15. Quum Spiritus Mercurii ad alias societates veniunt, ab illis explorant quae sciunt, quibus exploratis discedunt: datur etiam talis communicatio inter spiritus, imprimis inter Angelos, ut cum in societate sunt, si accepti sunt et amati, communicentur omnia quae norunt {1}. @1 Quod in caelis detur communicatio omnium bonorum, quoniam amor caelestis communicat omnia sua cum aliis; et quod inde illis sapientia et felicitas, n; 549, 550, 1390, 1391, 1399, 10130, 10723.$