17. Loquela vocum, quia illa materialis est, aversantur, quare cum illis, cum absque spiritibus intermediis, non aliter quam per Speciem cogitationis activae loqui potui. Memoria illorum, quia est rerum, non imaginum pure materialium, propius subministrat cogitationi objecta sua; cogitatio enim, quae supra imaginationem est, requirit pro objectis res a materialibus abstractas: sed tametsi ita est, usque tamen spiritus Mercurii parum facultate judicii pollent rebus, quae judicii sunt, ac conclusionum ex cognitionibus, non delectantur; sunt enim nudae cognitiones illis delectationi.