Deus invisibilis dicatur Pater, et visibilis Dominus; sed quod uterque unum sint, sicut Ipse docuit, dicendo, quod speciem Patris nunquam viderint, at quod Pater et Ipse unum sint, et quod qui videt Ipsum videat Patrem, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre sit; consequenter quod utrumque id Divinum in una Persona sit. Quod illa Ipsius Domini verba sint, videatur Johan: Cap: v: 37. Cap: x: 30. Cap: xiv: 7.9.10.11.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church